Lectio 6

1. Postquam philosophus inquisivit de his quae supponenda sunt ad rempublicam rectam ex parte materiae remotae, inquirit nunc de his quae supponenda sunt ex parte materiae propinquae. Civitatis autem materia propinqua est duplex. Una proprie sicut liberi principantes, et subiecti, qui attingunt ad civitatem. Alia autem domus, et aedificia civitatis et regionis, quae magis se habent in ratione organi. Dividitur igitur pars ista in duas: quia primo inquirit, quae sunt partes civitatis proprie dictae. Secundo de aedificiis, et domibus, et dispositione civitatis et regionis, cum dicit, civitatem autem et cetera. Adhuc in prima parte ostendit primo, quae sunt necessaria ad consistentiam civitatis. Secundo cum dicit, determinatis autem etc. inquirit quae eorum sunt partes civitatis. Circa primum adhuc ostendit, quod non omnia quae requiruntur ad consistentiam civitatis, sunt partes ipsius. Secundo cum dicit, quoniam autem etc., declarat quae exiguntur ad consistentiam eius. Primum ostendit duabus rationibus. Secundum ponit ibi, unum enim aliquid et cetera. In prima parte dicit: sicut est in his quae fiunt et constant secundum naturam, ita in civitate, quae est a natura inclinante, et ratione perficiente. In his autem quae fiunt et constant natura, non omnia quae requiruntur ad consistentiam ipsorum sunt partes illorum: sed quaedam sunt sicut materia, quaedam autem ad ornatum, et quaedam ad alia; sicut in animali alimentum et humores non sunt partes in actu, sed sicut materia; pili autem ad ornatum sunt, seu ad protectionem, sudores autem sicut decidentia a natura. Ergo manifestum est, quod neque civitatis, neque communicationis alterius cuiuscumque, ex pluribus ex quibus fit aliquod unum ratione, omnia dicenda sunt partes, sine quibus non existunt.

2. Deinde cum dicit unum enim ponit secundam rationem ad idem, quae est haec. Omnium partium per se alicuius totius est aliquid unum commune, per quod determinantur et sunt, et haec est forma totius. Et ad hoc attingunt omnes sive aequaliter sive inaequaliter per transmutationem factam ad illud ex aliqua materia; sive illa sit alimentum, sicut in animalibus et plantis, sive multitudo hominum in regione, sive in civitate, vel aliquid aliud, sicut in quibuscumque aliis. Quando vero aliqua plura sic se habent, quod unum est gratia alterius ut finis, alterum autem est sicut finis ipsorum, non est aliquod unum commune secundum rationem, sed ad alterum istorum pertinet attingere aliquod principaliter, ad alterum autem attingere accipiendo virtutem ab alio: sicut se habet organum ad opus factum, et ad agens principale, quibus non est aliquid commune secundum rationem, sicut domui et aedificatori nihil est commune secundum quod huiusmodi, sed ars aedificatoria et organa aedificandi sunt propter ipsam domum. Igitur quorum unum est gratia alterius secundum quod huiusmodi, non sunt partes alicuius unius. Possessio vero in civitate est gratia possidentis. Quamvis igitur sit necessaria civitati, non erit aliqua pars civitatis, cuius partes sunt possidentes per se. Sed multa sunt animata, quae sunt possessio alterius, sicut iumentum, et servus, qui est organum animatum alterius possessio existens, sine quibus tamen non est civitas: ergo multa sunt in civitate, quae non sunt partes ipsius. Civitas enim est communitas quaedam ex pluribus similibus secundum naturam composita gratia per se sufficientis et optimae vitae.

3. Deinde cum dicit quoniam autem intendit declarare quae sunt necessaria ad consistentiam civitatis. Et circa hoc primo tangit ex quibus sumitur diversitas rerumpublicarum et civitatum. Secundo cum dicit, considerandum etc. ex quibus sumitur numerus eorum quae sunt necessaria ad civitatem. Tertio cum dicit, ex iis enim etc. sumit eorum numerum. In prima parte est intelligendum, quod ratio eorum quae sunt ad finem ex fine sumitur: et ideo diversitas eorum primo est ex diversitate finis, deinde ex diverso modo se habendi ad ipsum. Finis autem civitatis felicitas est; et ideo dicit: quoniam felicitas est optimum, quod intenditur, sicut finis in civitate; felicitas autem est operatio secundum virtutem perfectam, et exercitium illius perfectum; et contingit aliquos in civitate habentes attingere ad huiusmodi operationem perfectam, alios autem contingit attingere modicum, alios autem nihil, sed ad contrarium magis: manifestum est quod haec est causa quare sint diversae species et differentiae rerumpublicarum: diversitas enim rerumpublicarum est ex diversitate finis, vel ex diverso modo se habendi ad finem. Ex hoc enim quod diversos fines eligunt vel eumdem, alio et alio modo, et per alia et alia venantur, diversas vitas faciunt, et per consequens diversas respublicas. Diversi enim modi vivendi diversae respublicae sunt. Diversae igitur respublicae sunt ex diversitate finium, vel ex diverso modo se habendi ad finem.

4. Deinde cum dicit considerandum autem declarat ex quibus sumitur numerus eorum, quae sunt necessaria ad civitatem. Et praemittens intentionem suam, dicit, quod post haec considerandum est nobis quae et quot sunt illa quae sunt necessaria ad consistentiam civitatis. Inter ista enim invenientur illa quae per se sunt partes illius. Et quia unumquodque eorum quae sunt natura vel arte, determinatur aliqua propria operatione, sicut dicitur primo huius, sumendae sunt operationes eorum quae sunt in civitate. Et diversitate enim istarum, manifesta erit multitudo necessariorum ad eam.

5. Deinde cum dicit ex iis enim primo assumit operationes necessarias civitati. Secundo cum dicit, necesse igitur etc. concludit multitudinem eorum quae requiruntur ad consistentiam eius. Circa primum primo assumit operationes dictas. Secundo cum dicit, opera quidem igitur etc. probat eas esse necessarias. In prima parte dicit, quod civitati cuicumque, si debeat esse civitas, oportet praeexistere praeparationem alimenti, siquidem debeant vivere et nutriri. Deinde autem operationes artium, puta fabricationem et carpentationem et huiusmodi; multis enim indigent organis existentes in civitate quae praeparantur per huiusmodi opera. Deinde tertio oportet in ipsis esse arma: communicantibus enim communicatione civili sunt necessaria propter duo: primo quidem ad seipsos ad puniendum insolentes et transgredientes leges vel principatus gratia inobedientium constitui mandatum. Secundo ad repellendum extrinsecus volentes inferre molestiam iniuste. Deinde oportet eos habere pecuniarum abundantiam aliquam similiter propter duo. Primo propter opportunitates ad commutationes inter se faciendas. Secundo ad expeditiones bellorum si emergant. Deinde autem quinto expedit inesse civitati quod principium est inter dictam curam et cultum divinum, quod appellatur sacerdotium. Sexto oportet inesse rectam deliberationem de conferentibus et nocivis, et iudicium iustum de his quae veniunt in disceptatione.

6. Deinde cum dicit opera quidem probat huiusmodi opera esse necessaria una ratione communi; dicens quod huiusmodi operationes sunt necessariae civitati omni, ut ita dicatur: quod adiunctum est propter aliquas civitates quae propter dispositionem regionis non similiter indigent omnibus praedictis, aut non indigent similiter, ut forte abundantia pecuniarum propter abundantiam divitiarum naturalium. Et ratio huius quod dictum est, est quoniam civitas communitas quaedam multitudinis civium est, non quaecumque, sed per se sufficiens ad bene vivere, ut est dictum. Si vero aliquod praedictorum operum contingat deficere in aliqua multitudine, ut puta praeparationem alimenti vel artificiatorum, aut etiam arma, non erit per se sufficiens ad bene vivere, ut ex se manifestum est; ergo non erit civitas. Si ergo debeat esse civitas, necesse est omnia huiusmodi opera inesse ipsi.

7. Deinde cum dicit necesse igitur concludit numerum eorum quae sunt necessaria in civitate; dicens, quod si huiusmodi operationes sunt necessariae, et ipsae non possunt esse sine quibusdam aliis, puta praeparatio alimenti sine agricolis, opera artium sine artificibus, opera armorum sine pugnantibus, divitiae sine opulentis, nec cultus divinus sine sacerdote, nec iudicium sine iudice, manifestum est quod ad consistentiam civitatis, necessarii sunt agricolae, artifices, bellici, divites, sacerdotes et iudices.