|
1. Postquam philosophus ostendit quae sunt necessaria ad
consistentiam civitatis, declarat quae istorum sunt partes ipsius, et
quae non: et gratia huiusmodi inquirit quae istorum contingit
attribuere uni et quae non, et quomodo. Et circa hoc primo facit quod
dictum est. Secundo cum dicit, de distributione autem etc., quia
dixerat agricolas non debere esse partes civitatis optimae, determinat
de divisione regionis, et quos oportet esse agricolas. Circa primum
primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, quod quidem igitur
etc. recapitulat. Circa primum adhuc facit, quod dictum est.
Secundo cum dicit, videtur autem etc., declarat illud non esse
novum, sed ab antiquis inventum prius. Circa primum dans intentionem
suam ponit dubitationem, utrum omnia praedicta vel quaedam possunt
eidem convenire. Secundo solvit cum dicit, non in omni autem. Primo
igitur dicit, quod post declarationem dictorum, relinquitur
considerandum, utrum omnia praedicta sex sint communicanda omnibus in
civitate, ita quod idem sit agricola, artifex et miles, et sic de
aliis. Hoc enim bene possibile est, scilicet eosdem esse agricolas et
consiliarios, et sic de aliis. Aut unumquodque istorum attribuendum
est uni conditioni hominum, puta quod quidam sint agricolae, alii
autem et diversi milites, et sic de aliis? An magis quaedam istorum
sint attribuenda eisdem, quaedam autem omnino diversis? Hoc enim
dubitationem habet, cuius determinatio valet ad declarandum intentum
principale.
2. Deinde cum dicit non in omni dissolvit dubitationem; et primo
ponit solutionem in generali. Secundo cum dicit, quoniam autem
existimus etc. manifestat eam in speciali. Primo ergo in generali
solvit eam, dicens, quod in civitate bene ordinata non expedit omnia
praedicta communicare omnibus, sed nec singula singulis; sed quaedam
ipsorum oportet esse propria quorumdam tantum et non aliorum, quaedam
autem communia pluribus necessario. Sed hoc non habet veritatem in
omni republica, sed in bene ordinata tantum. Sicut enim prius
dicebatur in tertio huius, contingit omnia praedicta communicare
omnibus existentibus in civitate, et non omnia omnibus, sed quaedam
quibusdam; et hoc diversimode: et secundum hoc diversificari
respublicas in statu populari. Igitur quae male ordinata respublica
est, omnibus omnia praedicta necesse est communicare, quia scilicet in
ea tota multitudo dominatur. In statu autem paucorum e contrario
quaedam quibusdam, ut arma sacerdotium, consilium et iudicium eisdem
forte, ut divitibus, quia dominantur, agricultura autem quibusdam
aliis, et artificium aliis omnino diversis.
3. Deinde cum dicit quoniam autem existimus manifestat solutionem in
speciali. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, sine quibus quidem
etc. recolligit eam. Circa primum primo declarat quae dictorum non
possunt eisdem attribui. Secundo cum dicit, quoniam autem quod
bellicum etc. declarat quae contingit eisdem attribui. Ex quo apparet
quae per se sunt partes civitatis. Circa primum considerandum est,
quod ratio partis per se consideranda est ex ratione totius, et ratio
totius in his quae ordinantur ad finem, sumitur ex fine. Et ideo
ratio partium per se civitatis quaerenda est ex ratione reipublicae.
Et ratio reipublicae ex ratione felicitatis quae est finis eius.
Felicitatem autem impossibile est existere sine virtute, quae est
principium eius. Et propter hoc ratio partium civitatis optimae per
virtutem determinatur. Hoc supposito dicit, quoniam intendimus facere
considerationem de republica optima simpliciter, non ex suppositione,
secundum quam dicimus partes per se civitatis attingere ad felicitatem
simpliciter quae est finis eius; felicitas autem non potest existere
sine virtute, sicut dictum est prius, est enim operatio hominis
secundum virtutem perfectam: manifestum est quod mercenariorum vitam
ducentes, vel etiam forensem, seu mercativam, non oportet dicere esse
cives vel partes per se civitatis optime se gubernantis, habentis viros
simpliciter bonos non ex suppositione. Cuius ratio est, quia cives in
civitate optima oportet operari ad felicitatem, et habere illud quod
est principium ipsius. Hoc autem est virtus civilis; ergo oportet
cives in huiusmodi civitate virtuosos esse. Mercenariam autem vitam
ducentes aut forensem virtuosi non sunt et huiusmodi. Vita enim eorum
vilis existens ad eam non dirigitur, nec ordinatur; immo magis est non
conveniens vel subcontraria ei; ergo tales non sunt cives, neque pars
civitatis optimae. Nec etiam agricolae seu terram colentes; quoniam
civibus necessaria est vacatio ab operationibus necessariis et vilibus,
et intendere contemplationi quandoque et operationibus liberalibus ad
generationem virtutis et ad actiones communes, per quas determinantur:
huiusmodi autem vacatio non potest inesse agricolis, cum sint dediti
agriculturae et laboribus extrinsecis; ergo non sunt cives vel pars
civitatis.
4. Deinde cum dicit quoniam autem quod bellicum inquirit quae
praedictorum possunt inesse eidem. Et primo declarat quod bellicum et
consiliativum debent eidem attribui aliquo modo. In secunda cum
dicit, reliquum autem etc. declarat quod ista eadem et sacerdotium
eidem aliquo modo, et alteri alio aliquo modo attribuenda sunt. Circa
primum primo movet dubitationem. Secundo cum dicit, manifestum utique
etc. dissolvit eam. Circa primum est intelligendum quod aliquis bene
consiliativus est per habitum prudentiae per quem ex fine bene
ratiocinatur et inquirit de his quae sunt ad finem. Sicut autem
aliquis se habet ad prudentiam perfectam, ita et ad alias virtutes
morales, quia simul sunt et non sunt; et ideo consiliativum
determinatur virtute. Bellicum etiam oportet habere virtutem per quam
sit aggressivus terribilium; et per consequens prudentiam aliquam ad
hoc necessariam et alias aliqualiter virtutes: unde et dicebat prius
philosophus in secundo huius, quod militaris vita multas habet partes
virtutis; et ideo bellici et consiliativi simpliciter determinantur
virtute. Et quia illi qui determinantur virtute, sunt partes
civitatis optimae; ideo tales sunt partes ipsius per se; et ideo hoc
supposito dicit, quod illi qui ordinantur ad bellum in civitate optima
et ad consiliandum de conferentibus et ad iudicandum iuste inter
disceptantes, necessarii sunt in eadem. Et maxime ubi videntur esse
partes ipsius propter rationem praedictam, inquirendum est dubitando
utrum iidem sint ordinandi ad bellum et ad consilium, an alii ad hoc,
alii autem et diversi ad illud.
5. Deinde cum dicit manifestum utique dissolvit; et primo manifestat
quod ista duo aliquo modo eidem, aliquo modo alii sunt attribuenda.
Secundo cum dicit, at vero et possessiones etc. ostendit quod istorum
esse debent possessiones. Et in parte ista dicit, quod manifestum
erit ex dicendis quod et bellicum et consiliativum sunt attribuenda
eidem uno modo, alio modo alteri. Dicitur enim ad praesens idem et
diversum dupliciter. Idem scilicet secundum suppositum et secundum
formam, sicut Socrates idem ex supposito, ipse autem et Plato
diversi. Socrates autem et Plato albi, sunt idem in forma.
Socrates autem albus prius et niger posterius est alter a seipso;
sicut Porphyrius dicit, quod Socrates senex differt a se puero
differentia accidentali. Intendit igitur quod bellicum et
consiliativum eidem secundum suppositum sunt attribuenda, differenti
tamen secundum prius et posterius et secundum fortius et minus forte,
magis provectum et minus. Secundum enim quod alteri aetati oportet
attribuere bellicum, puta iuventuti, et alteri consiliativum, puta
aetati magis provectae, et secundum quod consiliativum indiget
prudentia quae magis viget in aetate provecta, et bellicum robore
corporali, quod magis in iuventute, oportet ea alteri attribui;
bellicum quidem iuvenibus, consiliativum autem provectis. Secundum
vero quod impossibile esse eos qui possunt violentiam inferre et
deiicere principantes facere semper subiectos, oportet utrumque eidem
attribui. Viri autem bellici qui sunt armorum domini, potentiam
habent faciendi manere rempublicam et non manere propter armorum
violentiam; et ideo relinquitur utrumque istorum dari debere eisdem in
republica recta, sed non secundum idem tempus; sed unicuique dare
illud tempore in quo magis aptum est ad illud. Sed in iuvenibus viget
virtus corporalis magis quam prudentia vel virtus quae maxime necessaria
est in bellicis; et ideo bellicum attribuendum est ipsis in tempore
iuventutis. Prudentia autem et virtus magis vigent in provectis quae
magis sunt necessariae ad consilium et iudicium; et ideo consiliativum
et iudicativum attribuenda sunt eis quando sunt provectae aetatis. Sic
igitur ambo oportet attribui eisdem, in alia tamen et alia aetate: et
hoc iustum videtur. Iustum enim est unumquemque habere secundum
dignitatem. Dividere autem sic secundum dignitatem videtur. Dignum
est enim unumquodque ordinari ad illud ad quod magis natum est, ac
quanto magis natum aptum est; sic enim facit natura. Iustum est
igitur ista distribui secundum praedictum modum.
6. Deinde cum dicit at vero declarat quod istorum debent esse
possessiones in eadem, dicens quod adhuc expedit in civitate optima
possessiones esse circa hos, ita quod ipsi sint earum domini, aut
maxime, quia necessarium est cives in ipsa abundantes esse. Siquidem
civitas optima ordinatur per se ad sufficientiam secundum dispositionem
suam. Isti autem qui dicti sunt cives sunt simpliciter. Artifices
autem et quicumque alii qui non sunt factivi operationum virtutis, non
participant civilitate per se. Et huiusmodi declaratio est ex
suppositione; quoniam nullus potest felicitari nisi cum virtute quae
est principium felicitatis. Civitatem autem optimam dicimus esse
felicem simpliciter, non quantum ad aliquam partem et quantum ad
aliquam non, sed quantum ad omnes cives, ut est dicere. Omnes igitur
cives oportet esse virtuosos; qui ergo non sunt virtuosi, secundum
quod huiusmodi, non sunt cives. Si igitur cives oportet esse
abundantes, ut praedictum est, et hoc non oportet esse nisi sint
domini possessionum, aut maxime necesse est eos esse dominos
possessionis; et hoc si supponamus quod expedit in tali civitate
agricolas esse servos, et hos aut barbaros aliunde venientes aut
ministros.
7. Deinde cum dicit reliquum autem declarat quod sacerdotium
aliqualiter est attribuendum eisdem et aliqualiter diversis cum
praedictis; et quibus non est attribuendum dicens; quod ex his quae
dicta sunt necessaria civitati, enumeratis prius, relinquitur genus
sacerdotum, cuius ordo ad alios satis est manifestus. Non enim
expedit in republica bene ordinata artificem seu agricolam vel forensem
sacerdotem constituere. Sacerdos enim ordinatur ad cultum divinum
celebrandum et honorem Deo exhibendum pro subditis. Nunc autem
conveniens est cultum exhiberi Deo et honorem a principalioribus
civibus. Omnia enim excellentiora exhibenda sunt Deo propter eius
excellentiam, a quo est omne bonum, et quicquid est. Si igitur
agricolae et artifices vel forenses cives non sunt, ut probatum est
prius, non expedit eos esse cives in civitate bene ordinata. Sed
quoniam cives distincti sunt in duo, sicut dictum est prius, videlicet
in ordinatos ad arma et consiliarios, quos aliquando contingit
abdicatos esse propter intolerantiam laboris et emeritos propter
exercitium praeteritum in bellicis et iudiciis, et oportet eos habere
requiem maxime in speculativis, cum motus passionum sensibilium sint
omnino in eis sedati, ut in pluribus; eos autem qui intendunt honori
et cultui divino oporteat habere requiem et vacationem contemplationis,
expedit eos promoveri ad honorem sacerdotii, et assignari ad
sanctificationem hanc eos, qui abdicati sunt propter labores in
praeterito passos, et emeriti propter honesta exercitia in bellicis et
consiliis. Est autem intelligendum, quod sicut natura illud quod est
perfectius et in tempore in quo perfectius est ad perfectiorem ordinat
operationem, seu finem, sic et ratio vel ars quae imitatur naturam.
Homines autem post tempus eruditionis et exercitii in disciplinabilibus
imperfectiorem prudentiam habent propter motum fortiorem passionum in
eis. Robur autem corporale et magnanimitatem habent maiorem propter
iuventutem: hoc autem magis competit in bellicis; et ideo
rationabiliter tales in aetate illa ad bellica docet ordinare
philosophus. Deinde autem procedente aetate represso calido et
aliqualiter remissis motibus passionum, remittitur robur et
magnanimitas secundum aliquid: ratio autem et prudentia magis vigent.
Sedendo enim et quiescendo fit anima sciens et prudens. Istud autem
convenit deliberationi et iudiciis; et ideo secundum rationem tales
ordinandi sunt ad consilia et iudicia. Ulterius autem magis procedente
aetate remisso calido propter tempus et fere mortificatis passionibus,
ut est dicere, aut regulatis propter longum exercitium, fere deficit
robur corporale et maxime viget intellectus. Illud autem maxime
requiritur in his quae ordinantur ad cultum divinum. Oportet enim eos
vacare ab exterioribus actionibus et maxime intendere speculationi
divinorum; et ideo in aetate tali convenienter assignandi sunt cives ad
cultum divinum; ita ut primo exercitentur in bellicis, deinde in
agibilibus, ultimo autem vitam finiant in speculatione divinorum, in
quo ponitur ultimus finis hominis.
8. Deinde cum dicit sine quibus recolligit determinata; dicens,
quod sic igitur determinatum est quae sunt illa quae sunt necessaria ad
consistentiam civitatis, et quot illorum sunt partes ipsius.
Agricolae enim et artifices et mercenarii, qui pro mercede commutant
opera, necessarii sunt in civitate, sed nequaquam sunt partes ipsius
per se. Bellici autem et consiliativi et sacerdotes sunt partes
civitatis, et sunt distincti a praecedentibus secundum omne tempus, a
se autem invicem secundum partem temporis; ita ut idem prius ordinetur
ad bellum, deinde ad consilium et ultimo ad sacerdotium.
9. Deinde cum dicit videtur autem declarat ista fuisse ab antiquis
inventa. Et primo narrando. Secundo cum dicit, quod autem omnia
etc. per signum. Circa primum primo declarat distinctionem bellicorum
et consiliariorum ab aliis, et institutionem conviviorum civilium
fuisse antiquas. Secundo cum dicit, fere quidem igitur etc.
concludit idem de aliis. Circa primum primo facit quod dictum est.
Secundo cum dicit, conviviorum quidem igitur declarat quod istorum
fuerit primo. Circa primum primo declarat distinctionem praedictorum
institutam esse ab antiquo. Secundo cum dicit, quae autem circa etc.
distinctionem conviviorum. Circa primum dicit, quod volentibus
philosophice considerare de republica, apparet hoc non nunc primo neque
recenter esse notum quod oportet in civitate genus bellicorum et
consiliariorum esse distinctum ab agricolis et artificibus et
mercenariis secundum quod huiusmodi. In Aegypto enim, ubi primo
concessum est studere, secundum quod dicitur primo metaphysicorum,
primo observaverunt leges statuentes. Deinde autem posterius in Creta
quae est insula in Graecia. Dicunt enim quod Sesostris legislator
Aegyptiorum hoc primus ordinavit per legem de quo sit memoria. Circa
Cretam autem Minos legislator ipsorum.
10. Deinde cum dicit quae autem declarat institutionem conviviorum
ordinatam esse ab antiquis; dicens, quod institutio conviviorum
civilium quibus participant omnes cives determinatis festis vel
temporibus, videtur esse facta ab aliis multis, Cretensibus scilicet
et Italicis. Sed illa quae ordinata fuerunt in Creta, ordinata
fuerunt maxime circa tempus regiminis Minois regis. Illa autem quae
in Italia, multo fuerunt antiquiora praedictis. Dicunt enim
cosmographi illius regionis quemdam regem fuisse Italum nomine in illa
quae tunc dicebatur Oenotria a quo accipientes nomen, dicti prius
Oenotri, vocati sunt Itali, et hanc partem Europae quae sita est
inter sinum maris Scylleticum, ita dictum a Scylla periculo maris in
quo saepe periclitantur naves propter collisionem ad rupes praeruptas,
et sinum Lameticum quod videtur esse, quod dividit praedictam Italiam
ex parte opposita, quae videntur adinvicem parum differre circa locum
in quo concurrunt, videlicet per intermedium diei, dicunt assumpsisse
nomen Italiae ab eodem. Hic igitur Italus dicitur collegisse
pastores illius regionis, primo in unum ordinem civilem, et
constituisse quosdam eorum agricolas, alios autem forte artifices et
alios bellicos, et leges ordinasse determinantes regulam vivendi
eisdem, et instituisse convivia communia omnibus primo. Propter quod
et nunc ibidem observant convivia et leges quasdam ordinatas ab illo,
quod intelligendum est pro tempore philosophi. Apud Tyrrheniam autem
quae est alia pars Italiae, habitabant prius opici dicti et tunc
Ausonii pro tempore suo. Apud Iapygiam autem et Ionium quae est
alia pars Italiae vocata prius Syrtes habitabant dicti Chaones qui
fuerunt quondam de genere Oenotriorum qui dicuntur fuisse Graeci
quidem. Unde et quaedam pars Italiae quondam magna Graecia
dicebatur. Sed est intelligendum, quod propter mutationem
inhabitantium regionem praedictam, vel propter bellum, vel
occupationem vel epidemiam plura praedictorum nominum partium regionis
praedictae mutata sunt, aut etiam oblita, et alia imposita; et ideo
nescimus bene communiter quas partes regionis illius quaedam
praedictorum nominum significent.
11. Deinde cum dicit conviviorum quidem declarat, quod istorum a
quo primo fuit inventum; dicens, quod institutio conviviorum communium
legitur primo facta fuisse in Italia a praedicto Italo: distinctio
autem civilis multitudinis secundum modum praedictum in Aegypto.
Institutio enim quae fuit facta sub regimine Minois apud Cretam multo
posterior fuit facta quam in Aegypto, quam dicitur fecisse legislator
eorum Sesostris.
12. Deinde cum dicit fere quidem concludit idem de aliis civilibus;
dicens, quod oportet credere praedicta et alia fere civilia inventa et
observata prius multo tempore, aut magis infinities. Si enim
supponamus, quod omnia quae fiunt hic reducantur ad motum et figuram
caelestem de necessitate, et motus caeli est aeternus secundum
opinionem philosophi, oportebit ista inferiora circulari infinities,
ut videtur secundum ordinationem. Civilium quaedam sunt necessaria ad
vivendum absolute, sicut agricultura, quaedam autem ad bene vivendum.
Illa igitur quae sunt necessaria, primo invenerunt ipsa necessitate
coacti; quae vero ordinantur ad bene vivendum istis existentibus
inventa fuerunt et rationabiliter acceperunt incrementum. Similiter et
circa respublicas totas: illa enim quae est necessaria ad vivendum
absolute, rationabiliter inventa esse creditur prius; quae autem
ordinatur ad bene vivendum, et optima est, posterius, procedendo ab
imperfecto ad perfectum secundum modum naturae.
13. Deinde cum dicit quod autem manifestat dicta per signum;
dicens, quod signum quod omnia civilia antiqua sint, et inventa
prius, sunt ea, quae fuerunt in Aegypto, et sunt adhuc observata:
isti enim sunt antiquissimi philosophantes, et ordines civiles
instituentes, leges et ordinem civilem invenientes et observantes,
sicut etiam Plato dicit in primo Timaei: et ideo eis quae dicta sunt
prius, et ab eis observata, utendum est gubernantibus bene civitates.
Si autem aliqua omissa sunt ab eis, vel etiam a nobis, tentandum est
ea invenire.
14. Deinde cum dicit quod quidem recapitulat quaedam determinata;
dicens, quod sic igitur determinatum est prius, quod regionem et
possessionem principaliter oportet esse bellicorum, et aliorum
participantium republica, puta consiliariorum et sacerdotum; et quod
agricolas et mercenarios et artifices non expedit esse cives in optima
civitate. Prius autem dictum fuit quantam secundum quantitatem, et
qualem secundum dispositionem, oportet esse regionem optimam.
|
|