|
1. Postquam philosophus de civili multitudine determinavit, transit
nunc ad inquirendum quales secundum naturam oporteat esse gubernantes
recte. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam cum ordine
considerandi. Secundo cum dicit, quae quidem enim in frigidis etc.
prosequitur. Tertio cum dicit, de politizantibus quidem etc.
recapitulat dicta. In prima parte ipse dicit, quod determinato de his
quae supponenda sunt ex parte magnitudinis civitatis in generali,
restat consequenter dicere quales secundum naturalem dispositionem
oporteat esse futuros bene gubernantes; quod secundo proponebatur prius
inquirendum. Fere autem fiet hoc manifestum, si aliquis voluerit
considerare inspiciendo ad civitates Graecorum quas dicimus bene
gubernare, et etiam ad totum orbem terrae, secundum quod est occupatus
gentibus et civitatibus, considerando dispositiones naturales earum;
ex istis enim aliqualiter poterit concludi intentum.
2. Deinde cum dicit quae quidem prosequitur. Et circa primum
praemittit diversas dispositiones regionum ad gubernandum. Secundo cum
dicit, pater igitur etc., ex hoc infert intentum. Et circa primum
adhuc primo tangit, qui sunt inepti ad gubernandum naturaliter.
Secundo cum dicit, at Graecorum genus qui sunt apti magis. Circa
primum est intelligendum, quod quamvis intellectus per se non
communicet corpori in operatione sua, communicat tamen corpori
communicanti, secundum Commentatorem libro de anima. Quicquid enim
intelligit, in phantasmatibus sensibilibus intelligit; quia cum
speculatur, necesse est simul phantasma aliquod speculari.
Phantasmata autem in actu sensibilia sunt in actu, sicut dicitur
tertio de anima. Sensibile vero in actu, et sensus in actu, sunt
unum in actu; et ideo secundum diversam dispositionem sensus in actu
diversimode disponitur intellectus ad intelligendum. Sensus autem in
actu diversimode disponitur secundum diversitatem organi et spiritus,
specialiter in subtilitate et grossitie in quo primo videntur
sigillari, formae sensibilium. Et ideo secundum diversitatem spiritus
in grossitie et subtilitate, et aliis huiusmodi, diversimode
disponitur intellectus ad intelligendum; ita ut qui habent spiritus
subtiles et claros bene repraesentativos formarum sensibilium, bene
nati sunt intelligere; qui autem grossos et turbidos, prave.
Multitudo etiam spiritus naturalis et sanguinis, et per consequens
caliditatis, facit homines robustos. Robur enim facit spiritus,
secundum philosophum libro de somno: et multitudo calidi animosos et
excessivos, quia calidum maxime activum est inter qualitates.
Habitantes autem in regionibus calidis, caliditate regionis poros
aperiente, exhalat humidum, trahens secum calidum intrinsecum; et
ideo sunt pauci sanguinis et caliditatis. Spiritus autem, et si
paucos habeant, claros tamen et mundos habent, et ideo bene
intellectivi sunt. Habitantes autem in frigidis, frigiditate
extrinseca poros concludente, fortificatur calidum interius, et sunt
fortis digestionis, et plurimo indigent cibo. Spiritus autem multos
habent propter multitudinem calidi, grossos tamen propter grossitiem et
multitudinem alimenti, et propter minorem exhalationem. Et ideo
propter abundantiam caliditatis et sanguinis animosi sunt, propter
grossitiem autem spirituum et turbulentiam minus intellectivi. Qui
autem habitant in temperatis regionibus, medio modo se habent inter
istos, mediocriter dispositi ad animositatem et ad operationem
intellectus. Hoc supposito, dicit quod habitantes in regionibus
frigidis, et circa Europam quae est regio protensa ad Aquilonem in
parte remota a via solis, sunt naturaliter animosi propter abundantiam
sanguinis et caliditatis, propter causam dictam; in intellectu autem
(speculativo scilicet) et arte, hoc est intellectu factivo,
inveniuntur deficientes magis, et ideo quia animosi sunt, et
potentes, libere vivunt in regionibus propriis potentes, et audentes
repellere insultus insurgentium; nesciunt autem bene gubernare, nec
principare vicinis propter defectus intellectus et prudentiae quae
requiruntur ad bene gubernandum et principandum recte. Habitantes
autem in regionibus calidis, et circa Asiam, quae est regio protensa
ad meridiem prope viam solis, bene intellectivi sunt, et artificiosi
multum secundum animam, propter subtilitatem et munditiam spirituum in
eis causa praedicta; tamen timidi et sine animositate sunt propter
defectum sanguinis et caliditatis naturalis; et ideo subiecti sunt, et
serviunt aliis, non audentes, nec potentes repellere debellantes,
nisi forte quandoque per fraudem et dolum excogitare per intellectum
quem habent subtilem.
3. Deinde cum dicit genus autem declarat qui sunt magis apti; dicens
quod illi, qui medium locum tenent inter praedictas regiones Europam
et Asiam, sicut genus Graecorum, sicut medium tenent secundum
locum, ita et secundum dispositiones. Non enim tantum est frigidum
apud eos, sicut in Septentrione, nec tantum calidum sicut apud eos
qui circa Asiam; et ideo temperati existentes secundum calidum et
frigidum ambobus participant; sunt enim intellectivi, minus tamen quam
qui circa Asiam, et etiam animosi minus quam qui circa Europam; et
ideo permanent liberi in regione sua, potentes et audentes aliqualiter
repellere debellantes: bene etiam nati sunt gubernare inter se, et
principari aliis secundum aliquam unam rempublicam propter vigorem
intellectus et rationis in eis. In ipsa etiam regione Graeciae
invenitur differentia gentis alicuius ad alias in eadem regione, quae
totius Graecorum ad duas praedictas; ita quod in aliqua eius parte
habitantes habent naturam quasi unius membri, vel dispositionis unius;
puta quia accedunt ad Septentrionem magis inter Graecos, magis
animosi sunt inter ipsos naturaliter. Habitantes autem in alia parte,
alterius dispositionis sunt; sicut habitantes in parte propinquiori
Asiae, magis intellectivi sunt inter eos. Alii autem sunt bene mixti
sive proportionati ad utrasque potentias istas, scilicet intellectivam
et animativam; sicut illi qui magis accedunt ad medium per aeque
distantia.
4. Sed contra ista argueret aliquis rationabiliter: quod cum ea quae
sunt naturalia, semper vel in pluribus eodem modo se habeant, sed
Graeci sunt nati principari aliis, non autem illi qui circa Asiam vel
Europam, sequeretur, quod Graeci semper vel in maiori parte
principarentur aliis, et alii non ipsis, cuius contrarium apparet ex
historiis antiquorum (Chaldaei enim et Persae qui sunt circa Asiam,
multo tempore dominati sunt ipsis, et vicinis eorum, monarchiam
tenentes: similiter Romani qui circa Europam sunt, plurimo tempore
dominati sunt Graecis, quam e contrario: diuturnior enim fuit
monarchia Romanorum quam Graecorum): ergo videtur quod ipsi non sint
nati principari aliis, sed magis e contrario.
5. Ad hoc est intelligendum, quod dispositiones naturales rerum
naturalium, quae sunt hic, reducuntur in dispositionem caelestem,
sicut dicit philosophus in primo Meteororum dicens: est autem ex
necessitate continuus iste mundus superioribus lationibus, ut omnis sui
virtus gubernetur inde. Unde motus principium omnibus illam causam
putandum esse. Et hoc satis ostendit octavo physicorum. Dispositio
autem caelestis per comparationem ad ea quae sunt hic, duplex est: una
communis quae attenditur secundum propinquitatem vel remotionem a via
solis, qui maxime movet ista inferiora. Et secundum hoc quidam hic
existentes sunt calidi, quidam frigidi, quidam temperati, et
inclinantur ad ea ad quae ista disponunt. Et quantum esset de
inclinatione naturali Graecorum in tali dispositione magis temperati
essent natura, et magis attingerent ad utrumque dictorum prius,
scilicet animositatem et intellectum proportionaliter, et magis nati
essent gubernare et principari aliis, et Septentrionales magis animosi
deficientes intellectu; qui autem circa Asiam, e contrario. Alia
autem est dispositio caelestis in ordine ad ea, quae attenditur
secundum figuram stellarum erraticarum ad seinvicem et ad fixas, et in
ordine ad ea quae sunt hic: et ista dispositio vel ista figura continue
alia et alia est aliquo modo, quamvis non sensibiliter hoc appareat,
et respectu alterius et alterius loci alia et alia; ita quod si
respectu huius regionis sit nunc talis figura caelestis, consequenter
in alio tempore erit alia; et si respectu huius regionis sit talis,
respectu alterius erit alia. Si igitur aliqua dispositio insit alicui
civitati vel regioni ex tali figura caelesti, durante figura inerit
dispositio illa naturaliter. Et secundum hunc modum potest dici, quod
Graeci ex figura caelesti tali aliquando nati fuerunt bene gubernare,
et principari aliis; aliquando autem alia; puta Chaldaei vel
Romani: et si ista figura non permanet nunc, nunc non sunt nati ad
eadem, sed ad alia, secundum exigentiam figurae nunc existentis.
6. Ulterius etiam intelligendum est, quod dispositio civitatis vel
regionis naturalis non tantum consideratur ex figura caelesti absolute,
sed etiam ex dispositione partium regionis vel civitatis secundum
habitudinem quam habet ad montes vel mare, vel loca, paludosa vel
munda. Virtus enim figurae caelestis non recipitur in contento, nisi
mediante continente proximo. Et secundum hoc potest contingere quod
quamvis aliqua civitas vel regio sit frigida naturaliter et inclinetur
ad ea quae disponit frigidum, quantum est ex dispositione figurae
caelestis communis, tamen secundum dispositionem regionis per
comparationem ad montes vel mare, contingit eam esse calidam
excellenter, aut etiam temperatam, vel e contrario. Ex quo contingit
quod quamvis existentes in aliqua regione non inclinentur ad gubernandum
bene ex figura caelesti communi, tamen ex speciali dispositione ipsius
hoc potest ei contingere.
7. Tertio est intelligendum, quod virtus caelestis cum sit
materialis et corporea, intellectus autem immaterialis et separatus,
non agit per se ipsum, sed tantum per accidens inquantum dependet ex
sensu; et ideo intellectus et voluntas non necessitantur in
operationibus suis a virtute caelesti per se. Unde potest contingere
quod quamvis aliqui ex virtute caelesti vel naturali dispositione non
inclinentur ad gubernandum, nec ad operationes intellectus vel
virtutis, si tamen per electionem intendant studio sapientiae et
exercitio virtutum, continget eos esse intellectivos et bene
gubernantes: et e contrario si bene nati ad ista dent se otio et
exercitio in malis operationibus, efficientur insipientes et male
gubernantes, et servi aliorum fient. Et hoc forte fuit una causa
destructionis regni Romanorum et Graecorum; tenentes enim monarchiam
viventes in tranquillitate dederunt se otio et voluptatibus carnalibus
et avaritiae, nolentes vacare sapientiae; et ideo facti minus
intelligentes et minus exercitati in actionibus civilibus et bellicis,
non paruerunt subiecti ipsis nescientibus et impotentibus obviare. Per
praedicta apparet solutio ad obiectum.
8. Deinde cum dicit manifestum igitur infert ex praecedentibus quales
nati sunt bene gubernare et principari. Et primo facit hoc. Secundo
cum dicit, nam quod de etc. manifestat hoc ex dicto quorumdam. In
prima parte dicit, quod quia Graeci bene gubernant, et principantur
aliis naturaliter, quia animosi sunt, et bene intellectivi, Asiani
autem servi sunt aliorum, quia inanimosi sunt, quamvis vigeant
intellectu; Septentrionales autem aliis non principantur, quia
deficiunt intellectu, quamvis sint animosi; manifestum est, quod
oportet eos esse de numero legislatorum qui debent esse boni ductores ad
virtutem, et bene gubernare inter se, et principari aliis; esse
animosos, ut possint malos compescere, et debellantes impugnare; et
bene intellectivos, ut sciant se dirigere et alios in operationibus.
9. Deinde cum dicit quod quidem probat hoc ex dicto quorumdam. Et
circa hoc primo ex parte illius dicti ostendit intentum. Secundo cum
dicit, non bene autem habet etc. reprobat alteram partem eiusdem
dicti. In prima parte dicit, quod illud quod quidam dicunt, ostendit
quod oportet bene gubernantes esse animosos. Dicunt enim quod oportet
custodes aliorum et principantes esse amativos notorum, ad ignotos
autem sylvestres, et duros magis. Signum autem primi est, quia
animus hominis magis attollitur colloquendo et bene faciendo, reputans
se debere magis reputari ab eis respectu notorum et consuetorum quam
respectu ignotorum, putans se parvipendi. Noti enim et consueti magis
reputantur amici, ignotus autem quasi non amicus; et ideo disponitur
homo ad notum et consuetum sicut ad seipsum, ad ignotos autem sicut ad
inimicum; et propter hoc sicut quilibet reputat seipsum, et magni
pendit, ita vult reputari et magnipendi ab amico et noto; ab inimico
autem et ignoto, putat non reputari et parvipendi. Non autem quod
custodes oportet esse amativos, quia animus, idest voluntas est quae
facit homines amativos invicem; haec enim potentia principium est
dilectionis. Propter quod Archilocus querelans de amicis disputat ad
animum, quasi ad amicum, dicens, quod homines non sustinent
vulnerationes a lanceis ab amicis, sed bona magis. Amare enim est
velle alicui bonum propter ipsum. Velle autem est actus voluntatis,
ergo et diligere. Inclinatio autem ad principandum et ad actus
libertatis est ab ista potentia omnibus qui ad hoc inclinantur:
principativum enim et invincibilem, et liberum dicimus animum, quia
principari primo et per se est agere, immediatum autem principium
agendi in nobis est animus sive voluntas; et ideo animus est
principativum quid. Libertas autem est, quae in natura intellectiva
per virtutem eius quod principale est in ea et intrinsecum agit in finem
proprium secundum illum idem. Agere autem in natura intellectuali ad
finem proximo competit animo et voluntati, secundum Aristotelem nono
metaphysicorum. Et ideo libertas est virtus quaedam voluntatis in
ordine ad intellectum praecedentem, et finem sequentem. Si igitur
animus est secundum quem principamur et liberi sumus, et animus est quo
amamus, quod competit principantibus et custodibus, ut iam dictum
est, convenienter dictum est quod principantes oporteret esse
animosos.
10. Deinde cum dicit non bene reprobat alteram partem dicti
aliorum; dicens, quod non convenienter dicunt in eo, quod aiunt,
quod principantes vel superiores in civitate oportet esse infestos et
diros ad ignotos: non enim expedit ad aliquem hominem bonum esse
tales, quia facto et verbo expedit magis se reddere amabiles. Viri
etiam magnanimi, qui sunt digni principari, non sunt severi seu diri
ad aliquos, nisi contra iniustos; quia non expedit eos esse diros,
nisi eis qui contrariantur eis secundum quod huiusmodi. Ipsi autem
secundum quod huiusmodi, virtuosi sunt, vel debent esse; magnanimitas
enim est ornatus virtutum, ut dicitur quarto Ethicorum. Virtuti
autem contrariatur malitia, seu iniustitia, secundum quod iniustitia
se extendit ad omnem malitiam. Magis autem duri sunt ad notos, seu
amicos, si fuerint mali, sive putent se iniuste pati ab eis: et hoc
rationabiliter faciunt: si enim ab amicis iniuste patiuntur,
nocumentum reportant ab eo a quo credebant se iuvari debere; et ipso
privantur, propter quod indignantur magis; amicus enim est velut alter
ipse, ut dictum est. Et ideo sicut aliquis ad seipsum disponitur,
ita ad amicum. A seipso autem expectat unusquisque bonum, et non
nocumentum, propter quod et ab amico: unde si putet reportare
nocumentum, indignatur. Et quanto magis amicus, tanto magis creditur
teneri ad beneficentiam. Et ideo dicitur proverbialiter, quod fratrum
inimicitia crudelis est valde; et quod illi, qui valde diligunt se
invicem, fiunt valde inimici ex casu, sicut eadem fiunt calidissima et
frigidissima, sicut dicit Aristoteles, quarto Meteororum. Dicimus
enim de magno amico magnum inimicum fieri. Sic igitur non expedit
magnanimum vel principantem esse agrestem ad aliquem, nisi ad
iniustum; et magis si fuerit amicus prius.
11. Deinde cum dicit de politizantibus recapitulat, dicens, quod
de viventibus in civitate determinatum est quot oportet esse secundum
multitudinem in civitate ordinata, et quales secundum naturalem
dispositionem. Iterum de regione dictum est, quantam et qualem
oportet eam esse ad bene habitandum in civitate, per rationes
verisimiles, et concordantes sensui. Non enim eamdem certitudinem
oportet quaerere eorum, quae sunt manifesta ratione sola non
conveniente usquequaque sensui, et eorum quae conveniunt cum sensu.
|
|