|
1. Postquam philosophus inquisivit de his quae supponenda sunt ad
futuram optimam rempublicam ex parte finis, inquirit nunc de his quae
supponenda sunt ex parte finis ipsius. Et circa hoc primo praemittit
intentionem suam, et ordinem considerandi. Secundo cum dicit, putant
plerique etc., prosequitur. Circa primo dat intentionem suam.
Secundo cum dicit, neque enim fieri etc. probat quod oportet aliqua
supponi considerantem de republica optima ex parte materiae. Tertio
cum dicit, est autem civilis etc. tangit quae sunt illa. In prima
parte dicit, quoniam ea quae dicta sunt prius de fine optimae
reipublicae introducta sunt sicut quoddam prooemium ad evidentiam
dicendorum, et de rebuspublicis minus bene ordinatis, puta de statu
paucorum et multitudinis, determinatum est in praecedenti libro ex
quibus et quomodo sunt instituendae, relinquitur nobis considerandum
nunc quales suppositiones ex parte materiae reipublicae oportet
supponere ad optimam ordinationem futuram secundum votum ipsius
reipublicae; puta ex parte civium, et regionis, et quae sunt sicut
materia ipsius.
2. Deinde cum dicit non enim probat, quod oportet aliqua supponi,
per duas rationes, quarum secundam ponit cum dicit, ut enim et
cetera. In prima parte intendit rationem hanc. Ad optimam
rempublicam futuram oportet supponere omnia illa, sine quibus non
potest institui vel esse, sicut ex se est manifestum. Sed non est
possibile esse optimam rempublicam sine abundantia multorum moderata,
tamen oportet multa supponi si debeat institui optima respublica quasi
optantibus illa, quamvis non obtinentibus; non tamen impossibilia
haberi. Dico autem multa oportet supponi quantum ad multitudinem
civium et regionis.
3. Deinde cum dicit sicut enim ponit secundam rationem et est.
Sicut est de aliis conditoribus, hoc est artificibus, ita est de
civili. De aliis autem artificibus, puta textore, et naviculario,
et quocumque alio tali, sic videmus, quod si debeant recte operari
secundum artem, oportet praeexistere materiam convenientem existentem,
et organa convenientia, sicut textori fila, naviculario ligna, et
serram bene dispositam. Videmus etiam, quod quanto huiusmodi organa
et materia melius disposita sunt, tanto operatio quae secundum artem
est melior et convenientior est; ergo similiter civili viro et
legislatori ad ordinationem civium et civitatis convenientem, oportet
praeexistere materiam et organa idonea.
4. Deinde cum dicit est autem tangit quae sunt illa quae sunt
supponenda; dicens quod ad successum civilem pertinet primo et
praeexigitur multitudo hominum, sicut materia; scilicet, qui et
quot, et quales secundum dispositionem naturalem debeant esse vel
oporteat eos existere. Et secundo ad ipsum pertinet regio; scilicet,
quantam oporteat esse secundum quantitatem, et qualem secundum
dispositionem ad bonam ordinationem futuram.
5. Deinde cum dicit putant quidem prosequitur. Et dividitur in
partes duas. Quia primo inquirit de his quae supponenda sunt ex parte
materiae remotae reipublicae, scilicet civium et regionis. Secundo
cum dicit, cum vero inquirit de illis quae supponenda sunt ex parte
materiae propinquae, quae sunt consiliativum, bellicum, agricolae,
loca munita et aedificia. Circa primum adhuc primo inquirit de
magnitudine et multitudine civium regionis. Secundo cum dicit, nunc
quales autem etc. de dispositione naturali ipsorum. Circa primum
adhuc primo inquirit de magnitudine civitatis quantum ad multitudinem
civium. Secundo cum dicit, de regione autem etc. de ea quae
regionis. Circa primum inquirendo primo ponit opinionem quorumdam de
magnitudine civitatis, et reprobat eam. Secundo cum dicit, cum et
bonum etc. determinat de ea secundum intentionem suam. Circa primum
ponit opinionem aliorum. Secundo cum dicit, sed oportet etc. arguit
in contrarium. Circa primam partem dicit quod multi antiquorum opinati
sunt civitatem illam felicem esse quae magna est. Quamvis hoc
veritatem habeat, scilicet civitatem felicem magnam esse, ipsi tamen
non bene determinant cuiusmodi civitas magna, et cuiusmodi parva sit;
nec bene accipiunt magnitudinem ipsius. Opinantur enim magnitudinem
civitatis debere attendi simpliciter secundum multitudinem civium sine
aliqua determinatione; sicut si magnum exercitum diceremus simpliciter
qui est ex pluribus bellatoribus.
6. Deinde cum dicit oportet autem ponit rationes in contrarium; per
quas probatur quod magnitudo civitatis non consistit in multitudine
civium absolute, sed cum determinatione aliqua: et sunt tres. Quarum
secundam ponit cum dicit, non solum, sed et si et cetera. Tertiam
non solum, sed et hoc et cetera. Circa primum est intelligendum,
quod omnis res est propter suam operationem per se. Haec enim est
ultima eius perfectio. Omnes autem dispositiones rei, puta
quantitas, qualitas sunt propter ipsam rem; et ideo tam res quam
dispositiones eius sunt propter operationem. Et quia ratio eorum quae
sunt propter aliquid sumitur ex eo propter quod sunt, necesse est
rationem rei et omnium dispositionum eius sumi ex ratione operationis.
Secundum rationem autem operationis est ratio potentiae, quae est
principium immediatum ipsius. Hoc igitur supposito, dicit quod in
determinando magnitudinem civitatis, non oportet respicere ad
multitudinem civium secundum quod huiusmodi, sed magis ad potentiam
ipsius, per quam potest in operationem suam. Civitatis enim est
aliqua propria operatio; puta illa quae est secundum virtutem
principalem. Si igitur ratio magnitudinis sumatur ex ipsa operatione
quae est sicut finis, illam civitatem oportet dicere magnam
simpliciter, quae potest in operationem sibi debitam perfecte; sicut
Hippocratem non dicimus esse maiorem hominem aliquo excedente ipsum
secundum magnitudinem corporis, sed dicimus eum maiorem medicum illo,
quoniam excedit ipsum in arte medicinae, quamvis excedatur ab illo
magnitudine corporis.
7. Deinde cum dicit non solum, sed et si ponit secundam rationem.
Et quia in eo quod componitur ex pluribus partibus, necesse est
magnitudinem includere multitudinem quamdam partium; dicit, quod non
solum oportet magnitudinem civitatis attendi secundum rationem
operationis; sed si oportet considerare ad multitudinem civium ex
quibus componitur, non tamen ad quorumcumque multitudinem vel
quamcumque contingentem; quoniam in civitatibus est quaedam multitudo
servorum et quaedam advenarum et extraneorum confluentium ad ipsam:
tales autem non sunt per se pars civitatis, sicut consequenter
ostendet; et ideo magnitudo civitatis non est accipienda secundum
multitudinem istorum. Sed quoniam magnitudo rei attenditur secundum
multitudinem partium, ex quibus componitur secundum aliquem modum,
magnitudo civitatis debet attendi secundum multitudinem partium per se,
cuiusmodi sunt liberi, et bellici, et consiliantes. Excessus enim
multitudinis istorum signum est magnitudinis civitatis. Illam autem
impossibile est magnam esse simpliciter, ex qua possunt egredi multi
numero mercenarii aut servi, viri autem bellici pauci, aut
consiliantes pauci; isti enim sunt per se pars, illi autem non. Non
enim dicimus, idem esse civitatem magnam et multorum hominum; quia
magnitudo civitatis attenditur secundum multitudinem partium per se
ipsius, et non omnes homines inhabitantes eam sunt per se partes eius.
8. Deinde cum dicit non solum, sed et hoc ponit tertiam rationem;
dicens, quod non solum ex dictis manifestum est quod magnitudo
civitatis non attendatur secundum multitudinem hominum quantamcumque;
sed etiam ex operibus accidentibus potest hoc videri. Videmus enim,
quod difficile est, vel etiam impossibile, civitatem, quae est
multorum hominum, valde bene legibus et consuetudinibus bene regi:
difficile quidem si sint multi prudentes, impossibile autem si pauci.
In republica autem omnes vel plures idiotae sunt. Nulla etiam illarum
civitatum quae bene gubernatur remittitur ad recipiendum quantamcumque
multitudinem. Et iterum per rationem potest hoc idem apparere. Lex
enim secundum quam regitur civitas, ordo quidam est; et bona
legislatio, bona quaedam ordinatio; et ideo quod non est facile aut
non possibile ordinari, non est facile aut non possibile bene legibus
regi. Nunc autem excellens multitudo hominum non potest participare
ordinem. Excedentem enim multitudinem ordinare est opus divinae
virtutis, quae totum hoc universum continet et ordinat; ergo
difficile, aut non possibile est multitudinem excedentem hominum bene
legibus regi. Sed haec est operatio civitatis regi legibus rectis:
ergo civitas non debet esse quantaecumque multitudinis excedentis
hominum.
9. Deinde cum dicit quoniam quod inquirit de magnitudine civitatis.
Et primo declarat, quod magnitudo civitatis consistit in quadam
multitudine determinata. In secunda cum dicit, propter quod etc.
concludit quae sunt illa. Prima in duas: quia primo concludit hoc ex
praecedentibus. Secundo cum dicit, sed est magnitudinis civitatis
quaedam etc. probat hoc per simile in naturalibus. In prima parte
dicit, quod in omnibus habentibus per se magnitudinem et multitudinem,
bonitas consistit aliqualiter in multitudine partium ad seinvicem
ordinatarum, et ad finem; et in magnitudine aggregata ex multitudine,
quam consequitur virtus, per quam potest in finem; et hoc secundum
aliquam rationem. Civitas autem habet per se multitudinem quamdam et
magnitudinem: ergo civitatem illam dicemus optimam, quae habet
magnitudinem et multitudinem secundum dictum terminum, qui anteceditur
secundum tria, quae apparent ex tribus rationibus praecedentibus:
scilicet secundum ordinem ad finem et operationem, quod accipiebatur in
prima, et secundum partes principales, quod accipiebatur in secunda,
et secundum quod bene regibilis legibus rectis, quod in tertia: ita
quod secundum illam civitatem dicimus magnam simpliciter, quae habet
multitudinem tantam partium per se, quod bene potest legibus regi, et
attingere ad operationem per se ipsius.
10. Deinde cum dicit sed est magnitudinis probat idem per simile in
naturalibus. Et primo proponit similitudinem. Secundo cum dicit,
similiter autem et civitas etc. applicat eam ad propositum. In prima
parte dicit, quod magnitudinis civitatis est aliqua determinata mensura
et ad maius et etiam ad minus, quam non contingit transgredi secundum
rationem, sicut magnitudinis rerum naturalium. Naturalium enim, puta
animalium et plantarum, est terminus quidam determinatus ad plus, et
etiam ad minus, quem non est transgredi secundum naturam. Omnia enim
naturalia habent formas determinatas per se, ad quas consequuntur
quantitates et passiones determinatae. Et hoc est quod Aristoteles
dicit secundo de anima: omnium natura constantium positus est terminus
et ratio magnitudinis et augmenti. Et hoc quidem contingit videre ad
sensum: quoniam unumquodque istorum si deficiat a magnitudine sibi
determinata ad minus, vel si excedat magnitudinem determinatam ad
maius, non habet propriam virtutem per quam determinatur. Sed
aliquando quidem deficit a natura speciei propriae, puta cum multum
deficit aut excedit; aliquando autem etsi attingat ad naturam speciei,
prave tamen attingit quantum ad dispositiones, puta cum parum deficit
aut excedit, sicut navis. Si fuerit unius palmi speciem navis non
habebit omnino; similiter nec si sit duorum stadiorum. Si autem
habeat aliquam magnitudinem parum deficientem, aut parum excedentem
magnitudinem sibi naturalem, male se habebit ad operationem eius quae
est navigatio, aut propter parvitatem, aut propter excessum.
11. Deinde cum dicit similiter autem applicat simile ad propositum
dicens quod similiter civitas cum sit a natura inclinante et ratione
perficiente quae imitatur eam, habet magnitudinem determinatam ad minus
et etiam ad maius. Illa enim quae componitur ex paucis civibus non est
per se sufficiens, sicut nec vicus. Civitas autem est communitas per
se sufficiens, sicut dictum est prius; ergo illa quae est ex paucis
civibus valde, rationem civitatis non habet. Illa autem quae est ex
multitudine superabundanti, per se sufficiens est sibi in necessariis
ad vitam, sicut regio aliqua, sed non sicut civitas. Civitatem enim
oportet habere ordinem quemdam civilem. Multitudinem autem
superabundantem habere ordinem civilem aut difficile est valde aut
impossibile; et ideo illa quae ex multitudine superabundanti est,
proprie rationem civitatis non habet. Sic ergo illa quae deficit a
multitudine determinata, et illa quae excedit, proprie civitates non
sunt. Nullus enim dux exercitus potest principari multitudini
excellenti ad maius, sed determinatae, nec aliquis est praeco qui non
habet aliquam magnitudinem vocis, sicut fuit quidam nomine Stentor.
12. Deinde cum dicit propter quod concludit quis est terminus
magnitudinis civitatis. Et primo quis est terminus eius ad minus.
Secundo cum dicit, contingit autem etc. quis est ad maius. In prima
parte dicit, quod propter hoc, quia civitatem oportet esse per se
sufficientem, et per se sufficiens non est ex paucis existens, primam
civitatem secundum viam generationis qua minor rationem civitatis non
habet, necessarium est esse illam quae ex tanta multitudine componitur
quae est per se sibi sufficiens ad bene vivendum secundum
communicationem civilem propter diversitatem officiorum et
artificiorum, qua minor non esset per se sufficiens.
13. Deinde cum dicit contingit autem declarat quis est terminus eius
ad maius. Et circa hoc primo proponit. Secundo cum dicit, sunt enim
etc. probat. Tertio cum dicit, patet igitur etc. concludit intentum
recapitulando. In prima parte dicit, quod contingit civitatem quae
excedit eam quae dicta est secundum multitudinem, esse maiorem
civitatem; sed non contingit excessum esse in infinitum ita ut quae
magis excedit magis sit civitas. Quis autem sit terminus talis
excessus ultra quem non est civitas, facile est considerare ex
operationibus.
14. Deinde cum dicit sunt enim manifestat hoc ex duobus. Secundo
ibi, adhuc autem et cetera. In prima parte est intelligendum, quod
sicut dicitur in primo huius, omnia quaecumque secundum naturam et
artem sunt, definita sunt virtute quadam et operatione, in quam cum
possunt dicuntur, cum autem non possunt non dicuntur nisi aequivoce.
Civitas vero est aliquid eorum quae secundum aliquid est a natura et
secundum aliquid ab arte; et ideo operationem determinatam habet, in
quam cum potest dicitur civitas, cum autem non potest, non dicitur.
Operatio autem principalis civitatis attenditur secundum partem
principaliorem in ea, quae est ipse principans. Operatio autem
principalis principantis est dirigere subditos secundum rationem
praecipiendo et distribuendo bona communia et iudicando recte; ad quae
praeexigitur cognitio civium. Dicit igitur quod civitatis sunt aliquae
operationes: quaedam quas exercet per principantes, quaedam autem quas
per subditos. Operatio autem principantis est iudicare et praecipere
recte, et distribuere recte principatus: quia istae competunt sibi per
virtutem quae est prudentia, quae est propria ei. Ad hoc autem quod
recte iudicet de iustis et quod recte distribuat principatus et bona
communia ipsis civibus, necessarium est ipsum cognoscere cives quales
quidem sunt secundum virtutem et quam differentiam habent invicem
secundum virtutem, ut secundum exigentiam dignitatis virtutis
distribuat principatus et iudicet et differenter secundum differentiam
dignitatis eorum, aut sic ubi non sit secundum hunc modum, oporteat
distributionem bonorum communium et iudicia prave se habere. Circa
enim ista operari non secundum rationem rectam, sed secundum proprium
impetum, periculosum est et iniustum: et tamen hoc necesse est
accidere in civitate quae est superabundantis multitudinis. Non enim
omnes cives a principante bene possunt cognosci. Tantam igitur oportet
esse multitudinem civium ad plus in civitate, quae recte debet
operari, quanta potest a principante cognosci.
15. Deinde cum dicit adhuc autem probat idem ex secundo sic. In
civitate superabundantis multitudinis contingit esse multos extraneos et
advenas et alios non diligentes rempublicam. Extraneis autem et
advenis et non diligentibus rempublicam facile est rempublicam
transmutare propter multitudinem ipsorum. Non enim difficile est
latere eorum machinationem propter excessum multitudinis. Magis enim
latent male operantes in maiori multitudine quam minori. Hoc autem est
malum civitati et contra naturam eius: ergo malum et contra naturam
civitatis est ipsam esse superabundantis multitudinis.
16. Deinde cum dicit palam igitur inducit conclusionem intentam,
dicens: manifestum est igitur ex his quae dicta sunt, quod optimus
terminus civitatis est excessus multitudinis maximus, qui est
sufficiens ad per se sufficientiam vitae, et est facile auxiliabilis et
ordinabilis secundum rationem rectam; ita quod terminus civitatis ad
minus accipitur a ratione per se sufficiente, ad maius autem a ratione
bonae ordinationis. Sic igitur determinatum sit de magnitudine
civitatis.
|
|