Lectio 2

1. Postquam philosophus ostendit, quae sit optima vita unius, et quae optima civitatis, vult inquirere nunc, utrum eadem sit unius secundum seipsum et totius civitatis. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, sed haec iam duo etc. movet quasdam dubitationes. Et circa primum praemittit intentionem suam. Secundo cum dicit, manifestum autem etc., prosequitur. In prima dicit, quod post praedicta relinquitur considerandum, utrum felicitas uniuscuiusque hominis secundum se, et civitatis communiter, sit eadem secundum rationem, vel altera. Hoc enim fuit secundum propositorum prius.

2. Deinde cum dicit manifestum autem declarat ipsam esse eamdem quasi ex communi opinione omnium; dicens, quod manifeste apparet felicitatem unius hominis et civitatis esse eamdem et unius rationis, quoniam omnes loquentes de felicitate, hoc videntur dicere. Quicumque enim ponunt felicitatem hominis in divitiis consistere, isti etiam dicunt civitatem beatam esse si fuerit abundans divitiis. Qui autem vitam tyrannicam qua aliquis vivit principans tyrannice aliis, dicunt esse excellentissimam, isti civitatem felicissimam esse dicunt, quae plurimis civitatibus et regionibus principatur tyrannice. Si etiam aliquis dicit aliquem unum felicem esse propter operationem virtutis, ille dicet civitatem esse optimam quae magis studiosa et magis participat actionibus virtutis, et sic de aliis. Per quodcumque enim dicit aliquis aliquem felicitari, per illud idem dicit et totam civitatem. Omnes igitur confitentur unam esse felicitatem uniuscuiusque hominis seorsum et civitatis. Et hoc rationabiliter contingit: quoniam quorum est una natura, eorum est unus ultimus finis. Unus autem homo et omnes cives civitatis sunt unius speciei: ergo unius et omnium civium est unus ultimus finis.

3. Deinde cum dicit sed iam movet duas dubitationes ad declarationem dictorum. Et primo movet eas. Secundo cum dicit, quod igitur necessarium sit etc. prosequitur eas. Et circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, quoniam autem et politici etc. manifestat modum considerandi de eis. In prima dicit, quod circa praedicta incidunt duae dubitationes, quae sunt dignae consideratione, ad evidentiam dictorum et dicendorum consequenter. Quarum una est: cum sint duae vitae hominis magis principales, scilicet practica et speculativa, quae istarum sit eligibilior: utrum illa quae consistit in communicatione civili in simul vivendo civiliter, scilicet activa, vel illa quae peregrina est et absoluta ab huiusmodi communicatione civili, scilicet contemplativa. Vocat autem vitam contemplativam absolutam et peregrinam, quia principaliter consistit in applicatione hominis secundum intellectum ad primum obiectum eius et optimum, quae non potest esse sine sedatione motuum et perturbationum sine quibus non est vita civilis: et ideo oportet ipsam esse absolutam a communicatione civili; et per consequens peregrinam. Peregrinum enim dicitur quod longe ab habitudine consueta est. Magis autem consueta vita communiter est vita civilis. Et propter hoc dicit Eustratius supra primum Ethicorum, quod speculativus separatus est a corpore et sensibilibus secundum electionem, quamvis non secundum rem. Secunda dubitatio est, quae sit optima respublica simpliciter, et quae optima ordinatio civitatis, supposito quod sit magis eligibilis vita civilis vel omnibus hominibus, vel si non omnibus, tamen pluribus, etsi omnes homines non eligant vivere civiliter. Sunt enim quidam qui aut non possunt communicare civiliter propter defectum naturae vel consuetudinis, sicut bestiales homines, aut quia reputant se per se sufficientes, non eligunt vitam civilem, sicut homines divini, sicut dicitur in primo huius; plures tamen eligunt ipsam.

4. Deinde cum dicit quoniam autem dat modum considerandi de istis dubitationibus; dicens, quoniam considerare de hoc quod est eligibile omnibus, aut etiam plurimis, est opus intellectus civilis et pertinet ad speculationem eius; non autem considerare illud quod est eligibile huic vel illi; quoniam considerat bonum commune per se, bonum autem huius vel illius non nisi in ordine ad bonum commune. Ideo nos intendimus hunc modum speculationis circa praedictas dubitationes considerando eas secundum quod referuntur ad totam civitatem et non secundum quod referuntur ad hunc vel ad illum civem. Hoc enim modo considerare de ipsis est accessorium. Primo autem modo principalis intentionis est: ita quod intendit philosophus, ut videtur quantum ad primam dubitationem, utrum vita speculativa totius civitatis non minus sit eligibilior quam respublica. Et quantum ad secundam, quae sit optima dispositio civitatis non huius vel illius.

5. Deinde cum dicit quod quidem prosequitur istas dubitationes. Et primo praemittit quamdam suppositionem; dicens, quod ex se manifestum est quod illa respublica et ille ordo civitatis optimus est secundum quem quilibet vel plurimi operantur optime et vivunt feliciter. Optima enim operatio et felicitas finis sunt optimae reipublicae; et ideo ex hoc habet rationem civitatis.

6. Deinde cum dicit dubitatur autem prosequitur. Et primo prosequitur eas ratiocinando. Secundo cum dicit, ad eos autem etc., determinando. Prima adhuc in duas: quoniam primo arguit ad primam. Secundo cum dicit, ii quidem igitur etc. arguit ad secundam. Prima adhuc dividitur in partes duas. Primo enim adhuc resumit dubitationem. Secundo cum dicit, putant autem ii quidem etc. arguit ad ipsam. In prima parte dicit, quod ab illis qui dicunt optimam vitam hominis esse in optima operatione virtutis, dubitatur, utrum vita civilis quae consistit in communicatione civili et activa quae consistit in directione vel ordine operationum quae sunt ad alterum, sit eligibilior, vel illa quae est absoluta a turbatione civili et actionibus exterioribus magis, quam dicimus contemplativam, quam solam intendimus philosophos intendere. Has enim duas vitas homines excellentes qui honoratissimi sunt propter virtutem et qui nunc sunt et qui nos processerunt, videntur fere praeeligere, sicut praecellentes. Fere autem apponit, quia sunt quidam homines bestiales rectum usum rationis non habentes, qui vitam pecudum eligunt, puta voluptuosam, non aliquam praedictarum duarum. Dico autem duas vitas, scilicet civilem et philosophicam, sive contemplativam. Nec refert parum scire quae istarum eligibilior sit, et quomodo veritas se habeat. Necesse enim est sapientem et optimum virum, et civitatem optimam ad meliorem ipsarum dirigere intentionem suam: non potest autem ad meliorem intentionem dirigere, nisi sciatur quae sit melior; et ideo necesse est sapientem cognoscere, quomodo se habeat veritas circa praedictam dubitationem.

7. Deinde cum dicit putant autem arguit. Et primo quod absoluta sit melior. Secundo cum dicit, iis autem ex contrario etc. quod civilis. In prima parte arguit dupliciter quod contemplativa sit melior; dicens, quod quidam opinantur quod principari dominative hoc est principatu domini ad servum, et alios civiles actus exercere, non potest esse sine iniustitia magna. Optima autem vita huiusmodi iniustitiam, quae magis accidit in civili communicatione, non habet, quia optima vita nihil praeter rationem habet: igitur optima vita non est civilis, sed absoluta magis. Secundo hoc idem arguit. Illa vita quae praestat impedimentum delectationi quae circa ipsum, non est optima: optimam enim vitam oportet habere maximam delectationem: sed vita civilis impedimentum praestat huic delectationi; non est igitur optima, sed magis absoluta.

8. Deinde cum dicit iis autem ponit rationem in oppositum; dicens, quod alii e contrario opinantur dicentes, quod ad virum optimum pertinet sola vita activa civilis. Illa enim vita pertinet ad optimum virum in qua sunt plures actiones et excellentiores virtutes: nunc autem plures actiones secundum unamquamque virtutem non sunt ducentibus vitam solitariam quam his qui ducunt civilem et tractantes communia. Isti enim exercent opera fortitudinis et liberalitatis quae non multum pertinent ducentibus vitam solitariam, sed magis e contrario; ergo civilis vita magis pertinet ad optimum virum: erit igitur optima. Hi quidem igitur habent hanc opinionem.

9. Deinde cum dicit ii autem videtur arguere ad secundam dubitationem. Fuerunt enim quidam qui dixerunt optimam civitatem et optimam dispositionem civitatis esse vitam dominativam et tyrannicam, qua quis principatur pluribus tyrannice. De hoc igitur intendit inquirere hic. Et primo arguit quod talis dispositio reipublicae sit optima. Secundo cum dicit, quamvis videbitur utique etc. arguit in oppositum. Tertio cum dicit, palam igitur etc., ex rationibus concludit veritatem. Prima pars dividitur in tres partes. Primo enim adducit rationem sumptam ex termino legis et reipublicae. Secundo cum dicit, adhuc autem in gentibus et cetera. Ex honoratione dominantium. Tertio cum dicit, in aliquibus enim et leges etc. ponit rationem sumptam ex provocatione quae per leges est. In prima parte dicit, quod quidam fuerunt qui dixerunt ordinem reipublicae tyrannicum et dominativum quo aliquis principatur principatu dominativo, solum felicem esse et maxime homini eligibilem. Quorum una ratio videtur, quoniam ille videtur optimus modus reipublicae et optimus finis, ad quod ordinantur leges et respublica; lex enim et respublica rationem sumunt ex fine. Nunc autem videmus quod apud quosdam leges et respublica ad hoc ordinantur finaliter quatenus pluribus principentur dominative: propter quod quamvis legalia pluribus sint diversa, (ut est dicere) et non ordinata ad unum finem, sed quaedam ad unum, quaedam ad alium, si tamen alicubi ordinantur ad unum, videmus quod omnes intendunt finaliter hoc, ut principentur vicinis pluribus: sicut apparet in legibus Lacedaemoniorum et Cretensium; tota enim disciplina iuventutis et legum multitudo ad hoc coordinata sunt fere, ut plures eis subiiciantur, et ipsi pluribus principentur tyrannice ad utilitatem ipsorum, non subditorum; ergo talis modus reipublicae est optimus.

10. Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem, quae videtur esse. Ille modus reipublicae optimus videtur propter quem homines maxime honorantur. Excellentiae enim boni debetur honor. Sed nos videmus quod in omnibus gentibus quae possunt alios supergredi principando talis potentia supergrediendi vel dominandi honorata est, sicut apud Scythas et apud Persas et Thraces et Gallos; ergo talis modus reipublicae optimus est.

11. Deinde cum dicit in aliquibus enim ponit tertiam rationem cuius virtus est. Ille modus reipublicae optimus est ad quem leges maxime intendunt provocare; legis enim latoris est cives quales quosdam facere, quoniam boni operatores provocando per remunerationem bene operantur: sed ad talem modum reipublicae plures leges provocant; ergo talis modus reipublicae optimus est. Minorem propositionem ipse declarat quasi in quatuor legibus observatis apud diversos: dicens primo quod apud aliquos sunt aliquae leges provocantes ad virtutem, qua aliquis potest supergredi pluribus: sicut dicitur quamdam legem fuisse apud Carthaginenses tot ornatus ex annulis accipere quot militiis militaverit vincens adversarium. Fuit etiam lex in Macedonia, militem qui nullum inimicum occidisset circumcingi capistro in vituperium. Item apud Scythas non licebat secundum legem et consuetudinem in quodam festo pateram circumlatam exhibere ei qui non interfecisset aliquem inimicorum in vituperium; ei autem qui interfecerat licebat ad laudem et ad honorem ipsius. Inter Iberos quoque, quae sunt gentes bellicosae multum, tot obeliscos numero apponunt circa sepulcrum alicuius militis, quot interfecerit inimicos: et alia talia multa apud alios diversos, quorum quaedam ordinata sunt legibus alia sola consuetudine observantur.

12. Deinde cum dicit quamvis videbitur ponit rationes tres in contrarium: quarum secundam cum dicit, inconveniens autem et cetera. Et tertiam cum dicit, aut non erit utique et cetera. In prima parte dicit ita. Quidam dixerunt quod modus reipublicae tyrannicus est optimus, quamvis videatur valde inconveniens et praeter rationem esse, si aliqui voluerunt considerare hoc esse opus ad civem pertinens, posse considerare qualiter principetur principatu dominativo quocumque, sive volentibus sive nolentibus: hoc enim non videtur. Illud enim quod illegale est, vel illegitimum, non est civile, aut lege ordinabile: leges enim ordinantur de legitimis et legalibus. Principari autem vicinis non solum iuste, sed etiam iniuste, manifestum est quod legale non est nec legitimum; et principari contingit non solum iuste, sed etiam non iuste; ergo principari quocumque modo non est civile, aut ordinabile secundum legem. Et iterum, sicut est in aliis artibus operativis, ita in republica et legislativa. In aliis autem sic est; puta in medicina opus medicorum est non suadere aegroto ut sanetur, sed ipsum sanare. Similiter in gubernativa, opus est gubernantis non curare nautas ab infirmitate, sed dirigere ad gubernandum navem. Ergo similiter in republica et legislativa opus erit civilia et legalia ordinare, non illegalia; et principari eis, qui nati sunt et debent subiici. Adiungit autem increpationem contra contrarium opinantes; dicens, quod quamvis ita sit, sicut conclusum est prius secundum veritatem, tamen plures videntur opinari modum reipublicae dominativum optimum esse, non verecundantes ordinare sicut iustum et expediens, quod sibi ipsis non credunt iustum esse et expediens ad finem; ipsi enim volunt sibiipsis iuste principari et fieri quae sunt expedienda; quod autem aliis principentur iniuste, non curant: et hoc valde verecundum est. Siquidem verecundia est de turpi. Turpe autem est homini praeter rationem rectam agere. Recta autem ratio dicit non facere alii quod sibi non vult fieri.

13. Deinde cum dicit inconveniens autem ponit secundam rationem, et est. Inconveniens est et irrationabile illis principari dominative, qui non sunt nati subiici dominativa subiectione. Hoc enim contra naturam videtur, et per consequens violentum, et violentum praeter rationem est. Quidam autem sunt, qui non sunt nati subiici tali subiectione. Inconveniens enim est si sint aliqui nati subiici tali subiectione, et alii non nati nec dispositi ad hoc; sicut inconveniens est aliquem non esse servum et aliquem liberum naturaliter, sed omnes servos: ergo irrationabile est principari omnibus dominative. Quare si veritas hoc modo se habet, non oportet secundum rationem tentare velle dominari omnibus, sed illis qui nati sunt; sicut nec optimum est homines venari ad mensam vel sacrificium quodcumque animal, sed illud quod ad hoc conveniens est, puta esibile et mundum: unde venabile animal dicimus quodcumque sylvestre fuerit aptum ad generandum nutrimentum.

14. Deinde cum dicit aut non ponit tertiam rationem; dicens, quod adhuc possibile est esse aliquam civitatem secundum seipsam, ab aliis separatam, unam bene gubernantem, et felicem existentem; puta si contingat aliquam esse talem civitatem remotam secundum situm ab aliis, quae regatur legibus rectis ordinabilibus in finem rectum, et tamen ordo reipublicae illius, et leges hanc signantes, non ordinantur ad bellum, neque ad subiiciendum vicinos, neque ad dominandum adversantibus qualitercumque. Supponatur enim, quod non sint aliqui propinqui, quibus possint et velint dominari, sed habet bonum suum in seipsa. Hoc autem non esset si optimus modus reipublicae esset principari aliis qualitercumque, iuste vel iniuste. Non est igitur optimus ordo reipublicae dominative principari vicinis.

15. Deinde cum dicit palam ergo ex rationibus praedictis concludit veritatem. Ad cuius evidentiam est intelligendum quod actiones bellicae in civilibus per se ordinantur ad duo; scilicet ad repellendum insurgentes et iniuriantes, ne serviant iniuste, et ad compellendum servire illos qui nati sunt et debent servire; et cum ordinantur ad alterum istorum duorum, bonae sunt et eligibiles secundum rationem rectam. Per accidens autem contingit, quod ordinentur ad repellendum eos, quibus nati sunt servire, vel ad impugnandum non natos servire, et sic nec bonae nec secundum rationem eligibiles. Et ideo actiones bellicae et praeparatio curae earum absolute, nec bonae nec eligibiles sunt, sed tantum secundum primum modum; et adhuc tunc non sunt quaerendae sicut ultimus finis, vel sicut illud quod ordinatur in finem, scilicet in pacem et tranquillitatem civitatis. Et hoc est quod intendit concludere primo; dicens, quod manifestum est ex rationibus praedictis, quod omnes curae et praeparationes eorum quae ad bellum, ad repellendum violentias, vel ad impugnandum alios secundum rationem rectam, bonae quidem sunt et eligibiles, sicut dictum est prius; non tamen in hoc consistit optimum reipublicae vel civitatis. Non enim gratia huius quaeruntur alia, et ipsum non propter aliud; sed ipsum gratia alterius finis. Nullus enim eligit bellare eius quod est bellare gratia, neque praeparare bellum. Videtur enim quis occisor violentus esse, si amicos oppugnatores faceret, ut pugnae et occisiones fierent, sicut dicitur in decimo Ethicorum. Et ideo ad legislatorem, cuius est bonum civitatis procurare, pertinet considerare ipsam civitatem, et quantum ad fortitudinem, quae est ex situ, et quantum ad ordinationem reipublicae, et etiam modum hominum, quem habent ex naturali inclinatione, et aliam communicationem eorum adinvicem, et alios, scilicet ad quam vitam ordinabiles sunt ex natura, omnibus istis pensatis, sive sit optima simpliciter, sive optima his: et tunc ordinare leges et statuta, per quae poterunt attingere ad hanc optimam vitam, et felicitatem convenientem sibi. Differentiam tamen quamdam oportet esse huiusmodi statutorum legalium. Primo quidem secundum diversitatem finium et vitae: ad alium et ad alium enim finem, alias et alias oportet ordinare leges. Secundo, quia quaedam sunt de his quae immediate ordinantur in finem, quaedam autem de his quae ordinantur ad aliud eorum quam ad finem, quaedam autem ad removendum prohibentia. Iterum ad legislatorem pertinet considerare si aliqui sint vicini civitatis, quales sunt eorum dispositiones, si fortes vel effeminati, si liberi naturaliter vel servi; et tunc conferendo conditiones civium et civitatis aliorum ad conditionem civitatis propriae, considerare qualiter se habendum ad illos, et qualiter utendum ad quoscumque ex contingentibus; puta si sint servi natura, et effeminati, debellandum eos, siquidem cives sint contrariae dispositionis. Si autem viriles et liberi secundum naturam, civibus e contrario se habentibus, aut serviendum eis sicut natura inclinat, aut pacem habendum. Sed de istis erit conveniens considerationem in sequentibus facere, ad quem finem oportet tendere rempublicam optimam, et qualiter ordinanda sunt ea quae ad finem talem.

16. Deinde cum dicit ad eos intendit solvere praedictas dubitationes. Sed est intelligendum, quod dissolutio secundae pendet ex dissolutione primae. Si enim declaratum fuerit quae sit eligibilissima vita simpliciter, statim ostensum erit, quae sit optima respublica et optimus ordo eius. Illam enim rempublicam et illum ordinem eius oportet esse optimum secundum se, quae unitur optimae, et in quibus intenditur optima vita. Et ideo tantum solvit principaliter primam. Sed quia circa primam dubitationem fuerunt opiniones subcontrariae, primo declarat, quod utraque illarum quantum ad aliquid recte, et quantum ad aliquid non recte dicit. Secundo cum dicit, quod si haec etc. dissolvit eamdem. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, quinimmo respondebit etc. removet obviationem, quae posset fieri. Et circa primum primo proponit. Secundo cum dicit, utrique eorum etc. manifestat. In prima parte dicit, quod ad illos qui opinantur vitam, quae consistit cum virtute, esse optimam et eligibilissimam, differunt tamen in usu cuius virtutis existat, dicendum ad utrosque, quoniam utrique in aliquo dicunt recte, in aliquo autem non recte. Quidam enim ipsorum reprobantes civiles principatus tamquam praeter rationem existentes, putant vitam liberi, hoc est absolutam et contemplativam, alteram esse, vel diversam omnino a civili, et esse optimam et eligibilissimam inter omnes. Alii autem e contrario, vitam civilem optimam dicunt esse, rationem adducentes, quoniam vita contemplativa in vacatione, et in vacando videtur consistere. Nunc autem impossibile est eum, qui nihil agit, bene agere. Bona autem actio et felicitas sunt idem: hoc enim dicimus felicitatem: ergo impossibile est ducentem vitam contemplativam, habere felicitatem simpliciter. Civilis autem vita multas actiones bonas et pulchras habet; ergo videtur, quod ista vita sit eligibilior alia.

17. Deinde cum dicit quia haec manifestat in quo dicentes vitam contemplativam optimam, bene et male dixerunt: ex quo apparet in quo alia opinio male dixit quodammodo per oppositum. Et primo in quo bene. Secundo cum dicit, putare vero omnium etc. in quo male. Ad evidentiam primi, et quorumdam posterius dicendorum, intelligendum est, quod sicut philosophus dicit in primo metaphysicae, liber est qui est suiipsius causa. Quod non potest intelligi sic, quod aliquis sit causa suiipsius primo: nihil enim est causa sui: sed est intelligendum, quod liber sit ille, qui secundum aliquid proprium sibi est causa sibi operandi. Et tunc veritatem habet, quod liber est suiipsius causa in duplici genere causae: et in ratione agentis, et ratione finis. In ratione agentis, inquantum per aliquod principium quod est principale in eo operatur. In ratione autem finis, inquantum operatur ad finem sibi debitum secundum principium illud. Et quia homo maxime in esse constituitur per intellectum, est enim intellectus, vel maxime secundum intellectum secundum Aristotelem in decimo Ethicorum, et ideo homo liber dicitur, qui per virtutem intellectualem existentem in eo operatur non accipiens ab alio rationem operandi, nec impedimentum habens ex parte materiae; et qui operatur ad finem qui debetur ei secundum naturam praedictam. Et quanto magis natus est operari secundum illud quod perfectius est in intellectu in eo, et ad finem excellentiorem secundum idipsum, tanto liberior est. Et ideo qui simpliciter operatur secundum virtutem intellectualem, et ad finem secundum intellectum, perfectissime liber est. E contrario autem, homo servus dicitur, qui non est natus operari secundum virtutem intellectus proprii, sed virtutem et rationem operandi accipiens ab alio, obediens, operatur. Et quia finis correspondet agenti, servus etiam est qui operatur principaliter ad finem alterius; et ideo sicut liber homo est qui est suiipsius causa, et in ratione finis et agentis; ita servus qui neutro istorum modorum principatur sibi, et hoc propter imperfectionem intellectus in eo secundum se, vel ex dispositione materiae. Et ita vita liberi dicitur vita secundum rationem propriam, servi autem secundum rationem alienam. Dicitur igitur, quod opinantes vitam contemplativam esse optimam, rationabiliter dicunt in hoc, quod dicunt, quod vita liberi est operatio secundum rationem propriam, melior est quam vita dominativa, hoc est servilis. Semper enim in unoquoque genere illud quod est per se, melius est eo quod est per accidens. Istud enim simpliciter verum est, quoniam servus secundum quod servus, deficiens est. Bonum autem honorabile est bonum excellens. Iussio enim passive, quae est de his quae sunt necessaria ad vitam, quae fit ei a domino, non est aliquid secundum se honestum, quia honestum est quod secundum se quaeritur, ut in secundo rhetoricae dicitur; iussionem autem passivam nullus bene dispositus eligeret.

18. Deinde cum dicit putare vero declarat in quo male: et dividitur in duas, secundum quod declarat in duobus, in quo male dixerunt. Secunda ibi, magis autem laudare et cetera. In prima parte ipse dicit, quod ulterius in hoc, quod acceperunt omnem principatum universaliter esse dominativum, idest principatum domini ad servum, non recte dixerunt. Est enim quidam principatus liberorum, et quidam servorum; et differunt isti principatus adinvicem, non minus quam naturaliter liberum et naturaliter servum. Oportet enim principatus differre adinvicem secundum differentiam subditorum. Principatus enim ad subditum dicitur. Natura autem liberum et natura servum differunt secundum rationem; et de hoc dictum est sufficienter in primo tractatu libri istius; ergo principatus liberorum et servorum secundum rationem differunt. Non igitur omnis principatus est dominium vel servitus.

19. Deinde cum dicit magis autem declarat in quo male dixerunt secundo; dicens quod ulterius in eo quod dixerunt laudabiliorem vitam illam quae est sine actione quam illam quae est cum actione, non recte dixerunt. Felicitas enim actio quaedam est, et felicitas optima est optima vita. Ergo optima vita est actio, non privatio actionis. Adhuc operationes quae sunt secundum habitum iustitiae et temperantiae finem habent multorum bonorum et bene ordinatorum, ita quod actio aliqua iustitiae finis est eorum quae secundum iustitiam proximius, et actio aliqua secundum temperantiam finis est propinquus eorum quae secundum temperantiam: et similiter se habet de his quae sunt secundum alios habitus virtutum. Ulterius tamen istae actiones ad alium finem ulteriorem ordinantur quae est actio quaedam; et ideo tam finis proximus agibilium quam finis remotus actio quaedam est. Finis autem actionis vita est optima. Ergo optima vita est actio et non privatio actionis.

20. Deinde cum dicit et quidem tangit obviationem, quam primo ponit. Secundo cum dicit, hoc isti forsan etc. removet eam. In prima parte dicit, quod forte aliquis poterit opinari per ea quae determinata sunt de optima vita, scilicet quod ipsa est actio, quod optimum sit esse dominium omnium qualitercumque. Optimum enim est attingere ad optimam vitam: optima autem vita videtur esse secundum praedicta, secundum quam principatur omnibus. Optima enim vita est optima actio, dominans autem omnium dominus est plurimarum actionum et pulcherrimarum; et ideo optimum videtur principari omnibus. Propter quod, si verum est optimum virum potentem aliis principari, non expedit parcere cuicumque quantumcumque proximo, quin principetur eidem, sicut patet: neque patrem reputare filios, neque filios patrem, neque universaliter amicus amicum ut non principetur eisdem, nec curare quantumcumque sint coniuncti, vel boni, vel qualiter aliter se habentes. Universaliter enim id quod est optimum eligibilissimum est: optime autem agere optimum videtur esse; ergo est eligibilissimum. Si igitur principari qualitercumque et quibuscumque est optime agere, est eligibilissimum.

21. Deinde cum dicit hoc quidem removet obviationem; quod primo facit. Secundo cum dicit, propter quod et si aliquis, removet obiectionem quamdam. Primo igitur removet obviationem praedictam, declarans non esse optimum principari omnibus qualitercumque; dicens, quod hoc quod dictum est, vere dictum est, forsitan, si quidem ita esset quod principantibus privando alios iure suo et inclinatione naturali et inferendo violentiam inesset illud quod est eligibilissimum homini. Sed hoc forte est impossibile: quod adiungit, quia magni opinabantur contrarium; ipsi tamen hoc supponunt, sicut secundum se manifestum. Sed hoc est impossibile; quoniam actiones principantis non contingit esse optimas, nisi idem principans tantum differat ab eis quibus principatur in dispositione naturali et acquisita quantum distat vir a muliere, aut pater a filiis, aut dominus a servis: actiones enim diversificantur secundum diversitatem agentium, ut agentia sunt. Si igitur aliquis transgrediatur volens dominari aliquibus non habens hanc differentiam ad illos quam vir habet ad mulierem vel pater ad natum vel dominus ad servum, non optime operabitur principando, nec etiam poterit tantum recte agere in posterioribus quantum transgressus est in principio volens principari non dispositus ad hoc: parvus enim error in principio magnus est in principiatis. Et iterum eos qui sunt similes et aequales, et secundum naturam et secundum virtutem, bonum est et iustum omnes principari non simpliciter, sed secundum partem; puta unum in uno tempore, alium in alio; vel unum in uno principatu alium in alio. Iustum enim est similes et aequales, simile et aequale habere; non aequales autem, neque secundum virtutem, neque secundum naturam, habere aequale, vel e contrario aequales habere inaequale et non similes habere simile, hoc est praeter naturam: similes enim et aequales ad aequalia et similia inclinantur secundum naturam; sed nullum eorum quae sunt praeter naturam bonum est, quoniam quod est praeter naturam est violentum et nullum violentum est bonum; ergo aliquem principari quibuscumque et qualitercumque non est bonum.

22. Deinde cum dicit propter quod removet obiectionem quae posset fieri. Crederet enim aliquis propter praedicta, quod non expediret aliquem unum principari omnibus aliquo modo, sed esset praeter naturam, quod est contra regni rationem quod est optima respublica. Hoc intendens removere, dicit, quasi concludendo ex dictis, quod propter hoc, quia similes et aequales iustum est habere simile et aequale in principando secundum partem, si aliquis inveniatur in civitate qui fuerit melior aliis etiam bonis existentibus secundum virtutem et secundum potentiam activam in regendo per quam possit coercere malos, huic bonum est subiici; quia naturale est quod deficiens supponatur perfecto in unoquoque genere, et etiam iustum est obedire sibi uni soli principanti. Iustum est enim unumquemque secundum dignitatem propriae virtutis habere: talis autem ponitur esse melior aliis secundum virtutem et secundum potentiam. Expedit autem debentem bene principari habere non solum virtutem per quam inclinetur in bonum et sciat dirigere actiones subditorum, sed etiam oportet ipsum habere potentiam per quam possit sic agere coercendo declinantes a rectitudine rationis.

23. Deinde cum dicit sed si haec dissolvit primam dubitationem ex cuius dissolutione apparet dissolutio alterius. Et primo dissolvit eam. Secundo cum dicit, at vero neque sine actione etc. respondet rationi adductae in oppositum. Circa primum est intelligendum quod felicitas est operatio hominis secundum intellectum. In intellectu autem est considerare speculativum, cuius finis est cognitio veritatis, et practicum cuius finis est operatio. Et secundum hoc duplex felicitas assignatur hominis. Una speculativa quae est operatio hominis secundum virtutem perfectam contemplativam quae est sapientia. Alia autem practica quae est perfectio hominis secundum perfectam virtutem hominis practicam quae est prudentia. Est autem quaedam operatio secundum prudentiam et speculatio secundum sapientiam hominis secundum seipsum solum. Et est quaedam operatio prudentiae et speculatio totius civitatis; et ideo est quaedam felicitas practica et speculativa quaedam hominis secundum seipsum, et est quaedam felicitas practica totius civitatis et quaedam contemplativa totius civitatis.

24. Felicitas autem speculativa secundum unum hominem melior est practica quae est secundum unum hominem, sicut evidenter docet Aristoteles in decimo Ethicorum; quoniam illa perfectio intellectus eligibilior est quae est respectu obiecti magis intelligibilis, quia ratio perfectionis sumitur ex obiecto; talis autem est speculativa. Felicitas enim est perfectio intellectus respectu primi et maxime intelligibilis. Felicitas autem practica est perfectio intellectus respectu agibilis ab homine, quod multo deficit a ratione intelligibilis primi; ergo felicitas contemplativa unius eligibilior est quam felicitas practica; et iterum magis est continua et sufficiens et delectabilis haec quam illa. Et eadem ratione contemplativa totius civitatis eligibilior est quam politica seu civilis, et contemplativa totius civitatis simpliciter eligibilior est contemplativa quae est secundum unum; similiter civilis practica quae est secundum unum. Et hoc est quod intendebat dicere Aristoteles primo Ethicorum: si idem est uni et civitati, maiusque et perfectius quod civitati videtur et suscipere et salvare. Amabile enim et uni; melius vero et divinius genti et civitati. Et ratio huius potest esse, quia contemplativa et civilis civitatis comparantur ad contemplativam secundum unum, sicut totum ad partem: totum autem rationem magis perfecti et maioris boni habet quam pars; et ideo ista quam illa.

25. Hoc supposito dicit Aristoteles, quod si ea quae dicta sunt prius bene dicta sunt, et felicitas est optima operatio hominis secundum virtutem perfectam, vita autem perfecta est operatio optima et perfecta, necesse est optimam vitam et totius civitatis et secundum unumquemque, esse activam et in operatione consistere. Sed optima vita activa non existit in directione operationum quae sunt ad alium in principando et communicando qualitercumque secundum quod quidam credunt. Nec etiam illae solae meditationes intellectus activae sunt quae sunt de operabilibus vel gratia operabilium contingentium; sed multo magis illae considerationes et meditationes optimae sunt quae secundum se perfectae sunt et secundum se quaeruntur non propter aliquid aliud. Et ratio huius est, quoniam optimus finis hominis et civitatis est bona actio. Non possunt autem duae vel plures actiones differentes specie optimae esse. Quare optimus finis hominis est aliqua actio hominis, et illa secundum quam maxime agere dicitur. Maxime autem agere dicitur secundum intellectum speculativum: maxime enim dicimus agere illos qui secundum quod huiusmodi dominium habent extrinsecarum actionum omnium; tales enim sunt sicut architectonici. Speculativi autem maxime dominium habent operationum extrinsecarum, sicut rationem imponentes, et sicut architectores. Intellectus enim practicus qui dirigit in operationibus exterioribus supponit, sicut principium, rectum appetitum finis. Et rectus appetitus finis non est sine rectitudine voluntatis. Rectitudo vero voluntatis supponit rectitudinem intellectus bonum vel finem ostendentis. Si quidem voluntas nihil vult quod non sit intellectum prius, sicut dicitur primo rhetoricae. Iste autem intellectus est intellectus non practicus, sed speculativus, si practicus per se dependet a voluntate, iste autem non: quare prima regula agendi universaliter est intellectus speculativus; secundum ipsum agere dicimus; quare optima actio hominis est speculatio, et per consequens ultimus finis eius. Non igitur meditatio de agibilibus est optima operatio hominis, sed consideratio vel speculatio speculativa; et maxime illa quae est de primis, aut de primo simpliciter.

26. Deinde cum dicit at vero respondet ad rationem in oppositum: quod primo facit. Secundo cum dicit, quod quidem igitur etc. inducit conclusionem principaliter intentam. Fuit autem ratio quod optima vita hominis est vita activa; sed contemplativa vita sive absoluta sine actione est; igitur et cetera. Ad quam respondet concedendo maiorem per interemptionem minoris; dicens quod civitates secundum se locatae non principantes exterioribus civibus et ita vivere eligentes inter se invicem communicantibus, et etiam speculantes, non sunt sine actione omnino, sed habent multas et pulchras actiones: quamvis enim non habeant actiones ad extrinsecos in principando vel subiiciendo aliis, inter se tamen habent unam partem respectu alterius, quoniam multas habent communicationes partes civitatis adinvicem: similiter hoc se habet et circa unumquemque hominem secundum seipsum: quamvis enim non habeat actiones ad alterum, nihilominus tamen contingit ipsum habere actiones perfectas in speculando secundum seipsum. Talem enim vacationem quae est in operationibus speculativis, Deus qui est maxime perfectus habet optime; et totum etiam universum operationes habet: et tamen Deus non habet operationem extrinsecam quae sit alia ab operatione sua, nec etiam mundus habet operationes in aliquid extrinsecum praeter illas quae sunt partium adinvicem. Non igitur est verum quod homo sive civitas ducens vitam speculativam sit sine actione.

27. Deinde cum dicit quod quidem inducit conclusionem principaliter intentam prius; dicens, quod ex his quae dicta sunt est manifestum quod optimam vitam uniuscuiusque hominis secundum seipsum et totius civitatis necesse est esse unam et eamdem secundum rationem, quia speculationem; differunt tamen differentia partis ad totum.