|
1. Postquam philosophus ostendit quis sit ultimus finis optimae vitae
humanae, transit ad declarandum qualiter et per quas adinventiones
fiunt optimi viri in ordine ad ipsam. Et circa hoc primo praemittit
intentionem suam et ordinem considerandi. Secundo cum dicit,
manifestum utique etc. prosequitur. In prima parte dicit, quod
declarato quis sit ultimus terminus optimae vitae humanae, consequenter
considerandum est per quae et qualiter fient boni et studiosi in ordine
ad ipsum. Distinximus autem prius tria quae necessaria sunt ad hoc,
scilicet natura, consuetudo et ratio, secundum quales oportet esse
futuros studiosos et bene gubernantes secundum naturam quoniam
intellectivos et animosos, sicut dictum est prius; et ideo relinquitur
nunc considerandum quales oportet esse secundum consuetudinem et
disciplinam. Prius tamen considerandum est, utrum prius instruendi
sunt secundum rationem vel intellectum, aut secundum consuetudinem seu
appetitum; et utrum prius disponi secundum animam, aut secundum
corpus: oportet enim ista consonare adinvicem consonantia debita, ita
quod illud quod natum est prius disponi secundum naturam disponatur
prius, et quod posterius, posterius. Contingit enim multoties
peccare rationem ab eo quod est optimum et duci per similia et
apparentia quaedam, ad ea quae praeter naturam sunt, ita ut prius
nitatur disponere quod posterius natum est perfici. Sed cum ratio
posterior sit natura et imitetur eam, optimum est in his quae rationis
sunt sequi dispositionem naturae, ita ut prius consideret et disponat
quae prius nata sunt considerari et disponi secundum naturam.
2. Deinde cum dicit manifestum utique prosequitur. Et primo
declarat quod futuri studiosi et boni prius disponendi sunt secundum
corpus quam secundum animam, et secundum appetitum quam secundum
intellectum. Secundo cum dicit, siquidem igitur etc. qualiter
disponendi sunt secundum ista. Circa primum primo ostendit quod
generationem hominis et consuetudinem oportet ordinari ad rationem et
intellectum. Secundo cum dicit, deinde ut corpus et anima etc.,
ostendit quod appetitus irrationalis prior est quam intellectus in actu
perfecto. Tertio cum dicit, propter quod etc., concludit ex istis
quod prius oportet curare de dispositione corporis quam animae, et
appetitus irrationalis quam intellectus. Primo igitur dicit: in
omnibus in quibus est aliquis finis ea quae sunt ad finem oportet
ordinare in ipsum et disponere secundum quod ipsi congruunt.
Manifestum est autem, quod sicut in aliis qui sunt secundum naturam et
secundum artem generatio incipit ab aliquo principio primo imperfecto et
terminatur in aliquid perfectum et finem; huiusmodi autem finis (hoc
est terminus) est alicuius moti ab aliquo principio imperfecto; ita et
in homine generatio incipit ab aliquo imperfecto et tendit in aliquid
perfectum et finem. Huiusmodi autem terminus et finis naturalis
hominis est ratio et intellectus in actu non in potentia: quare
generationem ipsius hominis et studium circa consuetudines et
dispositiones ipsius, oportet ordinari ad rationem, et ipsa disponi
secundum quod ipsi congruunt.
3. Deinde cum dicit deinde sicut ostendit quod appetitus irrationalis
generatione praecedit intellectum in actu; dicens, quod postea sicut
corpus et anima sunt duo differentia adinvicem, quia corpus rationem
materiae et subiecti habet, anima autem rationem actus, ita animam
hominis videmus duas partes habere: quarum altera rationem moti et
subiecti habet, reliqua autem rationem principalis moventis: videlicet
appetitus irrationalis qui natus est regulari a ratione, et rationalis
pars per essentiam quae rationem moventis habet. Et istorum duorum
sunt duo habitus differentes secundum numerum. Primi quidem virtus
moralis, secundi autem intellectualis: et alterum istorum appetitus
est, alterum autem intellectus seu ratio. Sicut igitur corpus
secundum viam generationis praecedit animam, ita appetitus irrationalis
intellectum et rationem in actu: et hoc apparet ex hoc quod animus,
idest virtus irascibilis et voluptas et concupiscentia insunt pueris
statim ex nativitate. Intellectus autem et ratio in actu, non insunt
nisi procedente tempore. Si aliquis argueret contra hoc quod dictum
est, quoniam appetitus irrationalis in homine est qui non est regulatus
ratione secundum se, regulatus tamen a rationali per essentiam, sed
rationale secundum se prius videtur esse quam regulatum a ratione, tum
quia movens est prius moto, tum quia simplex prius composito, sicut
albedo quam album: et est dicendum ad hoc, quod prius dicitur aliquid
alio, hoc quidem secundum substantiam et perfectionem, et sic
intellectus praecedit appetitum, sicut movens motum et forma materiam;
hoc autem secundum viam generationis, sicut materia prior est forma.
Et tunc appetitus potest considerari secundum quod natus est regulari a
ratione, et sic prior est generatione intellectu seu ratione
determinante ipsum: aut secundum quod regulatur in actu, et sic
posterior est sicut compositum simplici. Et per hoc apparet solutio ad
rationem.
4. Deinde cum dicit propter quod concludit ex dictis quod prius
oportet disponi corpus quam animam, et appetitum quam intellectum:
dicens, quod propter hoc, quia prius oportet quaerere et disponere ea
quae sunt ad finem quam ipsum finem, et corpus ordinatur ad intellectum
et rationem sicut in finem, ut probatum est prius, et appetitus
similiter sicut materia ad formam; manifestum est quod prius oportet
facere curam corporis quam animae. Deinde eam quae appetitus propter
ipsum intellectum, et gratia ipsius: et gratia istius eiusdem curare
omnia illa quae sunt ipsius animae. Omnes enim partes animae et
habitus ordinantur ad perfectionem, quae secundum intellectum est.
5. Deinde cum dicit siquidem igitur declarat qualiter et per quae
disponendi sunt ad virtutem. Et primo qualiter secundum corpus et
appetitum. Secundo cum dicit, quod quidem etc., in principio
octavi, qualiter secundum intellectum et rationem. Circa primum primo
praemittit intentionem suam et ordinem considerandi. Secundo cum
dicit, oportet quidem igitur etc. prosequitur. In prima parte
dicit: quoniam legislatorem optimum primo oportet intendere qualiter et
per quae cives optime disponantur secundum corpus, dispositio autem
optima civium primo dependet ex bona dispositione generantium in actu
generationis, qui fit per coniunctionem maris et feminae per copulam
nuptialem: ergo consideranda sunt ei ea quae sunt circa huiusmodi
copulam seu coniugium: videlicet qua aetate, et quo tempore, et
qualibus existentibus copulandis iucunda est huiusmodi coniunctio
nuptialis.
6. Deinde cum dicit oportet autem prosequitur. Et quoniam bona
dispositio civium, sicut dictum est, primo pendet ex dispositione
generantium; deinde ex dispositione matris, tempore gestationis;
tertio autem ex convenienti alimento et consuetudine post nativitatem:
primo declarat qualiter disponendi sunt generantes ad bonam
dispositionem prolis futuram. Secundo cum dicit, oportet autem et
praegnantes etc. qualiter praegnantes. Tertio cum dicit, de
reservatione autem etc. qualiter curandi seu disponendi sunt pueri post
nativitatem. Circa primum primo ostendit quando facienda est copula
nuptialis. Secundo cum dicit, qualibus autem quibusdam etc. quales
oportet esse copulandos secundum habitudinem corporis. Circa primum
primo ostendit qua existente aetate utriusque oportet eam fieri.
Secundo cum dicit, de eo quidem igitur etc. quali existente
temperatura seu dispositione continentis. Circa primum primo
ostendit, quod oportet eam fieri tempore et aetate determinatis.
Secundo cum dicit, quoniam enim determinatus est etc. declarat quae
sunt tempus et aetas determinata in quibus oportet fieri. Primum ipse
primo declarat per rationem sumptam ex cautela dissensionum et
diversitate copulandorum. Secundo cum dicit, deinde ad puerorum
successionem etc. per rationem sumptam ex eis quae accidunt secundum
successionem puerorum ad patres. Tertio cum dicit, adhuc autem etc.
ex ea quae sumitur ex bona dispositione prolis vel puerorum futura. In
prima parte dicit, quod oportet legislatorem intendentem bonam
dispositionem puerorum futuram ordinare leges et statuta circa
communicationem nuptialem civium, considerando ad dispositionem ipsorum
tempore quo copulantur, ut scilicet sint perfecta in se, et bene se
habentia ad generationem; et considerando ad tempus vitae utriusque,
et maris et feminae; quantum scilicet uterque secundum naturam vivere
potest, ita ut conveniant ad actum generationis primo in aetate qua hic
perfecte potest generare, et illa concipere, supposita bona
dispositione ipsorum in se, et in ordine ad finem temporis vitae
eorum, ut simul vel fere hic possit generare, et illa concipere; et
non dissonent potentiae, ita ut iste possit generare, et illa non
concipere, aut e contrario ista possit concipere, ille vero non
generare, propter dispositionem iuventutis, vel senectutis: ista enim
inducunt dissensionem et diversitatem inter ipsos. Si enim copulentur
tempore quo unus possit generare, alter non, propter aetatem adinvicem
dissentiunt, et ideo copulam alteram petunt, quod est inconveniens.
Ut igitur vitetur dissensio, et diversitas inter eos, copulandi sunt
in aetate conveniente utrique in ordine ad tempus durationis ipsorum.
7. Deinde cum dicit deinde ad puerorum ponit secundam rationem;
dicens, quod secundo copulandi sunt in aetate convenienti considerando
successionem puerorum ad patres. Sicut enim parentes secundum legem
naturae tenentur filiis ad nutrimentum et disciplinam usque ad
perfectum, ita necessitate quadam parentibus impotentibus factis,
tenentur filii subvenire in necessitatibus. Auxilium autem quod potest
accidere senioribus parentibus a pueris genitis in senectute eorum,
sine profectu est propter impotentiam puerorum. Similiter auxilium
quod potest accidere pueris in senectute genitis a parentibus senioribus
existentibus, debile est propter impotentiam eorum ex senectute: et
ideo non expedit copulam nuptialem fieri senibus existentibus, neque
etiam valde prope principium nativitatis, hoc est nimis iuvenibus
existentibus: multum enim displicet quandoque iuvenes existentes pueros
habere quasi coaetaneos, et minus male verentur filii parentes
iuvenes, et verecundantur minus male in eorum conspectu, quasi
coaevi, et nutriti cum eis propter consuetudinem, et magis
conqueruntur in invicem circa ea quae ad mutuam dispensationem
pertinent, cum sint simul aeque potentes, vel impotentes aeque; et
ita cum filius requirit a patre iuvari necessitatibus, potest
respondere ipsum aequaliter posse sibi et e contrario.
8. Deinde cum dicit adhuc autem ponit tertiam rationem, dicens quod
adhuc idem potest ostendi per rationem sumptam ex his quae diximus
prius, unde incoepimus sermonem de hoc. Oportet enim copulam
nuptialem tali aetate et tali tempore fieri, quibus corpora puerorum
nascentium contingat disponi melius ad virtutem, et secundum
intentionem legislatoris. Hoc autem magis contingit fieri si fiat
tempore et aetate determinatis, ut consequenter apparebit: ergo
expedit eam fieri tempore determinato. Sic igitur omnia quae sunt
circa curam nuptialem unam communem curam habent fere, ut scilicet fiat
tempore determinato. Fere autem dicit forte, quia non idem tempus
determinatum convenit omnibus propter diversitatem materiae.
9. Deinde cum dicit quoniam enim intendit declarare, qua aetate
expedit eam fieri ex termino generationis in utroque, et ex
inconvenientibus quae accidunt si fiat nimis cito. Et secundum hoc
primo praemittit quaedam necessaria ad declarationem intenti. Secundo
cum dicit, propter quod has quidem etc. ex illis concludit intentum
suum. Circa primum primo tangit quid sit terminus generationis in
utroque, secundum quem oportet considerare. Secundo cum dicit, est
autem iuvenum, vel iuniorum etc. ostendit quod coitus iuvenum non est
conveniens ad generationem. In prima parte dicit: ultimus terminus
generationis hominibus determinatus est, sicut et aliis. In omnibus
enim quae contingit esse et non esse, est tempus determinatum quo
contingit esse, et per consequens agere, sicut dicit primo caeli et
mundi, et iste terminus masculis, ut in pluribus, est septuaginta
anni: quia tunc sensibiliter debilitatum est calidum naturale, quamvis
in aliquibus sit longior, in aliquibus brevior propter dispositionem
materiae aliam et aliam; femellis autem quinquaginta, ut in pluribus.
Brevior autem est periodus generationis mulieris quam viri, quia
mulieres naturaliter sunt minoris virtutis et caliditatis quam viri.
Et quia expedit propter dissensionem vitandam in coniugandis simul
terminare potentiam generationis in utroque, opportunum est in
determinando principium ipsius condescendere commensurando ad tempora
haec.
10. Deinde cum dicit est autem ostendit, quod coitus iuniorum est
pravus. Et dividitur in quatuor partes, secundum quatuor rationes
quas adducit ad hoc. Secundam ponit cum dicit, adhuc autem in
partibus et cetera. Tertiam cum dicit, adhuc autem et ad temperantiam
et cetera. Quartam cum dicit, et masculorum corpora et cetera.
Primo igitur ponit primam, quae sumitur ex ordine ad generationem;
dicens, quod coitus iuniorum, sive masculi sive femellae, pravus est
ad generationem puerorum. Et hoc quidem apparet ad sensum: quia in
omnibus animalibus partus iuniorum sunt imbecilles et imperfecti, quia
imperfectio partus est ex imperfectione principiorum generantium, sicut
universaliter imperfectio effectus est ex imperfectione causarum, et
feminae crebrius quam mares, et parva corpora gignuntur. Cum enim
principium generativum in semine non potest digerere menstruum mulieris
propter indigentiam caliditatis, ut deducat ad similitudinem suam
secundum omnes dispositiones, sed magis vincatur propter
superabundantiam frigidi et humidi, de necessitate transmutat in
contrarium, et in femellam. Talis autem dispositionis sunt semina
iuniorum. Et iterum generati ab eis parvi sunt secundum formam, idest
secundum figuram: extensio enim secundum figuram causatur a magnitudine
calidi, cuius est movere sursum: quod est imperfectum in iunioribus,
ut dictum est. Quare si sic accidit in omnibus animalibus, necesse
est ita accidere in hominibus, in quibus argumentum speciale apparet ad
hoc: quoniam in quibuscumque civitatibus seu regionibus permittuntur
iuvenes et iuvenculae coniugari, et permisceri ad generationem,
generantur parvi et imperfecti secundum corpus, et per consequens minus
utiles ad opera bellica.
11. Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam, quae sumitur ex
accidenti parturientibus; dicens, quod ad hoc mulieres concipientes in
aetate imperfecta in partu maiorem sustinent dolorem, et plurimae
moriuntur, tum propter membri ad hoc ordinati arctitudinem, tum
propter virtutis debilitatem: quanto enim virtus minor est ad
resistendum, tanto dolor maior, sicut videmus onera eadem graviora
apparere debilibus. In iunioribus autem supponimus virtutem minorem
esse, et ideo maiorem dolorem accidere, qui tantus potest esse, quod
mortem inducit. Et propter hoc dixerunt antiqui apud Graecos factum
esse oraculum Troezeniis, ut dolor eius adiutorio mitigaretur et
foetus ad ortum produceretur, cum multae in iuventute mulieres
morerentur, et fructus non veniret ad productionem propter
imperfectionem.
12. Deinde cum dicit adhuc autem ponit tertiam, quae sumitur in
ordine ad virtutem; dicens, quod adhuc coitus est minus expediens
iunioribus ad temperantiam, et magis expedit senioribus existentibus:
iuvenculae enim quae magis assuetae sunt coire in iuventute
intemperantiores sunt. Illa enim ad quae assueti sumus, magis sunt
delectabilia; et ad ea quae sunt magis delectabilia, magis
inclinamur.
13. Deinde cum dicit et masculorum ponit quartam rationem; dicens,
quod adhuc corpora masculorum coeuntium in imperfecta aetate dum corpus
est in augmento, laeduntur, et defectum patiuntur a quantitate eis
determinata et in complexione: alimentum enim digestum principium est
nutritionis et augmentationis et generationis. Tempore enim augmenti
totum quod convertitur de alimento adveniente, vel fere, necessarium
est ad nutritionem et augmentum, et parum vel nihil est de superfluo,
quod ordinatur ad generationem; et ideo si multum coeant, necessarium
est, quod illud quod deberet transire in augmentum et nutritionem
convertatur in semen; quare detrimentum patientur in augmento et
nutritione. Est enim quoddam tempus determinatum, in quo animalia
nata sunt augmentari, quod non multum exceditur a tempore deputato ad
generationem: statim enim deficiente augmento, et perfectis
corporibus, cum plus convertitur de alimento quam sit necessarium ad
nutritionem, convenientius ordinatur ad generationem. Coitus etiam
non perfectis corporibus detrimentum inducit quantum ad complexionem
propter exsiccationem, et infrigidationem; simul enim consumitur
calidum et humidum. Unde philosophus dicit in libro de causis,
longitudinis et brevitatis vitae quod coitiva et multispermia cito
senescunt, quia sperma superfluum existens amplius desiccat emissum;
et ideo mulus longioris vitae est quam ea ex quibus generatur, quia
minus spermatizat; et passeres masculi brevioris, quia magis coitivi
sunt.
14. Deinde cum dicit propter quod concludit ex dictis quando et qua
aetate opportunum est fieri copulam nuptialem; dicens, quod propter
hoc quod finis generationis in viris, ut in pluribus est septuagesimus
annus vel circa, mulieribus autem quinquagesimus vel circa ut in
pluribus, et expedit coniugatos simul deficere a potentia generandi,
ut probatum est prius, et coitus iuniorum in imperfectis corporibus
parvus est; corpora autem mulierum, ut in pluribus perficiuntur in
decem et octo annis vel circa, virorum autem in triginta sex, aut
parum plus aut minus; expediens est magis eos coniugari muliere
existente decem et octo annorum vel circa, viro autem triginta sex aut
parum plus vel minus. Sic enim coniungentur corporibus perfectis; et
per consequens virtutibus, quibus existentibus erit coniugatio ipsorum
in tempore convenienti ad perfectionem generationis puerorum.
Virtutibus etiam perfectis perfectior erit actio et etiam ipsum
generatum; et iterum successio puerorum ad patres opportunius fiet si
statim cum copulati sunt mulieres decemocto, viri triginta sex annorum
existentibus, statim generent: succedent enim filii parentibus in
principio status corpore perfecto, scilicet circa trigesimum annum
matre agente quinquagesimum, patre septuagesimum vel circa, impotentes
fere existent quasi resoluta aetate, impotentia tamen eorum supplebitur
per filiorum potentiam perfectorum existentium. Quando igitur oportet
fieri coniugium considerato bono coniugatorum et generandorum, dictum
est.
15. Est autem intelligendum quod quamvis viri et mulieres sint
eiusdem speciei, non tamen eadem periodus est vitae utriusque ipsorum:
quia tempus durationis ipsorum non sequitur eos ratione speciei communis
utrique, sed sequitur virtutem complexionis: virtus autem complexionis
multo fortior est in viro quam in muliere propter abundantiam calidi et
meliorem proportionem eius ad alias qualitates; et ideo viri longioris
vitae sunt secundum naturam mulieribus. Et quia illud quod perfectius
est pluri tempore indiget ad sui perfectionem quanto plura exiguntur ad
eius perfectionem, viri autem perfectiores sunt mulieribus; ideo pluri
tempore indigent ad sui perfectionem quam mulieres, ut in pluribus:
quamvis propter indispositionem materiae possit accidere e contrario.
Philosophus autem determinavit tempus perfectionis mulierum decem octo
annos vel circa, virorum autem triginta septem vel circa; quia sic
apparebat ei forte, ut in pluribus, aut quia secundum proportionem
horum numerorum adinvicem excedit virtus complexionis viri virtutem
complexionis mulieris secundum naturam. Si autem obiiciatur prius
debere fieri coniugationem nuptialem quam determinat philosophus;
primo, quia generatio fit ex superfluo alimenti, quando igitur primo
incipit esse superfluum alimenti, et masculi incipiunt spermatizare
videtur quod deberet fieri talis copulatio, hoc autem contingit multo
tempore prius quam determinet philosophus, puta tempore pubescentiae;
ergo prius videtur debere fieri. Et praeterea hoc iura determinant
quae videntur considerare bonum commune, matrimonia scilicet posse
fieri muliere existente duodecim annorum, viro existente quatuordecim
vel circa.
16. Ad hoc est intelligendum, secundum intentionem philosophi,
quod si consideremus bonam dispositionem generantium et bonam
habitudinem generandorum futuram, et per consequens utilitatem communem
civitatis seu regionis per se, melius est coniunctionem istam fieri
perfectis corporibus utriusque quod est tempore determinato a philosopho
vel circa, ut in pluribus: perfectis enim corporibus perfectae erunt
virtutes, nec detrimentum aliquod patientur in augmento, aut
complexione secundum quod huiusmodi, nisi propter superfluitatem, aut
aliquid huiusmodi. Et pueri melius erunt dispositi quantum ad corpus,
quia a magis et melius dispositis generabuntur, et per consequens
secundum animam, quia bona dispositio corporis disponit ad bonam
dispositionem animae; et sic magis apti erunt ad virtutes et actus
civiles. Propter accidens tamen aliquod expedit tardius vel citius
fieri in aliquibus, puta si tardius vel citius perficiantur corpora,
aut si timeatur fornicatio cum alienis, aut aliquid huiusmodi.
Quamvis autem prius in aliquibus inveniatur superfluum alimenti et
emissio seminis, non tamen sequitur quod tunc melius et aptius sit ad
generationem, sicut accipiebat ratio in oppositum. Non enim oportet
in his quae procedunt de imperfecto ad perfectum quod quando aliquid
potest aliquid primo quod tunc perfecte possit; sicut quando aliquis
potest citharizare qualitercumque non sequitur quod optime possit, sed
magis e contrario: quae enim sunt priora secundum viam generationis,
imperfectiora sunt; quae autem posteriora perfectiora, sicut vir
puero, ut dicitur nono metaphysicorum. Iura autem non determinant
optimum esse fieri matrimonium tempore pubescentiae, scilicet muliere
existente duodecim annorum vel circa, viro quatuordecim vel circa, sed
tunc concedunt posse fieri primo, quia tunc primo potest valere
consensus propter usum rationis, tunc primo vel circa inexistentis, et
quia tunc primo incipit aliquod superfluum alimenti fieri, ut in
pluribus, quamvis imperfectum.
17. Deinde cum dicit de eo quidem declarat qua temperie vel
dispositione aeris expedientius sit fieri hanc coniunctionem. Circa
quod intelligendum est quod bona dispositio generati sequitur bonam
dispositionem principiorum generantium in actu. Dispositio autem
generantium sequitur aliquam dispositionem continentis; unde et locus
dicitur principium generationis, sicut et patet a Porphyrio:
dispositio autem continentis mutatur secundum dispositionem temporum et
ventorum et horum huiusmodi; et ideo est expediens intendentem bonam
dispositionem generatorum considerare bonam dispositionem continentis et
temporis et ventorum. Et ideo dicit, quod ad huiusmodi copulam vel
coniunctionem faciendam oportet uti temporibus, et his quae circa
temperiem, hoc est dispositionem aeris secundum tempus, quibus utuntur
multi bene et rationabiliter, dicentes hanc debere magis fieri tempore
hiemis: tunc enim frigiditate continentis clausis poris fortificatur
calidum interius, et congregatur virtus et fortior est. In aestate
autem poris apertis exhalat calidum interius; fortiore autem existente
virtute et calido melius est commisceri ad generationem. Expedit autem
considerare ad generationem puerorum ea quae dicuntur a philosophis
naturalibus et a medicis. Medici enim sufficienter dicunt
dispositionem temporum in ordine ad corpora respectu operationum
diversarum. Naturales autem eas quae ventorum; dicentes, boreales et
Orientales meliores Australibus et Occidentalibus ad bonam
dispositionem corporum, sicut dictum et expositum fuit prius, ubi
determinatum fuit de optimo situ civitatis.
18. Deinde cum dicit qualibus autem declarat quales oportet esse
copulandos ad generationem secundum habitudinem corporis. Et circa hoc
primo declarat quales oportet esse quoad quantitatem. Secundo cum
dicit, oportet quidem igitur habere habitum labores in comparatione ad
exercitium. In prima parte dicit, quod qualiter existentibus
corporibus eorum qui copulantur secundum habitudinem quantitatis maxime
utilia erunt ad bonam dispositionem eorum qui generantur, dicendum est
in his quae pertinent ad disciplinam civium; figuraliter autem et in
summa sufficit dicere nunc. Manifestum est enim quod habitudo corporis
athletarum, qui sunt valde magni corpore, non est perfecte bona
dispositio corporis, tum propter ponderositatem, tum quia virtus
spiritus et calidi evanescit in tanta protensione membrorum. Nec etiam
ad sanitatem, propter easdem rationes; et per consequens nec ad
rationem intellectus et rationis quae sequuntur dispositionem corporis,
ut in pluribus. Et quia bona civilis communicatio indiget bona
dispositione quantum ad corpus et quantum ad animam, non est optima ad
eam. Similiter habitudo imperfectorum secundum quantitatem et
morbidorum qui indigent maiori cura, non est optima propter
imperfectionem et improportionem; sed media habitudo magis. In
omnibus enim et quae sunt secundum naturam et quae secundum rationem,
media sunt eligibilia magis; et ideo habitudo media secundum
quantitatem in generantibus eligibilior est.
19. Deinde cum dicit oportet autem declarat quales oportet esse per
comparationem ad exercitia; dicens, quod expedit ad bonam
dispositionem generandorum futuram habere bonam habitudinem corporis,
et exercitatos esse per aliquos labores ad exercitandum virtutem et
caliditatem quae per motum excitantur: non tamen per violentos, ne per
laboris violentiam spiritus exhaletur et debilitetur. Et ideo oportet
exercitari vel laborare non aliquo uno solum, sicut athletae laborant
ad superandum, sed multis pertinentibus ad cives et liberos.
Expediens enim est exercitari futurum bonum civem in multis
operationibus liberorum, ut consequenter facilius et magis cum
delectatione illas operentur. Oportet autem et viros et mulieres
exercitari, sed unumquemque in operationibus decentibus eum.
20. Deinde cum dicit oportet autem declarat quod curandum est de
mulieribus praegnantibus ad bonam puerorum dispositionem; dicens, quod
oportet legislatorem curam habere de bona dispositione corporum mulierum
praegnantium: pueri enim generati nutrimentum videntur assumere a
muliere habente in utero, per venas et poros a natura ad hoc
ordinatos, sicut terrae nascentia per radices assumunt a terra.
Nutrimentum autem assumptum a muliere consimiliter disponitur
complexioni mulieris, et puer de necessitate disponitur secundum
dispositionem nutrimenti ex quo nutritur, et maxime in principio; et
ideo oportet puerum disponi secundum dispositionem mulieris gestantis.
Igitur expediens est ad bonam dispositionem prolis futuram curare de
bona dispositione mulieris: specialiter autem expedit curare ne sint
torpentes multum per desidiam quae frequenter accidit mulieribus
praegnantibus propter defectum calidi et superabundantiam humidi grossi
indigesti. Si enim praegnans torpeat nimis per desidiam, oportebit
calidum et spiritus in puero torpere. Deinde expedit cavere ne utantur
cibo nimis subtili, tum quia facilis digestionis existens facit
repletionem quamdam inanem magis quam veram; tum quia statim propter
facilem digestionem eius assumitur in membris fortioris virtutis
secundum totum vel fere, ita quod parum aut nihil erit superfluum quod
transeat in nutrimentum foetus. Facile autem erit cavere desidiam
legislatori, si praecipiat praegnantibus quae sortitae sunt honorem
generationis et fugerunt opprobrium sterilitatis secundum antiquos,
facere aliquam peregrinationem quotidie vel bis vel ter in septimana vel
aliquid huiusmodi ad aliquod oraculum propter deorum reverentiam; ut
quos habuerunt propitios in conceptu, benivolos habeant ubi magis
necesse est, scilicet in partu. Et loquitur secundum opinionem
gentilium antiquorum qui opinabantur multitudinem deorum esse, et illos
vel corpora super caelestia vel virtutes aliquas in corporibus.
Quamvis autem ad bonam dispositionem puerorum futuram ad rempublicam
oporteat mulieres labores aliquos exercere, ut sint sine pigritia,
tamen natos iam et incipientes disciplinari ad bonum intellectus quod
est speculatio, non oportet multum laborare, sed pigrius disponi
corpore, ne per laboris continuitatem distrahuntur a disciplina et per
motum spiritus nimis accendantur, ut sint nimis mobiles, quod non
competit speculationi. Oportet enim formas sensibilium in quibus
speculatur intellectus fixionem habere in subiecto primo eorum, quod
est spiritus.
21. Deinde cum dicit de reservatione declarat qualiter pueri
postquam sunt nati sint disponendi, et quia non expedit de omnibus
curare, aut non aequaliter, aut propter imperfectionem, aut propter
multitudinem. Et primo tangit qualiter se habendum est ad orbatos, et
ubi excedunt secundum multitudinem. Secundo cum dicit, satis autem
pueris qualiter perfecti multitudinem convenientem non excedentes
disponendi sunt. Circa primum, primo declarat qualiter se habendum
est ad orbatos. Secundo cum dicit, oportet enim determinatam etc.
qualiter se habendum est, ubi excedunt multitudinem determinatam. In
prima parte dicit, quod si contingat aliquem vel aliquos esse orbatos
sensu aliquo vel sensibus, vel membro aut membris, quibus minus sint
utiles ad operationes intellectus et rempublicam, de reservatione
ipsorum et alimento administrando feratur lex a legislatore nullum talem
nutriri: quod intelligendum cum tanta cura et diligentia, cum quanta
nutriendi sunt perfecti nati. Illud enim quod ordinatum est ad aliquem
finem, quanto magis natum est attingere ad ipsum, tanto magis
disponendum est ad ipsum; et quanto minus, tanto minus curandum. Sic
enim videmus naturam magis sollicitam esse de perfectioribus. Pueri
autem nati perfecti membris et sensibus perfectius nati sunt attingere
ad finem humanum; ergo magis disponendi sunt. Orbati autem aut sensu
aut membro, nati sunt attingere aliqualiter, ex quo animam et
intellectum habent, sed non aeque perfecte; et ideo curandum est de
eis, sed non aequaliter ut de perfectis. Et universaliter inquantum
unusquisque natus est attingere ad finem, in tantum disponendum est,
cum sit propter ipsum. Loquimur autem hic de fine humano secundum
vitam praesentem, quia sic loquitur de ipso philosophus.
22. Deinde cum dicit oportet enim declarat quid faciendum est si
excedant secundum multitudinem. Est enim intelligendum quod, cum
civitas sit communitas per se sufficiens ad vitam, oportet cives per se
sufficientes esse, et non pauperes; et ideo cavenda sunt ita in
civitate quae inopiam inducunt, hoc autem est multitudo filiorum
debentium succedere in haereditate: magna enim et multa haereditas
parentum cum dividetur in multitudinem filiorum, valde tenuis erit
secundum unumquemque, maxime in tertiam vel quartam generationem,
sicut ad sensum videmus. Non enim placuit philosopho lex seu
consuetudo de successione primogeniti secundum totum: tum quia cum
primogeniti sint singuli, posteriores autem multi ut frequenter,
sequeretur plures liberorum esse pauperes quam divites: tum quia
habentes possessiones sunt partes civitatis, non habentes autem, non.
Civium enim oportet esse possessiones, ut dictum est prius. Quare si
posteriores geniti non succederent in aliquo parentibus, plures
liberorum non contingeret esse cives, sed expelli a civitate: tum quia
posterius nati, sicut et primi, possunt esse bene nati ad magna: non
habentes autem unde operentur ad quae nati sunt, compelluntur accipere
undecumque, insidiantes civibus et aliis per furtum, per rapinam et
homicidia, et coniungunt se adversariis, quae omnia sunt
inconvenientia. Supposito igitur quod omnes succedere debeant in
haereditate qualitercumque, primo proponit ad vitandam superfluam
multitudinem filiorum legem seu consuetudinem quarumdam gentium.
Secundo cum dicit, quoniam autem principium quoddam, ponit documentum
ad hoc secundum intentionem suam magis. In prima parte dicit, quod ad
vitandam multitudinem puerorum superfluam, ordo idest lex vel
consuetudo gentium quarumdam prohibet nullum genitorum ultra
multitudinem determinatam debere reservari: oportet enim, si debeat
civitas esse dives, determinatam esse multitudinem ipsorum: aliter
enim depauperaretur si dimitteretur quilibet generare quantumcumque.
Sed quia datum est pueros non reservari ad vitam, declarat, si
necesse sit istud fieri, qualiter cum minori culpa fiet: dicens, quod
si aliquibus coniugatis fiant plures quam sit determinatum a lege, et
necesse est eos exterminari, magis procurandum est fieri abortum
antequam sensus et vita insint quam cum infuerint: procurans enim
abortum postquam infuerint, homicida a lege reputatur; et magis
peccant; semen enim et non semen determinatur per sensum et motum.
Sic igitur Aristoteles non dicit secundum intentionem suam, quod
debeant exterminari aliqui nati; sed secundum legem gentium; nec quod
procurandus sit abortus absolute, sed si interficiendi sunt ab
aliquibus, magis faciendum est hoc ante sensum et vitam, non sicut
bonum secundum se, sed sicut minus malum.
23. Deinde cum dicit quoniam autem ponit documentum ad hoc secundum
intentionem suam, sumptum ex determinatione temporis deputati ad
generationem; circa quod tria facit. Primo declarat qualiter
determinandum est tempus deputatum ad generationem, ad vitandum
superfluitatem puerorum. Secundo cum dicit, ac de cetero ex hoc
concludit commixtionem ultra tempus illud non debere fieri propter
generationem. Tertio cum dicit, de ea autem quae ad aliam declarat
quod huiusmodi commixtio non est facienda cum alieno vel aliena. In
prima parte dicit: quoniam principium aetatis ad generationem deputatae
determinatum est viro et mulieri, huic quidem trigesimusseptimus illi
vero vigesimusoctavus annus vel circa, similiter autem et finis, viro
scilicet septuagesimus mulieri quinquagesimus secundum naturam
communem, oportet tempus intermedium quo possunt generare magis
determinari et breviari ad superfluam multitudinem vitandam.
Manifestum est enim quod foetus seniorum etiam circa septuagesimum
annum in viro, vel quinquagesimum in muliere imperfecti sunt et
corporibus et intellectibus propter debilitatem virtutis generantium,
quae quanto magis distat a statu, minor est, sicut et foetus iuniorum
etiam circa tempus determinatum a natura. Foetus vero decrepitorum
ultra tempus deputatum a natura omnino debiles sunt corpore, propter
debilitatem virtutis in eis, et propter hoc, quia calidum remissum est
in eis, et passiones sedatae sunt naturaliter, et multa experti sunt
propter tempus. Sunt etiam in statu secundum intellectum; anima enim
sedendo et quiescendo fit sciens et prudens, sicut dicitur septimo
physicorum: haec autem vera sunt ut in pluribus. Ideo aetatem hanc
deputatam ad generationem manifestum est, quam quidam poetarum
determinaverunt hebdomadibus quibusdam annorum, videlicet septenario
numero. Itaque qui quatuor aut quinque annis hanc aetatem
excesserint, relinquere debent procreandi studium, usque ad
quinquagesimum annum, vel ad aetatem excedentem tempus hoc quatuor vel
quinque annis in viris; ut sic viri deserviant manifeste generationi a
trigesimoseptimo anno usque ad quinquagesimumquintum annum ad plus, et
mulieres proportionaliter a decimoctavo usque ad trigesimumseptimum
annum; tunc enim uterque ipsorum maxime est in statu perfecto secundum
naturam, et virtutes magis perfectae sunt; propter quod pueri, et
melius dispositi generabuntur et pauciores.
24. Deinde cum dicit quod autem concludit ultra tempus hoc non
debere fieri commixtionem propter generationem; dicens quod in reliquo
tempore non debent coniugati commisceri adinvicem manifeste propter
generationem; sed si commisceantur, permittatur hoc gratia sanitatis,
aut alicuius alterius. Contingit enim aliquando quod in vasis
seminariis est multitudo seminis, aut naturalis quae propter
multitudinem gravat naturam, aut innaturalis ibi vel in aliis partibus
corporis, quas contingit evacuari per coitum, et per consequens
alleviare naturam, et melius disponi ad sanitatem.
25. Deinde cum dicit de ea autem declarat, quod mixtio talis non
debet fieri ad alium vel ad aliam personam. Propter quod est
intelligendum quod mixtio maris et feminae naturaliter in homine est ad
generationem prolis et nutritionem et eruditionem: ad hoc autem neuter
istorum sufficit per se; et ideo oportet quod uniantur ad hoc per
consensum mutuum, non per aliquod parvum tempus, sed usque ad
perfectionem prolis secundum corpus et secundum animam; quod erit si
incipiant generare in tempore determinato a philosopho circa finem vitae
eorum. Puer enim si fuerit masculus, non perficitur usque ad
trigesimum septimum annum vel circa, et si isti trigintaseptem
adiungantur trigintaseptem annis patris generantis antequam generaret,
erunt septuagintaquatuor, quando impotens erit naturaliter ad
generandum et circa finem vitae. Et ideo communicatio maris et feminae
per totam vitam ad perfectionem prolis est a natura inclinante; et
omnis commixtio quae fit praeter huiusmodi communicationem, innaturalis
est. Et ideo dicit quod de commixtione viri cum aliena muliere, vel
mulieris cum alieno viro, sit lex et teneatur ut bonum non permittere,
nec etiam velle videre tangentem alienum aliquo modo. Si enim
permittatur aliquis accedere ad aliquam quae sua non est per
fornicationem, cum post mixtionem non maneant mixti per consensum ad
educationem prolis, sequitur malum et imperfectio eius maxime; nullo
ergo modo permittatur fieri commixtio cum alio vel alia ubi et est et
appellatur coniugium. Tunc enim et sequitur malum prolis et
incertitudo et iniustitia. Minime vero permittendum est circa tempus
procreationis filiorum; tunc enim maxime accideret error per
incertitudinem. Et si aliquis appareat tale aliquid faciens, puniatur
punitione commensurata peccato, ut secundum mensuram peccati sit
plagarum modus, ut alibi dicitur. Ita quod prohibet philosophus hic
primo sicut malum per se commixtionem cum aliena, quamvis sit libera;
magis autem commixtionem cum ea quae est alterius propter iniustitiam;
maxime autem cum ea quae est alterius tempore deputato ad generationem.
26. Deinde cum dicit natis autem declarat qualiter curandi sunt
pueri perfecti et reservandi post nativitatem. Et primo, qualiter in
prima aetate quae dicitur secundum philosophum usque ad tertium annum.
Secundo cum dicit, habitam autem huic qualiter in secunda quae
extenditur usque ad quinque annos inclusive. Tertio cum dicit,
transactis autem quinque annis qualiter in tertia quae extenditur usque
in finem septimi. Circa primum primo declarat qualiter curandi sunt et
disponendi sunt quantum ad nutrimentum conveniens. Secundo cum dicit,
adhuc autem et motus quantum ad exercitia et consuetudinem. In prima
parte dicit. Cum pueri nati sunt ex matribus, manifestum est quod
alimentum magnam facit differentiam ad potentiam corporum et
dispositionem secundum differentiam qualitatis suae: quale enim est
secundum virtutem, tale facit et corpus. Virtus enim alimenti quod
convertitur in illud quod alitur, remanet in eo: sicut saporem pabuli
videmus apparere in lacte, et vim vini in aceto, et virtutem lactucae
in sanguine generato ex ea. Sicut enim virtutes miscibilium manent in
mixto, quamvis formae corrumpantur, ita et virtus ex quo generatur
aliud aliqualiter in eo quod generatur: patiuntur enim agentia
naturalia a contrariis. Manifestum est autem, et considerando in
aliis animalibus, et etiam in gentibus diversis quibus cura est in
pueris inducere habitum et dispositionem ad bellum, quod lactis natura
abundans est alimentum conveniens et familiare corporibus humanis, et
enim alia plura animalia fetus post partum ad tempus ex lacte nutriunt,
et similiter gentes bene volentes disponere pueros; quoniam, sicut
Aristoteles dicit secundo de generatione, ex eisdem sumus et
nutrimur. Nutrimentum enim convertitur in substantiam rei alitae; et
eiusdem substantiae et formae oportet esse materiam unam. Et ideo
quanto alimentum aliquod similius est ei ex quo generatur aliud, tanto
convenientius est ad nutriendum ipsum. Lac autem valde simile est
secundum complexionem menstruo ex quo generatur puer: superfluum enim
alimenti derivatum a natura ad matricem menstruum est, derivatum autem
ad mamillas et dealbatum ibi, est lac. Et ideo convenientissimum
alimentum pueris post partum est lactis natura, et magis mulieris quam
bestiae, et adhuc maxime matris propriae quam alienae; unde illi qui
nutriuntur ex lacte matris propriae, melius debent esse dispositi
secundum naturam. Propter quod Avicenna dicit, quod extremum
mamillae matris propriae ponere in ore infantis, valde confert ad
removendum omne nocumentum. Lac tamen matris propriae statim post
partum non est conveniens puero, donec complexio distemperata per parum
temperetur. Expedit autem pueris non conferre vinum in nutrimentum
propter aegritudines accidentes ex ipso: vinum enim multum vaporativum
est propter caliditatem et humiditatem, et pueris multum ascendit
nutrimentum ad partes superiores; et ideo pueris habentibus vinum
multus fit descensus evaporationis a capite. Unde contingit quandoque
coarctatio pori et respirationis quod est epilepsia, et aliae
infirmitates ex hac materia generare; similiter et accensio colerae
rubeae, et quae accidunt ex ea. Nec differt dare vinum pueris et
nutricibus, secundum Aristotelem: sed si oportet bibere, oportet
quod sit modicum et aquaticum valde.
27. Deinde cum dicit adhuc autem declarat qualiter curandi sunt
quantum ad exercitia et consuetudines. Et primo declarat in quibus
assuescendi sunt. Secundo cum dicit, circa primam quidem etc. quod
secundum ordinem determinatum. Circa primum ostendit quod
assuefaciendi sunt ad motum. Secundo cum dicit, expedit autem etc.
quod ad frigora. In prima parte dicit quod adhuc pueros statim post
nativitatem expedit assuesci ad motus tantillos quoscumque et parvos,
puta manuum et pedum et aliarum partium. Motu enim ipsarum partium
exercitatur et acuitur calor naturalis in eis, qui consumens humidum
superfluum in eis exsiccat corpus et fortius facit. Et Avicenna
adiungit quod cum motu procuranda est consonantia musicae et vox
cantilenae ad delectandum in consonantiis musicis propter causam
dicendam posterius. Ad hoc autem, quod membra puerorum propter
fluxibilitatem humidi abundantis non effluant a figura debita,
consueverunt quaedam gentes uti quibusdam instrumentis mechanicis,
quibus cum alligantur membra puerorum faciliter et subtiliter fiunt
impervertibilia; sicut cunabulo utuntur ad directionem totius corporis
et pileo rotundo ad debite figurandum caput. Oportet enim in ista
aetate nutricem suaviter membra tangere, et quod dilatandum est
dilatare, et quod subtiliandum est subtiliare, et unumquodque
convenienti figura figurare, et manus et brachia ad genua ducere, et
crura et tibias fascia ligare, et caput pileo rotundo astringere; tunc
enim puer est bene susceptibilis et ducibilis, sicut cera mollis.
28. Deinde cum dicit expedit autem declarat, quod assuescendi sunt
ad frigora, dicens, quod expedit ad bonam dispositionem puerorum in
hac aetate ad frigora moderata assuescere parvos existentes, hoc enim
proficit ad sanitatem corporis et ad bellicas actiones futuras: cum
enim assueti sunt a iuventute ad tolerantiam frigoris non gravantur in
superveniente aetate a frigore in bellicis, ubi necesse est quandoque,
nec patiuntur aegritudines quae ab ipso sunt. Iterum propter
consuetudinem ad frigus fortificatur calidum et fortiora redduntur
corpora; et ideo consuetudo est apud multos barbarorum quibusdam
abluere pueros in aqua frigida statim natos. Aliis autem parvo
involucro induere eos, sicut contingit gallis morantibus circa plagam
Occidentalem: universaliter enim omnia quaecumque possibile esse
assuescere ad bonum habitum futurum melius est assuescere et statim a
principio, quando sunt magis ducibiles: non parum enim differt, sic
vel sic a puero assuesci, sed multum, magis autem omne tunc
assuescit, sicut dicitur primo Ethicorum.
29. Deinde cum dicit circa primam declarat secundum gradum;
dicens, quod ad exercitium in tolerando frigora expedit assuescere
statim secundum gradum, tum ut primo assuefiant ad toleranda magis
temperata frigida, deinde excedentia magis et magis secundum quod magis
fortificatur virtus vel complexio: et hoc propter calidum fortificandum
et alias utilitates, cavendo autem ne gravetur natura propter excessum
frigidi cui exponitur. Similiter autem se habet de assuefactione in
aliis convenientibus: natura enim puerorum propter teneritudinem et
mollitiem nata est assuesci ad quaecumque non dura nec gravantia naturam
ipsorum. Circa primam igitur aetatem optimum est talem curam et
similem habere circa eos.
30. Deinde cum dicit habitam autem declarat quomodo curandi sunt in
habita aetate quae incipit in tertio anno. Et circa hoc primo declarat
quibus sunt assuefaciendi. Secundo cum dicit, cohibitione vero
puerorum etc. a quibus prohibendi sunt. Circa primum primo declarat
quod assuefaciendi sunt in aetate hac quibusdam moribus. Secundo cum
dicit, et de sermonibus autem etc. quod in his quae pertinent ad
auditum. In prima parte dicit, quod in aetate consequente quae
incipit a tertio anno et protenditur usque ad finem quinti, in qua non
sunt nati ad eruditionem seu disciplinam propter tenuitatem complexionis
et virtutum imperfectionem nec ad magnos labores, ut propter violentiam
non impediantur crescere, oportet eos exercere in aliquo modico motu,
ut exercitata caliditate resolvente humidum superfluum diffugiat inertia
corporum. Huiusmodi autem exercitium in motu oportet fieri per
actiones alias et per ludos. Ludos autem oportet esse non declinantes
ad servilitatem, sed liberales magis; nec etiam superlaboriosos vel
violentos, ut non graventur virtutes propter excessum; neque nimis
molles et remissos, ne comprehendantur a desidia.
31. Deinde cum dicit et de sermonibus declarat quod expedit eos in
aetate hac exerceri in his quae ad auditum pertinent; dicens, quod
expedit eos in aetate hac exerceri in audiendo aliquos parvos sermones
et fabulas aliquas, propter hoc, ut exerceantur in locutione et
rationibus nominum; et de hoc debent habere curam principes eorum
publice illis praefecti. Sed hoc observandum est in hac aetate, quod
omnia in quibus assuefiunt, et motus et operationes et ludi, sermones
et fabulae quos audiunt et etiam ea quae vident sint imagines quaedam
eorum in quibus posterius serio conversari debent, et quasi via ad illa
in quibus consequenter studere debent seu intendere: ad illa enim quae
assuescunt in primis magis posterius inclinant, quia assueta sunt magis
delectabilia.
32. Deinde cum dicit cohibitiones autem declarat quibus prohibendi
sunt. Et primo tangit quod cohibitio a fletu prodest eis. Secundo
cum dicit, considerandum autem etc. a quorum conversatione auditu et
visione cavendi sunt. Primo igitur dicit, quod quidam civitatis
gubernatores non inconvenienter detestantur in ordinatione et republica
suis cohibitiones puerorum a ploratibus; hoc enim expediens est et
conferens ad augmentum virtutis et nutrimentum, fit enim per hoc
quaedam exercitatio corporis ad ista: cum enim cohibentur a ploratu,
fit retentio spiritus interius, in ploratu autem diffusio exterius.
Retentio autem spiritus interius robur facit; propter enim
congregationem ipsius interius fortificantur, virtus enim unita fortior
est seipsa dispersa, fortitudo autem spiritus ad incrementum et ad alia
multa valet.
33. Deinde cum dicit considerandum autem declarat primo a quorum
conversatione auditu et visu cavendi sunt. Secundo cum dicit, iam
demissione ab ebrietate etc. tangit per quid faciliter hoc potest
fieri, excusando se ab ulteriori inquisitione de talibus. Tertio cum
dicit, forte autem non male etc. reprobat circa hoc opinionem
contrariam. Circa primum primo ostendit quod cavendi sunt a
conversatione cum servis. Secundo cum dicit, totaliter quidem igitur
turpiloquium etc. quod a turpium auditione. Tertio cum dicit,
quoniam autem dicere etc. quod ab inhonestorum visione. Circa primum
dicit: puerorum rectores quorum est regulare pueros, considerare
debent educationem puerorum quomodo bene regulentur: ipsi enim in
omnibus debent esse eorum regula, sicut in eodem ratio est regula
virium inferiorum: unde sicut in eodem tota deordinatio virium
inferiorum rationali parti animae imputatur, sic tota deordinatio
puerorum quam accipiunt in prima aetate imputanda est magistris.
Debent autem curare et quantum ad alia et quantum ad hoc ut quanto
minus poterint, cum servis conversentur; in hac enim aetate usque ad
septimum annum necesse habent conversari in domo et alimentum accipere
in ea, in qua servi negotiantur. Conversantes enim cum servis
accipiunt quamdam inclinationem ad actiones serviles ex eis quae audiunt
et vident servos dicentes et operantes, etiam cum sint parvi et bene
informabiles ad quamcumque. In eis enim in quibus assuescunt maxime in
prima aetate delectantur; delectati autem faciliter inclinantur ad
ipsa.
34. Deinde cum dicit totaliter quidem ex hoc infert quod cavendi
sunt a turpium auditu; dicens, quod oportet bonum legislatorem
turpiloquia, puta de venereis et de aliis quae sunt praeter rationem et
honestatem omnino exterminare ex civitate, sicut quodcumque aliud
turpe: hoc enim quod aliquis de facili dicit aliquid turpe,
consequitur ipsum prope facere. Saepe enim dicendo aliquod turpe
agibile saepius meditatur de eodem, et ex frequenti meditatione de ipso
sequitur inclinatio maior in ipsum faciendum. Et quamvis universaliter
sit prohibendum a civitate, maxime tamen prohibendum est iuvenibus et
ad praesentiam ipsorum, ita ut nec loquantur ipsi nec audiant ab aliis
aliquid tale. Omnia enim quae audiunt vel vident vel operantur in
prima aetate, admirantur tamquam nova eis, propter quod et ea melius
memorantur et magis delectantur, miranda enim sunt delectabilia, ad ea
autem in quibus delectantur facilius inclinantur. Si autem aliquis
transgrediatur dicens aut faciens aliquid contra huiusmodi prohibitum,
si fuerit liber non adeptus aliquam dignitatem, puniatur, privando
ipsum de mensa in conviviis communibus et aliquibus dehonestationibus et
verberibus decentibus transgressionem: si autem fuerit senior aetate
praecedentibus et adeptus aliquam dignitatem, puniatur inhonorationibus
servilibus non decentibus statum eius propter utilitatem, cum operatus
sit non decentia ipsum. Praelatus enim si peccat manifeste amplius
puniendus est quam privata persona, et quia transgreditur in peccando,
et quia praebet subditis occasionem peccandi credentibus bonum esse et
sibi licere quaecumque viderunt ipsum facientem aut dicentem.
35. Deinde cum dicit quoniam autem declarat quod cavendi sunt a
visione inhonestorum; dicens, quoniam facere aut dicere aliquid turpe
dicimus debere exterminari a civitate, manifestum est quod videre
picturas aut sermones inhonesta repraesentantes cavendum est in
civitate, et maxime a iuvenibus: ex visione enim talium fit imaginatio
et memoria ipsorum et maxime iuvenibus existentibus propter
admirationem; ad imaginationem autem fortem eorum contingit disponi
appetitum et virtutes motivas ab ipsa: phantasia enim et intelligentia
habent rerum virtutes, sicut dicit Aristoteles in libro de motione
animalium; et ideo principes cavere debent, ne sculptura quae fit per
incisionem, neque pictura quae fit per appositionem quae sint
repraesentativae istorum, fiant in loco privato, nec publico, nisi
forte in oraculis aliquorum deorum, quibus lex attribuit aliquas
lascivias, sicut Veneri lasciviam circa venerea: et loquitur secundum
opinionem gentilium antiquorum. Ad cultum autem illorum, ubi tales
lasciviae fiunt aut sunt imagines earum repraesentativae lex permittit
parentes magis provectos existentes pro se et pueris deos huiusmodi
honorare. Iuvenes autem non esse inspectores istorum, neque
iamborum, neque tragoediarum aut comoediarum in quibus repraesentantur
gesta et mores rusticorum seu ruralium, usque ad aetatem in qua debent
communicare mensa communi, in conviviis publicis puta quando in eis
incipit vigere ratio.
36. Deinde cum dicit iam de missione declarat per quae possunt
faciliter prohiberi, excusando se ab ulteriori consideratione de
istis; dicens, quod ab inhonestorum auditu et visione, et ab
ebrietate, et universaliter a turpium operatione prohibebuntur, et
impassibiles erunt, si occupentur in aliqua disciplina et assuefaciant
delectari in ea: occupati enim cum delectatione in ipsa, ad alia non
attendunt. Sed de talibus nunc pertranseundo dictum est: posterius
autem insistendo determinabitur magis, si oportet puerorum esse aliquam
disciplinam vel non, dubitando; et si oportet, qualiter est et
qualiter instruendi sunt: nunc autem de hoc recordationem fecimus
secundum quod necessarium erat.
37. Deinde cum dicit forte autem inquirit quoddam signum, quo
ostenduntur ea quae in principio audimus et cognoscimus fieri nobis
delectabilia, et quod eis favemus, et consequenter in eis
persistimus, tamquam in re nobis grata et delectabili. Dicit enim
quod Theodorus tragoediarum actor non male in hoc censebat, quod cum
erat acturus aliquid, nolebat quod aliquis prius aliquid repraesentaret
quam ipse, qualiscumque hystrio esset; et hoc ideo, quia auditores
magis favent his quos primo audierint; ex quo patet quod amamus ea quae
primo cognoscimus, et quibus primo assuescimus. Manifestum enim est
quod idem accidit, quantum ad assuefactionem hominum in locutionibus et
rerum operationibus. In utrisque enim consuetudo inclinat ad similia.
Omnia enim quae primo operamur, seu videndo seu audiendo seu
alitercumque, puta in prima aetate, magis diligimus, quia magis
delectamur in eis, admirantes ea sicut nova: ea autem quae magis
diligimus, magis possumus operari. Quare si expedit in prima aetate
pueros audire comoedias, aut tragoedias, magis inclinabuntur ad ea
quae repraesentantur per eas in aetate futura: quod est inconveniens:
et ideo oportet a iuvenibus omnia turpia, etiam inhonesta in prima
aetate facere extranea, vel per assuefactionem in contrariis, vel per
afflictionem poenae operantibus. Inter ista autem magis illa quae
maioris sunt adhaesionis, et facilioris, puta inhonestatem quae circa
venerea, et circa potum et cibum; concupiscentia enim talium, quasi
innata est nobis statim ex iuventute, secundum philosophum secundo
Ethicorum.
38. Deinde cum dicit transactis autem declarat qualiter instruendi
sunt in habita aetate, puta a fine quinti anni usque ad finem septimi:
breviter se expedit, dicendo quod transactis quinque annis, duobus
sequentibus usque ad finem septimi oportet iuvenes esse inspectores
disciplinarum, in quibus erudiendi sunt; ut si sunt erudiendi in
equestri, oportet fieri inspectores equestrium; si in musica,
musicalium; ut per auditum et inspectionem talium assueti, magis
inclinentur ad ea.
39. Deinde cum dicit duae autem volens se continuare ad sequentia,
distinguit tempus sequens conveniens disciplinae; dicens, quod duae
sunt aetates, secundum quas necessarium est dividi disciplinam
convenientem unicuique illarum; puta illam quae est a fine septimi anni
usque ad pubescentiam, idest usque ad finem decimiquarti et illam quae
est a pubescentia usque ad duodecimum annum. Qui autem omnes aetates
distinguunt per septennia, dicentes primam aetatem continere primum
septennium, et secundam secundum, et tertiam tertium, quantum ad
omnes aetates, non bene dicunt: oportet enim, quod divisio aetatis
consequenter accipiatur divisioni naturalis dispositionis hominis, ut
mensuratur tempore; et ideo secundum diversitatem status conversationis
et dispositionis naturalium, ut mensurantur tempore, oportet aetates
diversificari. Sed iste status aliquando diversificatur in minori
tempore quam in septennio, quandoque in ampliori. Alius enim est
status conversationis naturalis hominis in tribus primis annis, alius
in duobus sequentibus et alius in duobus similiter sequentibus; et ideo
secundum hoc tres aetates ante septem annos perfectos distinguuntur.
Deinde alius status conversationis et modi vivendi est in sequenti
septennio a praecedentibus, et alius in sequenti; et ideo istae duae
aetates septenniis distinguuntur. Status autem vel modus vivendi
conversationis sequens longior est, et protenditur usque ad
trigesimumseptimum vel circa; et ita non mensuratur uno septennio, sed
pluribus; et sic de aliis. Et ideo non dividuntur aetates
universaliter septenniis; sed oportet assequi distinctioni naturali.
Omnis autem ars et disciplina in actu nata est supplere defectum
naturae, et inquantum perficit aptitudinem naturae ad ipsam, per hoc
quod sciens in aptitudine fit sciens in actu, vel per hoc quod formam
inducit in materia extrinseca apta nata; et ideo erudiendi sunt ad
unamquamque disciplinam, ad quam apti sunt. Est igitur considerandum
primo, utrum sit facienda aliqua cura circa disciplinam propriam
puerorum; et dato quod sic, secundo utrum oporteat ipsam esse communem
vel propriam, sicut nunc faciunt in multis civitatibus. Et dato quod
magis expediat esse communem, tertio est considerandum qualem oportet
esse huiusmodi disciplinam. Et de istis considerabit in sequenti
libro, statim incipiens octavum librum a determinatione primi istorum.
Et in hoc terminat philosophus intentionem suam in isto septimo.
|
|