Lectio 4

1. Postquam philosophus inquisivit de his quae supponenda sunt ex parte magnitudinis civitatis civilis, inquirit nunc de his quae supponenda sunt ex parte regionis adiacentis. Et circa hoc primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, de regione quidem igitur etc. recapitulat determinata. Regio autem quaeritur secundum quod utilis est ad bene vivendum civiliter. Ad hoc autem oportet ipsam esse quantam et qualem et bene positam. Et secundum hoc dividitur pars ista in partes duas. Quia primo declarat qualem et quantam oporteat eam esse. Secundo determinat de situ ipsius, cum dicit, speciem autem et cetera. Circa primum primo ostendit qualem oporteat eam esse. Secundo cum dicit, multitudine autem et magnitudine etc. quantum secundum quantitatem. In prima parte intelligendum est, quod cum regio omnis quaeratur propter cives vel usum ipsorum, oportet ipsam esse proportionatam civibus, et dispositionem ipsius quaerere secundum quod competit usui ipsorum. Et ideo dicit, quod illa quae ad regionem pertinent proportionaliter se habent his quae dicta sunt de magnitudine civitatis quo ad cives. Qualem enim oporteat ipsam esse, manifestum est per se sufficientem usui inhabitantium. Quilibet enim regionem talem laudat quae sufficiens est ad omnia illa quae sunt necessaria ad bene vivere. Talem autem oportet fertilem esse et ferre omnia ex quibus sustentatur natura humana quo ad potum et cibum et quo ad prohibitionem intemperantiae incontinentis. Hoc enim dicimus per se sufficiens quod omnia habet et nullo indiget. Regionem igitur talem oportet esse secundum qualitatem quod possit omnia ferre quae sunt necessaria ad per se sufficientiam vitae. Hoc autem potest facere si fuerit temperata secundum qualitates primas, calidum, frigidum, humidum, siccum; quod convenit ei per convenientem habitudinem ad figuram caelestem et loci dispositionem.

2. Deinde cum dicit multitudine autem declarat quantam oportet eam esse. Et quia non quaeritur regio, ut dictum est, nisi secundum quod ordinatur ad vitam humanam, dicit, quod oportet esse tantam secundum magnitudinem totius et secundum multitudinem consideratam secundum diversitatem terrae sativae et non sativae, consitae et pascualis et huiusmodi, ita quod homines in ea possint vivere secundum quod competit homini, hoc autem est secundum virtutem; et ideo tantam oportet esse ipsam, quod habitantes in ea possint vivere secundum virtutem quae est directiva eorum ex quibus sustentatur natura, quae est temperantia et liberalitas. Temperantia quidem, secundum quod ex ipsa sustentatur natura absolute; liberalitas in comparationem ad alterum. Tantam igitur oportet esse eam, quod habitantes possint vivere temperate non declinantes ad delitias, et liberaliter non retracti per tenacitatem. Utrum autem iste terminus magnitudinis civitatis bene assignatus sit vel non, posterius considerabimus diligentius, quando considerabimus de possessione et abundantia substantiae. Quantam enim oporteat eam esse et quomodo ordinare ad usum, sunt multae dubitationes et contrariae, propter inclinationes naturales ad utrumque excessum, horum quidem ad delitias et intemperantiam, horum autem ad parcitatem. Solent enim frequenter homines in agibilibus, forte autem et in speculabilibus, formare sibi opiniones secundum inclinationes: ut qui inclinantur ad delitias opinantur in ipsis summum bonum esse, et divitias debere quaeri secundum quod faciunt ad delitiandum; et similiter in aliis, ut frequenter. Hoc autem eis accidit propter infirmitatem intellectus eorum non potentis supergredi sensum, nec discutere veritatem propter naturae inclinationem.

3. Deinde cum dicit speciem autem determinat de situ regionis: et primo in se. Secundo cum dicit, civitatis autem potentiam etc. in comparatione ad mare et aridam. In prima parte dicit, quod facile est considerare secundum rationem qualem oportet esse speciem, idest dispositionem vel situm regionis; et conveniens est persuaderi ad hoc ab his quae observant vel dicunt hi qui experti sunt circa ducatum exercitus. Dux enim exercitus circa dispositionem regionis negotiatur et expertus est. Dicendum est igitur secundum quod ab ipsis persuasi sumus, quod oportet ipsam esse difficile adibilem ab impugnantibus et facile exibilem ab inhabitantibus. Si enim esset facilis aditus adversariis, faciliter destrueretur ab eis: similiter et si esset difficilis exitus ipsis, non de facili possent repellere adversantes. Fit autem hoc per habitudinem locorum convenientem in habitudinem ad montes vel fluvios, vel loca praerupta. Adhuc oportet multitudinem hominum in civitate esse bene conspicacem, ita quod quaelibet pars si indigeat, possit de facili auxiliari a qualibet, vel iuvare. Est autem intelligendum, quod sicut animal est aliquid unum compositum ex partibus diversis unitis in toto, ita quod operatio cuiuslibet ad bonum cuiuslibet ordinatur, sicut operatio oculi ad bonum pedis et illa quae pedis ad bonum oculi, et sic de aliis; ita et civitas est communitas ex pluribus composita, quorum operationes ad bonum singulorum ordinabiles sunt, saltem secundum quod sunt partes civitatis: ita et similiter regionem oportet esse aliquod unum compositum ex pluribus partibus sic dispositis quod quaelibet ordinabilis sit ad bonum cuiuslibet; et ideo oportet ipsam esse sic dispositam secundum situm, quod quaelibet pars possit auxiliari a qualibet quantum ad defensionem ab adversariis vel quantum ad necessaria vitae, vel aliquid aliud huiusmodi.

4. Deinde cum dicit civitatis autem determinat de situ civitatis in comparatione ad mare et aridam. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, de nautica autem, inquirit de potentia et turba navali. Utrum expediat civitati vel non. Circa primum primo declarat quomodo oportet civitatem esse sitam ad aridam et mare. Secundo cum dicit, de communicatione autem movet dubitationem. In prima parte dicit, quod si oportet positionem civitatis ad votum habere, oportet quod bene situetur in ordine ad aridam et ad mare, ita ut aliqualiter utrique communicet, si possibile est. Et huius una ratio est, quae dicta est prius: quoniam oportet civitatem bene et facile auxiliabilem esse contra impugnantes: hoc autem magis inerit si sit communis duorum, scilicet maris et aridae, habens auxilium ab utroque. Alia autem est, quia oportet civitatem sustentari ex fructibus regionis propriae vel alterius: quod non potest fieri nisi deferantur ad ipsam; facilius autem deferuntur, si fuerit communis maris et aridae. Iterum materia lignorum, et si aliquid aliud tale sit, quod inveniatur in regione necessarium civitati, expedit quod possit de facili deferri ad ipsam: hoc autem fit si fuerit communis maris et aridae; et ideo expedit eam esse communem utriusque istorum.

5. Deinde cum dicit de communicatione movet dubitationem de propinquitate ad mare. Et proponit primo circa hoc dubitationem antiquorum. Secundo cum dicit, advenire enim aliquos etc. prosequitur ipsam. In prima parte dicit, quod de propinquitate et communicatione civitatis ad mare, utrum expediat civitatibus bene gubernantibus et rectis bene legibus, multi dubitant multas adducentes rationes ad utramque partem.

6. Deinde cum dicit advenire enim prosequitur eam; et primo tangit nocumenta quae accidunt ex ipsa. Secundo cum dicit, quod quidem igitur etc. utilitates maiores consequentes. Tertio cum dicit, sibi enim etc. docet vitare nocumenta ex propinquitate possibilia contingere. In prima parte tangit duo propter quae videretur quod non expediret civitatem esse propinquam mari: necesse enim convenire multos institutos vel instructos in aliis legibus et exercitatos in aliis consuetudinibus, sicut videmus nunc de omnibus civitatibus et villis propinquis mari. Nutriti autem in aliis legibus et exercitati in aliis consuetudinibus, distrahunt cives ab observantia propriarum legum et ab his ad quae sunt assueti, propter communicationem et convictum: ex convictu enim formantur mores: hoc autem inconveniens est civitati et corruptivum reipublicae; ergo non expedit eam esse propinquam mari. Secundum est quoniam in civitate propinqua mari necessarium est aggregari multitudinem nocivam reipublicae; propter opportunitatem enim maris emittentes in quibus superabundant et suscipientes in quibus deficiunt necesse est subintrare multitudinem negotiatorum seu mercatorum: talis autem multitudo contrariatur ad bene gubernare, quia lex ipsorum facit divitias magis esse pretiosas virtute, quare contrariatur rectae reipublicae; et ideo non videtur expedire civitatem esse propinquam mari.

7. Deinde cum dicit quod quidem arguit in oppositum, tangens utilitates provenientes ex propinquitate. Et primo proponit eas. Secundo cum dicit, etenim ad facilius, manifestat eas. In prima parte dicit, quod non immanifestum est quod multo melius est regionem esse propinquam mari usque ad aliquid, et propter maiorem abundantiam necessariorum ad vitam et ad securitatem maiorem ipsius, si possent praedicta inconvenientia vel nocumenta vitari.

8. Deinde cum dicit etenim ad facilius manifestat; et primo primum, dicens: civitatem si non debeat servire, oportet sic esse dispositam, quod faciliter et sine damno possit sustinere impetus debellantium. Ad faciliter autem ferre ipsos et cum minori damno facit quod possint se iuvare contra eos per mare et per terram: etenim si non possunt laedere eos qui sic debellant, tamen secundum alteram magis poterunt si communicentur ambobus: ab arida enim iuvabunt se in mari et a mari in arida contra eos. Expediens est igitur eam communicare mari.

9. Deinde cum dicit sibi autem docet vitare nocumenta quae videntur sequi ex dicta communicatione. Duo autem illa quae tangebantur, ad unum videbantur reduci. Quod enim aliqui nutriti in aliis legibus, aut multitudo negotiatorum advenientium per mare noceant civitati, hoc est inquantum distrahunt cives ab ordine civili; et ideo simul docet utrumque vitare. Et circa hoc duo facit: quoniam primo inquirit usque ad quantum quaerenda est in civitate negotiatio. Secundo cum dicit, quoniam autem et nunc docet vitare praedicta nocumenta. Circa primum est intelligendum quod negotiatio in civitate quaeritur propter commutationem necessariorum ad bene vivendum: huiusmodi autem commutatio quaeritur propter per se sufficientiam vitae; et ideo negotiatio in civitate usque ad hoc quaerenda est per se quod facit ad per se sufficientiam ipsius, et non amplius, sicut ea quae sunt ad finem quaeruntur secundum quod competunt fini: et propter hoc non est quaerenda propter alios principaliter. Dicit igitur, quod civitatem quae non sibi sufficit in omnibus ad bene vivendum expedit esse negotiativam sibi, hoc est secundum quod facit ad per se sufficientiam ipsius; sed non aliis, idest non ad per se sufficientiam aliarum civitatum vel regionum principaliter. Illi autem qui exhibent se negotiativos ad omnes quasi facientes forum omnium in propria civitate, faciunt hoc gratia acquisitionis divitiarum, nimis reputantes divitias pretiosas: quod est nocivum reipublicae rectae. Civitatem igitur illam quam non oportet participare acquisitionem superfluarum divitiarum, non oportet recipere superexcedentem multitudinem negotiatorum, sed tantam quantum facit ad per se sufficientiam vitae.

10. Deinde cum dicit quoniam autem docet vitare nocumenta praedicta; dicens, quod sic faciendum est in civitate bene ordinanda circa communicationem ad mare, sicut videmus fieri et existere in regionibus et civitatibus bene ordinatis et propinquis ei. Sic autem videmus quod in talibus et regionibus et civitatibus municipium civitatis distantiam quamdam habet a mari, ita ut suburbia et portus in quibus recipiuntur negotiatores sint disposita apte inter civitatem et mare, ita ut ipsa civitas non occupetur a mari, nec sit valde longe ab eo, sed sint muri et aliae munitiones, puta turres vel castra interiacentia civitati et suburbio. Consimiliter faciendum est in civitate fienda ad votum, si possibile sit. Manifestum est enim, quod si ita se habeat et mare fuerit sic propinquum civitati, ut dictum est, quod si aliquod bonum possit contingere propter communicationem ad mare inerit civitati sic dispositae: si autem ad nocumentum possibile sit evenire, id cavendum est per leges diversas determinantes quos oportet recipere ad municipium et quos non oportet, et usque ad quod et quibus oportet coniungi per mercimonia, et quibus non, et quomodo. Sic igitur apparet quod civitatem esse coniunctam mari omnino non expedit, tum propter dicta nocumenta quae Aristoteles agit, tum quia magis aegrotativa esset, et propter alia multa: nec etiam expedit eam esse nimis remotam; multas enim ab eo recipit utilitates, sicut ipse tangit: et sic medio modo expedit eam poni ad mare, ut utilitates quae a mari sunt inde recipiat de facili et incommoditates possit vitare.

11. Deinde cum dicit de nautica autem inquirit de potentia et turba navali, quomodo civitas se habet ad eas; et circa hoc duo facit. Primo enim manifestat quod potentia navalis usque ad aliquem terminum expedit civitati. Secundo cum dicit, multitudinem autem etc. ostendit quod turba navalis non debet esse pars civitatis, quamvis necessaria sit. Circa primum primo ostendit, quod potentia navalis expedit civitati. Secundo cum dicit, de multitudine autem iam et magnitudine etc. declarat usque ad quem terminum. In prima parte dicit, quod de potentia navali quae ordinatur ad bellum per mare, manifestum est quod optimum est ipsam inesse civitati bene ordinatae usque ad aliquem terminum multitudinis: quoniam expedit civitatem non solum sibiipsi vivere, sed etiam ad alios, puta vicinos, debellando eos si iustum sit eis servire, aut prohibendo insultus eorum si vellent debellare iniuste. Quapropter oportet quod sint terribiles eis et possint sibi auxiliari multipliciter contra eos. Hoc autem erit si habeant potentiam, sicut per terram pedestrem, ita per mare navalem. Expedit igitur civitati potentiam habere nauticam.

12. Deinde cum dicit de multitudine declarat usque ad quid; dicens quod de multitudine et magnitudine potentiae navalis usque ad quem terminum expediat civitati, considerandum est inspiciendo ad vitam, idest ad finem per se intentum in civitate. Illud enim quod ordinatur ad finem intentum, quaerendum est, inquantum utile est ad ipsum et non amplius. Si igitur finis alicuius civitatis sit vita ducalis et civilis, hoc est finis ad quem ordinatur ducatus exercitus, scilicet subiugare alios et civiliter regere illos, tunc potentia navalis debet esse commensurata, ita ut tanta sit, ut per ipsam et pedestrem potentiam possint debentes sibi servire debellare, et insurgentes in eos repellere: non maior neque minor secundum quod possibile est.

13. Deinde cum dicit multitudinem autem declarat, quod turba nautica non debet esse pars civitatis. Quod primo facit. Secundo cum dicit, multitudine autem existente etc. declarat quod est necessaria ei. In prima parte dicit, quod multitudinem hominum quae est circa turbam navalem non expedit inesse civitatibus sicut partem, neque ipsos nauticos oportet esse partem civitatis: superexcessivos enim in iniuriis et qui volunt esse liberi omnino a subiectione quacumque, et qui sunt pedestres ad virtutem deficientes ab ipsa, non debent esse pars civitatis; quoniam illos, qui sunt pars civitatis, oportet esse non iniuriosos, et subiici in parte, et ordinabiles ad virtutem. Nautica autem turba quae dominatur navigio, et obtinet ipsum, huiusmodi est, quia iniuriosa est, et subiici non vult et deficit a virtute, sicut frequenter, et in pluribus; ergo non expedit eam esse partem civitatis.

14. Deinde cum dicit multitudinem autem declarat, quod multitudo navalis necessaria est civitati; dicens quod cum in civitate sit multitudo servorum et tenuiorum hominum, necessarium est in ipsa existere multitudinem agricolarum et colentium terram regionis et multitudinem nautarum. Et hoc quidem apparet per inductionem. Sic enim videmus in pluribus civitatibus bene ordinatis, et specialiter in civitate Heracleotarum. Quamvis enim civitas eorum sit contractior, idest minor secundum multitudinem multis aliis, multas possunt de viris nauticis ordinatis ad bellum implere triremes, idest naves trium ordinum remorum.

15. Deinde cum dicit de regione recapitulat determinata, dicens, quod iam in praecedentibus dictum est de regione, quantam et qualem oportet eam esse; et de portu et civitate qualiter se debeat habere ad mare, et de potentia nautica quod necessaria est civitati et usque ad quid. Prius autem dictum fuit de multitudine civili, quantam oportet eam esse, et usque ad quem terminum expediat civitati bene ordinatae.