|
1. Postquam philosophus ostendit, quod in republica recta
principantis et subiecti est eadem disciplina uno modo, et altero
alia, transit nunc ad declarandum qualiter et per quas adinventiones
efficiantur cives bene disciplinati seu studiosi. Et circa hoc primo
dat intentionem suam et ordinem considerandi. Secundo cum dicit,
divisae sunt autem etc. prosequitur. In prima parte dicit: quoniam
intendimus principaliter considerare qualiter, et per quae civis
efficiatur disciplinatus et studiosus, eadem autem est disciplina seu
virtus civis optimi in optima republica per quam ordinatur in
felicitatem perfectissimam, quae est finis, et illa etiam principantis
in ipsa, similiter autem optimi viri, etsi eumdem oportet prius
subditum esse cum est iuvenis et imperfectus, posterius autem
principantem cum est perfectus: magis considerandum est civitatem
gubernanti, seu legislatori, qualiter et per quas adinventiones fiunt
optimi viri et bene disciplinati. Et quia ratio istorum sumitur ex
fine ultimo vitae humanae, considerandum est quis est ille finis. Hoc
enim ostenso, apparebit qualiter et per quas adinventiones cives fiant
bene disciplinati et studiosi.
2. Deinde cum dicit divisae sunt prosequitur. Et primo declarat
quis est finis ultimus vitae humanae. Secundo cum dicit, quoniam
autem idem finis etc. declarat, quod virum et civitatem felices
oportet habere omnes virtutes. Tertio cum dicit, qualiter autem et
per quae etc. declarat per quae et qualiter erunt bene disciplinati,
seu virtuosi. Quid autem sit felicitas declarat per divisionem partium
animae primo. Secundo cum dicit, divisa est autem vita tota etc.
declarat vitam humanam et agibilia ab homine proportionaliter dividi et
se habere partibus animae praedictis. Circa primum, primo ostendit
felicitatem consistere in eo quod pertinet ad partem animae rationalem
per essentiam. Secundo cum dicit, melius autem etc. declarat eam
consistere in operatione partis animae rationalis speculativae. Circa
primum est intelligendum quod ultimus finis vitae humanae non consistit
principaliter in aliquo eorum quae per se pertinent ad corpus (corpus
enim et perfectiones ipsius sunt propter animam); sed magis in aliquo
eorum quae ad animam pertinent, quae est excellentior pars hominis.
In anima autem est considerare partem rationalem quocumque modo, et
irrationalem omnino. In actu autem partis animae irrationalis omnino
non potest consistere ultimum finis vitae humanae; quoniam necesse est
ipsum consistere in aliquo quod est proprium hominis, in quo
distinguitur ab aliis, quia ultimus finis hominis est proprius ei:
pars autem animae irrationalis omnino communis est sibi et aliis: ergo
non consisteret in aliqua perfectione pertinente ad partem illam, sed
magis in aliqua pertinente ad partem animae rationalem aliquo modo.
Sed cum haec pars animae divisa sit in plures, vult declarare
philosophus in perfectione cuius illarum consistat, dicens: partes
animae rationem habentis sunt duae distinctae adinvicem: quarum altera
est quae est rationalis per essentiam accipiens rationem in ratione,
quod quid est, alia autem est quae secundum se non est rationalis, nec
accipit rationem in ratione dicente quid est, sed rationalis est
secundum quamdam participationem, quia nata est obedire rationi, vel
ordinari vel deduci ab ea.
3. Cuiuslibet autem istarum partium animae rationalis sunt aliquae
virtutes morales; puta temperantia, iustitia in irrationali. In
rationali autem per essentiam sunt rationes, puta prudentia,
sapientia. Et manifestum est ex dictis, quod in actu alicuius harum
consistit ultimus finis hominis: sed in qua et cuius actu manifestum
est qualiter est dicendum eis, qui dividunt partes animae rationalis
secundum quod nos divisimus eas. In unoquoque enim genere illud quod
deterius est et minus bonum, est gratia melioris: et hoc apparet per
se, et in his quae fiunt a natura, et in his quae fiunt arte. In
natura enim materia est gratia formae, et elementa prima simplicia
propter mixta, in quibus imperfecta sunt gratia perfectorum, puta in
genere animalium. Similiter et in his quae sunt secundum artem se
habet: ligna enim et lapides sic disponuntur gratia formae domus,
domus autem est gratia habitationis. Ratio autem dicti est, quoniam
id quod deterius est in unoquoque genere, rationem imperfecti et entis
in potentia habet: melius autem in eodem rationem perfecti et entis
secundum actum. Imperfectum autem et ens in potentia se habent ad
perfectum et ens in actu, sicut potentia ad actum in eodem genere.
Potentia autem est gratia actus in eodem genere: ergo ens in potentia
et ens imperfectum, est gratia entis in actu et perfecti, et ulterius
deterius gratia melioris in eodem genere. Sed rationale per essentiam
melius est in partibus animae rationali participatione: quia illud quod
per essentiam est tale, melius et perfectius est eo quod per aliud est
tale: ergo rationale participatione erit gratia rationalis per
essentiam, et per consequens perfectio eius gratia perfectionis
istius. Si igitur illud cuius gratia aliud est, rationem finis habet
respectu illius, pars animae rationalis per essentiam, et aliqua
perfectio eius erit finis partis rationalis per participationem et
perfectionem eius.
4. Deinde cum dicit melius autem declarat, quod ultimus finis vitae
humanae consistit in operatione partis animae speculativae; dicens quod
pars animae rationalis per essentiam divisa est in duas partes, sicut
communiter solemus dividere: quarum altera est practica, quae
ratiocinatur de agibilibus possibilibus aliter se habere: altera autem
speculativa, quae negotiatur principaliter circa naturam entium, et
impossibilium aliter se habere secundum quod huiusmodi. Et quia
operationes consimiliter dividuntur principiis, et se habent adinvicem
proportionaliter sicut illa; necesse est operationes huiusmodi partium
divisas esse, et alteram esse operationem practicam, alteram autem
speculativam, et ista se habere adinvicem proportionaliter, sicut
practicum ad speculativum se habet. Et per consequens operationes
melioris partis secundum naturam oportet esse meliores secundum se et
eligibiliores illis, qui possunt sortiri illis, aut omnibus
operationibus aut saltem duabus si non fuerint nisi duae. Operatio
enim sequitur naturam per se, et ideo perfectioris est perfectior, et
unicuique illud est magis eligibile, quo potest attingere ad summum et
perfectissimum; hoc autem est operatio perfectioris secundum naturam.
Ex quibus accipienda est ista propositio: quod melioris partis animae
et excellentioris melior est operatio, et magis eligibilis
simpliciter, et per consequens magis rationem finis habens. Sed pars
animae speculativa melior et perfectior est natura quam practica. Quod
quidem apparet ex ratione obiecti. Illa enim pars animae
intellectualis perfectior et melior est in genere intellectus cuius
obiectum magis habet rationem intelligibilis: quia natura potentiae
consideratur ex ratione obiecti, et magis intelligibile secundum
naturam perfectius est in genere intelligibilium. Sed obiectum
intellectus speculativi magis habet rationem intelligibilis, quam
obiectum intellectus practici. Huius enim obiectum est bonum agibile,
et possibile aliter se habere; quae minus rationem intelligibilis
propter rationem motus et possibilitatis adiunctorum habent. Obiectum
autem intellectus speculativi est natura entium intransmutabilium, aut
non secundum quod transmutabilia, quae magis rationem intelligibilis
habent, sicut remota magis a motu et materia: ergo pars animae
speculativa excellentior et nobilior erit practica. Sequitur igitur,
quod operatio ipsius perfectior et eligibilior erit, et magis habens
rationem finis. Istius principalis rationis, maiorem solum ponit
philosophus cum declaratione eius.
5. Deinde cum dicit divisa est declarat primo totam vitam humanam et
agibilia ab homine consimiliter dividi partibus animae et actionibus,
et dividentia proportionaliter se habere illis. Secundo cum dicit, ad
omnia quidem igitur etc. ex dictis concludit quaedam corollaria.
Tertio cum dicit, qui autem nunc etc. reprobat opinionem quorumdam
contrariam dictis. Primo igitur dicit: quoniam actus et obiecta
proportionaliter dividuntur ipsis potentiis, et se habent adinvicem
dividentia, sicut et ipsae potentiae ad se, tota vita humana, idest
conversatio secundum rationem, quae est actus animae rationem
habentis, divisa est proportionaliter partibus animae dictae in
negotium, idest in exercitium virtutum moralium principaliter, quae
sunt ad alterum, et in otium, idest in exercitium virtutum
contemplativarum, quod magis in otio fit, et in exercitium belli et
pacis: et agibilia ab homine divisa sunt in bona necessaria et utilia
ad finem, et in bona secundum seipsa, circa quae oportet se habere
electionem sicut circa partes animae; ut sicut pars animae rationalis
per participationem est gratia rationalis per essentiam, et huiusmodi
gratia speculativae, ita hic bellum quaerendum propter pacem, et
exercitium virtutum practicarum propter otium in contemplatione, ut
consequenter magis dicet, et bona necessaria et utilia in finem propter
illa quae sunt secundum se bona.
6. Deinde cum dicit ad omnia concludit corollaria duo. Secundum
ibi, quare ad has et cetera. In prima dicit: quia civilis
gubernatoris et legislatoris est per leges et consuetudines facere bonos
cives civitatis, gubernatorem expedit aspiciendo ad omnia praedicta
leges ordinare; puta aspiciendo partes animae, debet quidem ferre
leges, per quas bene disponantur ad virtutes et actiones, et per quas
actiones ipsarum dirigantur secundum rationem; et magis debet esse
sollicitus ad ordinandum meliora, et quae rationem finis habent; puta
circa partem animae principaliorem, et actiones eius: sic enim videmus
naturam magis sollicitam esse circa nobiliora. Eodem modo expedit
ipsum ferre circa vitas, idest conversationes, et circa divisiones
agibilium, puta circa utilia et secundum se bona ad dirigendum in eis.
Expedit enim civitatibus habere potentiam operandi operationes virtutum
practicarum, et debellare quandoque, quod fit in non vacando; et
ulterius in otio et in tranquillitate vivere, et magis quanto hoc est
melius quod fit in vacatione: et oportet eos utilia in finem posse
agere, magis autem ea quae sunt secundum se bona. Ad omnia autem ista
indigent aut habitibus quibusdam aut consuetudine inclinantibus, aut
legibus et ratione dirigentibus.
7. Deinde cum dicit quare ad has concludit secundum corollarium,
intendens quod quia ex similibus operationibus similes habitus fiunt et
operationes per leges diriguntur, nec parum differt sic vel sic a
iuvene assuefieri; sed multum expediens est in civitate ordinata,
pueros adhuc existentes ad intentionem legum erudiri et assuefieri,
obedire eis et operari secundum eas; similiter eos qui sunt alterius
aetatis indigentis eruditione et assuefactione. Consueta enim sunt
delectabiliora. Delectabiliora autem libentius et facilius operantur.
8. Deinde cum dicit qui autem reprobat opinionem contrariam quibusdam
praedictorum. Et primo tangit opinionem ipsam et reprobat eam.
Secundo cum dicit, quod autem oportet etc. manifestat quoddam
acceptum prius. Circa primum primo tangit opinionem erroneam.
Secundo cum dicit, quae est secundum rationem etc. reprobat eam.
Tertio cum dicit, neque itaque etc. concludit contrarium ipsius,
quod est principale intentum. In prima parte dicit, quod quidam
Graecorum qui optime dicuntur a quibusdam gubernare et legislatores
instituentes respublicas ipsorum contra praedicta peccaverunt in
duobus. Primo quidem, quia ordinem civilem non ordinaverunt ad finem
optimum hominis. Secundo quia leges quae significant ordinem civilem
et eruditionem non instituerunt ad operationes virtutum optimarum, sed
magis declinaverunt ad ea quae videntur utilia, per quae possent ditari
et supergredi dominando aliis. Similiter autem et quidam
philosophantes qui de republica scripserunt posterius, enunciaverunt
eamdem opinionem, puta Plato et alii quidam qui laudantes rempublicam
Lacedaemoniorum, laudaverunt intentionem legislatoris, quia omnia
statuta ordinavit ad principandum vicinis, et ad bellum per quod
subiicerentur.
9. Deinde cum dicit quae et secundum reprobat eam; et primo ex ipsis
operationibus manifestat ipsam redargutam. Secundo cum dicit, non
recte autem etc. per rationes. Ex operibus autem docet eam redargutam
dupliciter. Secundum facit, ibi, quamvis palam et cetera. In prima
parte dicit quod respublica et leges et statuta praedictorum facile
possunt redargui per rationem et factis contingentibus redarguta sunt.
Si enim ordo civilis ipsorum et leges et eruditiones essent optimae,
tunc ex virtute illorum principarentur aliis: nunc autem hoc non
videmus. Sicut enim plures homines appetunt principari pluribus, quia
principantes fortunatos videntur habere successus, sic Thybron et
quilibet alius scribens de republica Lacedaemoniorum laudaverunt
legislatorem eorum, quia multis principabantur, non quidem propter
ordinem civilem per se, sed quia exercitati erant ad pericula
bellorum, quamvis etiam manifestum sit quod nunc pluribus non
principantur, nec etiam sunt felices remanente eadem republica. Legis
igitur lator in ordinando praedictam rempublicam bonus non fuit.
10. Deinde cum dicit quamvis palam ponit secundum; dicens, quod
adhuc dignum est derisione, si Lacedaemonii praedicti perseverantes in
eisdem legibus, quibus prius, nullo prohibente eos vivere secundum
eas, non vivunt bene secundum rationem. Irrationabile enim est, si
leges eorum et respublica rectae sunt quod viventes secundum eas non
vivant recte. Palam autem est, quod ipsi tenentes easdem leges, non
ducant optimam vitam: leges igitur et ordinatio reipublicae ipsorum
rectae non sunt.
11. Deinde cum dicit non recte docet eam esse redarguibilem per
rationem; et principaliter quantum ad principatum. Et circa hoc primo
ponit rationem unam. Secundo cum dicit, praeterea etc. aliam. In
prima parte dicit, quod legislator Lacedaemoniorum et aliorum
praedictorum non rectam existimationem habent de principatu supremo in
republica quem maxime videtur honorare et iudicant honorandum, sicut
optimum: principatus enim ipsorum est principatus dominativus quo
principantur etiam indigni servire. Tali enim principatu est alius
principatus civilis liberorum excellentior et magis secundum virtutem;
quare magis laudandus erit.
12. Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem; dicens,
quod non est rationabile credere civitatem esse felicem, et
legislatorem ipsius laudare, quia potest principari super vicinos
qualitercumque: principari enim ipsis quomodocumque optimum non est,
sed magnum nocumentum affert civitati. Si enim hoc optimum esset, si
in civitate aliquis inveniretur praepotens aliis expediret ipsum
propriae civitati principari solum et tentare qualiter posset eam totam
subiicere sibi: de quo sicut de inconvenientia Lacedaemones
increpaverunt Pausaniam regem ipsorum qui honorem regalem habens apud
eos et divitias et possessiones multas, voluit propriae civitati
ipsorum principari solus. Praedictus igitur modus principandi optimus
non est.
13. Deinde cum dicit neque itaque concludit contrarium; dicens,
quod ex praedictis rationibus manifestum est quod nulla legum
praedictarum et rationum quae ad praedictum modum gubernandi ordinatur
civilis est, hoc est ordinata optime, neque proficua civitatibus;
neque etiam vera est in se; quia non ordinata ad optimum finem, ut
praetendunt. Eadem enim optima et privatim et publice inducere oportet
in animos hominum legislatorem; et studium civium quod habent et ad
cives et etiam ad adversarios non ordinari ad hoc ut subiiciant
servituti eos qui non sunt naturaliter servi. Talis enim principatus
cum sit contra inclinationem naturalem, non potest esse continuus, nec
amicabilis. Sed debent intendere primo, quod ipsi non efficiantur
servi aliorum indigni existentes. Secundo, si appetant principatum,
appetant ipsum propter utilitatem subditorum non propriam; nec propter
hoc ut principentur eis dominative. Haec enim est differentia inter
dominativum et civilem, quia principans principatu dominativo
principatur per se non propter utilitatem subditi; e contrario est de
civili, sicut dictum est in tertio huius. Tertio autem debent
intendere qualiter principabuntur eis qui nati sunt eis servire: hoc
enim est iustum, et ad tales contingit movere iustum bellum si fuerint
rebelles.
14. Deinde cum dicit quod autem declarat quoddam suppositum per
signum; dicens, quod ea quae apparent ad sensum testificantur
rationi; quia magis oportet legislatorem intendere ad pacem quam ad
bellum, et magis studere gratia huius quam illius, sicut suppositum
est prius. Videmus enim quod plurimae civitates quamdiu sunt in
exercitio belli contra adversarios salvantur. Cum autem obtinuerint
contra eos et vivunt in pace, corrumpitur respublica eorum. Bellantes
enim multas virtutes habent, sicut dictum est prius, puta
temperantiae, fortitudinis, liberalitatis et religionis, propter quas
sibiinvicem minus sunt iniuriosi. Pacem autem habentes occasionem
exercitandi in actibus huiusmodi virtutum non habent, dant autem se
voluptatibus congregantes divitias per quas aestimant se posse
voluptuose vivere: propter quod efficiuntur sibiinvicem iniuriosi et
seditionem inducunt. Delicatam enim et quietam vitam ducentes, quasi
rubiginem pravorum habituum et consuetudinum contrahunt: exercentes
autem se in bellicis clarificantur per actus virtutum, sicut ferrum,
quia tum facili rubiginem contrahit, elaboratum autem quamvis usus
consumat, clarificat tamen et emendat, sicut Seneca dicit. Causa
autem huius fuit legislator ipsorum qui non ordinavit eis honestas
occupationes quibus vacarent cum cessarent a bellis, puta exercitium
studii in philosophia et partibus eius; hoc enim multas et admirabiles
delectationes habet puritate et firmitate, sicut dicit philosophus
decimo Ethicorum.
15. Deinde cum dicit quoniam autem declarat quod civitatem et
unumquemque existentes simpliciter felices oportet habere omnem
virtutem. Et primo hoc declarat. Secundo cum dicit, quod quidem
igitur etc. concludit hoc declaratum, adiungens quamdam persuasionem.
Circa primum primo ostendit quod debentem felicitari simpliciter
oportet praehabere omnes virtutes quae exiguntur ad vacationem.
Secundo cum dicit, finis est enim etc. ostendit quod oportet
praehabere omnes virtutes et ad vacationem et quae non ad vacationem
ordinantur. Circa primum est intelligendum quod si finis est, necesse
est praeexistere ea quae ad finem sunt per se; sicut si fistulatio
est, necesse est praeexistere fistulas. Ultimus autem finis
uniuscuiusque hominis est contemplatio aliqua alicuius intelligibilis;
et idem est finis totius civitatis optime ordinatae, sicut ostensum est
in principio istius septimi. Ad hanc autem ordinatur primo habitus
intellectus perfectissimus cuius est actus speculatio intelligibilis
primi. Deinde habitus imperfecti ipsius per quos dirigitur in
speculando entia quorum cognitio via est in cognitionem intelligibilis
primi. Tertio habitus partis animae appetitivae per quos regulatur
appetitus ne praeter rationem divertatur homo ab intelligibilibus
primis, detentus circa passiones et motus irrationales. Deinde autem
virtutes per quas acquirit bona exteriora, secundum quod necessaria
sunt ad finem, et repellit motus impedientium ab ipso. Ergo necesse
est, si finis uniuscuiusque hominis vel civitatis existat,
praeexistere huiusmodi virtutes omnes. Et ideo dicit, quoniam idem
finis videtur esse et communiter omnium hominum secundum quod homines
sunt simpliciter et uniuscuiusque singulariter accepti secundum quod
homo, et idem ultimus terminus actionum optimi viri et optimae
reipublicae, sicut ostensum est prius in isto septimo; huiusmodi autem
est speculatio perfecta intelligibilium primorum quae in vacatione ab
exterioribus existit, maxime autem ad hunc ordinantur omnes virtutes
quae sunt ad quietem hominis ab exterioribus: manifestum est quod si
homo secundum seipsum vel tota civitas felicitetur, necessarium est
praeexistere omnes virtutes quae sunt ad vacationem seu quietem.
16. Deinde cum dicit finis enim declarat quod necessarium est
praehabere omnes quae ad vacationem et quae ad non vacationem. Et
primo facit hoc. Secundo cum dicit, quid autem non habent etc.
tangit quod virtutes ordinantur ad vacationem et non vacationem et quae
ad utrumque. Circa primum intendit, quod sicut dictum est, omnes
virtutes quae ordinantur ad vacationem praeexiguntur ad felicitatem
uniuscuiusque civitatis: sed ad vacationem contemplationis ordinantur
omnes virtutes et quae ad vacationem et quae ad non vacationem sunt;
ergo omnes praeexiguntur ad felicitatem. Minorem huius declarat
dicens, quod sicut supra dictum est saepe, finis belli est pax:
nullus enim bellatur belli gratia, sed pacis magis, sicut dicitur
decimo Ethicorum. Et finis operum quae non in vacatione sunt, sunt
ea quae in vacatione; quia ea quorum opus in vacatione et non
vacatione, utilia sunt ad vacationem et delectationem quae in ea, aut
quia in earum operatione consistit finis, aut quia disponunt ad ipsum,
aut removent prohibentia. Si enim aliquis debeat vacare, multa
oportet praeexistere. Necessarium est igitur civitatem et unumquemque
debentem felicitari, habere temperantiam et iustitiam et sapientiam et
ceteras huiusmodi virtutes quae ad vacationem sunt, et fortitudinem,
et perseverantiam; et quae ad non vacationem. Dico autem civitatem
debentem felicitari, oportere praehabere virtutes quae ad vacationem
quantum ad partes principales eius, quae sunt liberi, non quantum ad
servos. Ad servos enim non pertinet vacatio, sicut proverbium dicit.
17. Deinde cum dicit qui autem tangit quae sunt virtutes quae per se
ordinantur ad vacationem vel ad utrumque; intendens quod illis
virtutibus opus est ad non vacationem et bellum quibus prohibentur ne
sint servi aliorum: sed illi qui non sunt dispositi aggredi pericula
maxima quae in bello, nec sunt perseverativi in eis, servi sunt eorum
qui invadunt eos, qui prohibentur per fortitudinem et perseverantiam.
Fortitudinis igitur et perseverantiae virtutibus opus est ad non
vacationem. Philosophia autem necessaria est ad vacationem
contemplationis, contemplatio enim est opus eius. Ad utrumque autem
necessariae sunt, temperantia per quam reprimuntur motus
concupiscentiarum, et iustitia per quam diriguntur operationes hominis
ad alterum: magis tamen vacantibus et ducentibus pacem quam non
vacantibus: propter exercitium belli et periculum quod in eo est,
disponuntur ad opera temperantiae, quia secundum poetam, otia si
tollas, periere cupidinis arcus: sed ad opera aliarum virtutum
multarum. Militaris enim vita multas partes habet virtutis, sicut
dicebatur in secundo huius: e contrario, fruitio bonorum fortunae in
tranquillitate disponit ad iniurias; possessio enim divitiarum
contumeliosos et elatos facit: credentes enim omnia habere per ipsas,
credunt omnia bona possidere in possidendo eas, sicut dicitur secundo
rhetoricae; et ideo efferuntur per elationem et contemnunt alios.
Propter quod eis qui volunt feliciter agere et frui omnibus quae ad
beatitudinem pertinent necessaria est temperantia et iustitia multa:
sicut si qui sunt in insulis beatorum, sicut poetae dicunt, dicentes
insulas quasdam esse in quibus animae bene operantium dum vivunt
feliciter perseverant post mortem. Talibus autem maxime necessaria est
philosophia, in cuius actu consistit ultimus finis, et temperantia per
quam sedantur concupiscentiae et iustitia per quam regulantur
operationes ad alterum; et tanto magis quanto magis perseverant in
abundantia honorum talium.
18. Deinde cum dicit quod quidem recolligit dicta, adiungendo
quamdam persuasionem; dicens, quod ex his quae dicta sunt, manifestum
est quod civitatem quae futura est felix et virtuosa simpliciter omnes
virtutes oportet habere et quae ad vacationem et quae ad non vacationem
sunt. Si enim turpe est hominem qui determinatur ratione non posse uti
secundum rationem bonis interioribus et exterioribus, adhuc magis turpe
est non posse uti eisdem secundum ipsa cum vacat a bellicis
operationibus, cum tunc magis intendere possit et pauciora habens
impedimenta, sed non vacando ab exterioribus et bellando videri facere
opera bonorum, vacando autem et pacem ducendo ducere vitam servilem et
praeter rationem. Et ideo non oportet civitatem debentem felicitari
tantum intendere et studere virtuti, hoc est fortitudini quae ordinatur
ad bellum, sicut fecerunt Lacedaemonii: non enim differenter se
habuerunt ad alios in hoc quod non crederent eadem esse maxima bona
hominis quae alii, scilicet opera virtutum; sed magis in hoc quod
opinabantur hoc fieri per unam virtutem, alii autem per aliam: ipsi
enim opinabantur optimum bonum hominis consistere in actu fortitudinis
bellicae, alii autem in actu sapientiae magis. Manifestum est igitur
ex his quae dicta sunt, quoniam contingit esse quaedam bona maiora
hominis quam quae secundum bellum sunt, et esse ista magis contingit in
fruitione et actu quam in habitu, et istorum illa magis quae propter
seipsa quaeruntur quam quae propter alia.
|
|