|
1. Postquam declaravit philosophus quae sunt partes civitatis per
se, et quae non, et quod agricolas non expedit esse partes ipsius,
quorum est excolere regionem, transit nunc ad determinandum divisionem
regionis, et quos et quales oportet esse cultores ipsius. Et circa
hoc primo determinat de divisione regionis quomodo facienda est.
Secundo cum dicit, terram autem etc. quos et quales oportet esse
cultores ipsius. Circa primum praemittit quasdam suppositiones cum
intentione sua. Secundo cum dicit, necessarium igitur etc. ex dictis
concludit regionis divisionem. Tertio cum dicit, ut duabus sortibus
etc. rationem assignat. Circa primum primo praemittens intentionem
suam, primo praemittit quasdam suppositiones ex parte possessionum.
Secundo cum dicit, de conviviis autem etc. ex parte conviviorum.
Tertio cum dicit, adhuc autem etc. quamdam ex parte expensarum in
cultu divino factarum. Primo igitur dicit, quod post praedicta
dicendum est de regione, qualiter distribuenda est, et de cultoribus
eius quos secundum scientiam, et quales secundum conditionem oporteat
eos esse; supponentes primo, quod non expedit in civitate bene
ordinata possessiones esse communes, sicut Plato et sequaces eius
dixerunt, sicut ostensum fuit in secundo. Magis enim negligeretur
cura ipsarum necessaria. De communibus enim minus curant homines quam
de propriis, quia magis propria diligunt. Sed expedit eas
appropriatas esse singulis quantum ad proprietatem et curam, facere
autem eas communes aliis quantum ad usum per actum liberalitatis et
amicabiliter. Secundo supponendum est, quod non expedit in eadem
civitate aliquem civem indigere alimento, et eis quae sunt necessaria
ad vitam; quia civitas optima est per se sufficiens, et civis per
civitatem determinatur.
2. Deinde cum dicit de conviviis praemittit tres suppositiones ex
parte conviviorum communium: quarum prima est quod de conviviis
communibus, simul videtur cum praecedentibus opportunum esse ea fieri
in civitate optima. Causa vero propter quam opportunum est et nobis
videtur, in sequentibus huius libri dicetur: disponunt enim ad
familiaritatem civium et amicitiam ipsorum. Secundo de eisdem
supponendum est, quod oportet omnes cives tam divites quam pauperes
communicare ipsis; aliter enim non essent communia toti civitati per
quam determinatur civis. Tertio accipiendum est, quod cum sint egeni
vel minus divites, paucas habentes possessiones, non est facile eos
sine gravamine magno afferre ad convivia communia quod proportionale
est, et sustentare familiam propriam de modica substantia sua; modica
enim possessio, ad duo minus est sufficiens.
3. Deinde cum dicit adhuc autem ponit unam suppositionem quantum ad
expensas divinorum; dicens quod adhuc accipiendum est, quod expensae
quae fiunt in cultu divino, puta in sacrificiis ad hoc ordinatis,
communes sunt toti civitati, siquidem praedictus cultus communis est.
4. Deinde cum dicit necessarium igitur infert divisionem regionis ex
dictis suppositionibus; dicens, si verae sunt praedictae
suppositiones, expedit in civitate optima possessionem regionis esse
divisam, et alteram partem eius esse communem ad communes eius expensas
faciendas, et alteram propriam unicuique ad familiares opportunitates:
et quaelibet istarum partium dividitur in duas, ita ut una pars
possessionis communis ordinetur ad oblationes, vel cultum divinum;
altera autem ad expensas communes in conviviis communibus faciendas.
Altera autem pars eius, quae propria est singulis, ordinetur ad
necessitates proprias unicuique; alia vero ad negotia communia
civitatis, puta ad munitionem, custodiam et ornatum.
5. Deinde cum dicit ut duabus assignat distinctionis praedictae
rationes duas, quarum secundam ponit cum dicit, quamobrem et cetera.
In prima parte dicit, quod sic convenienter divisa est regio in duas
sortes, et quaelibet illarum distincta in duas et hoc rationabiliter;
quia sic ea divisa per diversas sortes, omnes in civitate participabunt
utraque divisione; quia omnes participabunt possessione communi,
saltem in quantum participant conviviis communibus. Propria autem
manifestum est, quod participant omnes. Hoc autem aequale et iustum
videtur, et per consequens rationabile. Rationabiliter igitur
dividitur secundum praedictum modum.
6. Deinde cum dicit propter quod tangit secundam rationem, et est.
Expedit possessiones regionis dividi secundum quod magis conveniens est
civibus in ordine ad vicinos conterminales eisdem, et potentes
adversari: sed eam dividi secundum modum praedictum magis conveniens
est ipsis in respectu ad vicinos municipii civitatis volentes
adversari. Cuius signum est, quia ubi non observant istum modum, sed
ubi omnes possessiones sunt communes, parvipendunt inimicitiam
vicinorum, non curantes si occupent partem possessionis civitatis,
minus enim dolent de amissione communium; ubi autem omnes possessiones
sunt propriae vel fere nimis curant de inimicitia vicinorum, et praeter
illud quod bonum est; verentur enim amittere possessiones proprias,
eas magis diligentes, quam communes. Et ideo in quibusdam civitatibus
solet esse lex, vicinos conterminales non participare honore vel
consilio eorum in ordine ad bellum, vel quodcumque aliud magnum; quasi
non possent bene consiliari propter affectionem aliquam propriam
inimicitiae, vel amoris. Expediens est igitur regionem dividi
secundum praedictum modum, propter praedictas rationes.
7. Deinde cum dicit terram autem declarat quos et quales oportet esse
cultores regionis; dicens, quod in civitate optima terrae cultores si
possint haberi ad votum, oportet esse servos robustos corpore, ut bene
elaborare ipsam possint; deficientes intellectu, ne sint inventivi
fraudum contra dominos. Sed circa hos oportet duo observare. Primo,
quod non sint eiusdem tribus; sic enim uniti adinvicem magis possunt
esse fortes quam cives. Secundo quod nec animosi: si enim essent,
magis auderent insurgere. Expedit igitur eos esse robustos corpore,
deficientes intellectu, pusillanimes, et non eiusdem tribus: sic enim
magis utiles erunt ad terrae elaborationem et nihil insolescent contra
dominos machinantes. Deinde autem expedit, si isti non possunt
haberi, terrae cultores esse barbaros in alia regione natos servire et
ministros natura; tales enim sunt similes praedictis secundum
dispositionem naturalem. Sed colentes terras proprias uniuscuiusque
civis oportet esse proprios illorum, quorum sunt terrae; eos autem qui
terram communem, expedit esse servos communitatis. Quomodo autem
dominus se debeat habere ad servos in utendo ipsis, et melius est ad
inducendum eos ad bene operandum proponi eis libertatem in praemium si
bene operentur, cum autem verbere vel afflictione affici debeant, in
sequentibus huius tractatus dicetur.
|
|