Lectio 9

1. Postquam philosophus declaravit ea quae supponenda sunt ex parte multitudinis civilis ad rectam rempublicam, vult nunc declarare quae supponenda sunt ex parte situs civitatis et aedificiorum eius et regionis in speciali magis. Et primo ostendit quae supponenda sunt ex parte situs civitatis in speciali. Secundo cum dicit, de locis autem etc. quae ex parte munitionum et aedificiorum. Circa primum recolligit quaedam dicta prius de situ civitatis. Secundo cum dicit, ipsius autem ad seipsam etc. declarat quae ulterius supponenda sunt circa situm eius in speciali. Primo igitur dicit, quod prius determinatum est a nobis quod si civitas optima debeat situari ad votum, oportet quod communicet mari et terrae secundum quod contingit melius, ut ex utroque possit iuvari et in necessariis ad vitam et contra vicinos debellantes.

2. Deinde cum dicit ipsius autem declarat quae attendenda sunt de positione civitatis in ordine ad sanitatem et ad bellica. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, quoniam autem oportet etc. de quibus istorum magis sollicitandum est propter sanitatem. Circa primum tangit quatuor ad quae oportet respicere in bona positione ipsius: quorum duo primi per se ordinantur ad sanitatem, tertium ad bellicas opportunitates. Quartum vero ad hoc et ad necessitatem vitae. Dicit igitur, quod si oportet civitatem ipsam situari ad votum, oportet respicere ad quatuor principaliter. Primo quidem quod declinationem habeat et sit propatula, si fieri potest, ad orientem et ad ventos flantes ab ortu qui sunt saniores aliis; tamquam hoc sit opportunum ad bonam dispositionem civium, scilicet sanitatem. Sunt venti Orientales saniores, quoniam plurima materia ipsorum plus moratur sub via solis; et ideo calidiores sunt secundum philosophum secundo Meteororum. Propter caliditatem autem suam nubes resolvuntur et aerem subtiliant et mundificant; quae faciunt ad bonam dispositionem et sanitatem. Siquidem aer paludosus et nubilosus et grossus est aegrotativus: e contrario vero ventus Occidentalis frigidus est et parum moratur sub via solis, nec est fortis flatus, ut frequentius; et ideo propter frigiditatem vapores congregat et aerem ingrossat et propter parvitatem flatus non potest nubes propellere; ista autem non conveniunt ad bonam dispositionem corporum; et ideo loca propatula ad occidentem non sunt salubria bene ut frequentius. Secundo expedit civitatem declinare ad Boream et ad ventos boreales, sic enim recentior erit et magis remota a putrefactione, quia venti illi recentiores sunt et saniores. Cuius ratio est, quia ventus Septentrionalis frigidissimus est, et fortissimi flatus et ratione fortitudinis flatus et nubes et vapores grossos propellit ab aere mundificando ipsum; ratione vero frigiditatis congregat calidum intrinsecum claudendo poros exterius; et propter primum prohibet putrefactionem, propter secundum confortat digestionem, et ista bene competunt sanitati. E contrario ventus Australis calidus est et tortuosi flatus et virtute caliditatis elevat vapores et poros aperit et virtute flatus tortuosi nubes congregat; et ideo ingrossat aerem et ad putrefactionem disponit et debilitat digestionem; quae sunt principia aegritudinis; et ideo ventus Australis non est bene salubris. Tertio autem oportet civitatem situari, ut bene se habeat ad actiones civiles et ad opportunitates bellicas, propter quas oportet eam sic disponi, ut sit boni exitus civibus et facilis, difficilis autem et mali aditus debellantibus; et per consequens difficile comprehensibilis; quod fit vel per naturalem dispositionem, vel montium, vel rupium, vel aquarum, vel per artificialem, puta turrium vel munitionum. Quarto expedit eam sic poni quod habeat multitudinem aquarum fontalium vel fluvialium convenientium sanitati et munitioni si possibile est. Si autem hoc non est possibile, oportet invenire et praeparare susceptacula aquarum fluvialium et defossarum, puta cisternas et puteos potentes continere copiam multam ipsarum, ita ut non contingat eos deficere propter multitudinem, etiam si ab adversariis prohiberentur aquae exteriores.

3. Deinde cum dicit quoniam autem declarat de quibus praedictorum magis solicitandum est ad sanitatem; quod primo facit. Secundo cum dicit, propter quod etc. ponit quoddam documentum. Primo dicit, quoniam conditorem civitatis oportet esse solicitum multum de sanitate inhabitantium civitatem. Primo enim et principaliter oportet esse solicitum de bona dispositione animae. Secundo de bona dispositione corporis in ordine ad animam. Bona autem dispositio corporis, seu sanitas primo videtur causari ex dispositione civitatis ad talem vel talem situm, puta ad orientem vel Boream, propter bonam dispositionem aeris. Secundo vero causatur ex usu aquarum bene dispositarum, puta dulcium et levium; et ideo de istis et de aere debet curare principaliter non accessorie. Illa enim multum conferunt ad sanitatem et bonam dispositionem, quibus ut plurimum et frequentissime utuntur homines ad vitam corporis sustentandam. Hae sunt naturae aquarum et aeris. Aqua enim utuntur secundum se ad potum et ad cibum saltem secundum quod mixta est. Aere autem ad respirationem; ergo multum conferunt ad sanitatem. Oportet igitur conditorem civitatis multum sollicitari de bona dispositione aquarum et aeris; forte autem magis de dispositione aeris. Siquidem aer inspiratus cum minori alteratione pervenit ad principium vitae, scilicet ad cor.

4. Deinde cum dicit propter quod ponit quoddam documentum circa naturam aquarum in civitate; dicens, quod propter hoc, quia aquae multum conferunt ad sanitatem, si non fuerint omnes aquae in civitate similes, nec copiosae, distinguuntur seorsum accipiendo eas de numero ipsarum quae ad alimentum sunt convenientes, et seorsum alias quae ad alias opportunitates in civitatibus sapienter ordinatis; ut convenientibus ad alimentum, si copiosae non fuerint, non utantur ad alia, nec non convenientibus utantur ad alimentum.

5. Deinde cum dicit de locis autem inquirit de his quae supponenda sunt ex parte munitionum et aedificiorum. Et circa hoc primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, sed immorari etc. excusat se ab ulteriori consideratione talium. Circa primum primo declarat quae supponenda sunt circa munitiones et aedificia in ipsa civitate. Secundo cum dicit, etenim in principantibus etc. quae in regione exterius. Circa primum primo inquirit de munitionibus et aedificiis communibus civitatis. Secundo cum dicit, at vero neque etc. de his quae ordinantur ad principalia opera civitatis. Circa primum primo tangit, quod non eodem modo se habet de munitionibus et in omnibus rebuspublicis. Secundo cum dicit, privatorum autem etc. inquirit de ipsis et de aedificiis in civitate optima. In prima parte dicit, quod illud quod est expediens et melius circa loca munita, non eodem modo se habet in omnibus rebuspublicis; sed in statu paucorum et monarchia expedit esse arcem, idest partem superiorem civitatis fortissimam esse in qua dominantes in paucorum statu et monarchae morantes possint defendere se, si opus sit, ab impetu multitudinis insurgentis si contingat. In statu autem populari expedit aequalitas aedificiorum, ut nullus propter fortitudinem munitionis alios expugnans, tyrannizet vel dominetur solus. In statu autem optimatum, in quo principantur plures virtuosi intendentes bonum commune, neutrum istorum expedit, seu magis multitudo locorum fortium per quos possit tueri civitas communiter.

6. Deinde cum dicit dispositio autem declarat qualem oporteat esse dispositionem habitationum propriarum et munitionum. Et primo inquirit de dispositione habitationum familiarium propriarum. Secundo ibi, et totam quidem etc. de communibus, puta de muris et munitionibus. Circa primum est intelligendum quod antiqui habitationes familiares fortiores faciebant propter adversarios, et rudiores, quia non ita erant experti; posteriores autem magis delectabiles et utiliores ad quaedam et subtiles magis propter maiorem experientiam. Dicit igitur quod dispositio habitaculorum familiarium et hippodamium, idest domicilium equorum, idest ad equos nutriendos, si fuerit bene penetrabilis, hoc est propatula et bene eventabilis secundum modum aedificandi posteriorum, est magis delectabilis ad inhabitandum et utilior ad aliquas actiones, puta ad nutritionem animalium; sed dispositio eorum secundum antiquum utilior est propter securitatem ab insurgentibus propter fortitudinem et minus delectabilis propter ruditatem ipsius: erat enim difficilis introitus impugnantibus et difficile penetrabilis eis. Et ideo si debeant disponi ad votum familiaria habitacula, oportet quod habeant ista duo; ut scilicet sint fortia contra bellantes et difficilis aditus eis secundum dispositionem antiquorum, et delectabilia et utilia ad actiones familiares secundum dispositionem posteriorum. Si enim aliquis ita praeparaverit, continget habitationem eius esse similem habitationi agricolarum, quos vocant quidam custodes vinearum, quibus in vineis et in campis solitarie immorantur: quorum habitacula sic sunt disposita, ut dictum est prius, ut bene se habeant ad actiones familiares et contra volentes nocere.

7. Deinde cum dicit et totam quidem inquirit de dispositione munitionum totius civitatis. Et primo in generali. Secundo cum dicit, de muris autem etc. specialiter de muris. In prima parte dicit, quod similiter, sicut dictum est de familiaribus habitationibus quod expedit eas esse dispositas dicto modo, ita dicendum est rationabiliter quod expedit totam civitatem esse dispositam quantum ad munitiones, ut non sit facile penetrabilis adversariis, scilicet turribus et fossis et aliis huiusmodi dispositis secundum partes et loca quibus magis competunt. Si enim sic se habeant, melius se habebit ad securitatem propter ipsas munitiones et ad ornatum; et per consequens ad delectationem propter debitum ordinem et situm.

8. Deinde cum dicit de muris autem inquirit de muris. Fuit autem opinio quorumdam quod muri non sunt necessarii civitati optimae quae habet optimos viros: tum quia propter confidentiam murorum forte redderentur negligentes in actionibus bellicis: tum quia ubi est maior fortitudo et melior, non competit multum minor: fortitudo autem virorum optimorum maior est et melior ad defensionem civitatis quam ea quae murorum; ergo videtur fortitudo murorum non competere eidem. Primo igitur proponit opinionem istam simpliciter non esse tenendam, movens rationem ad hoc. Secundo cum dicit, est autem ad consimiles etc. declarat quibus non competunt multum, et quibus sunt necessarii. Tertio cum dicit, si ergo per hunc modum etc. concludit ex dictis esse multum curandum de eis, et propter quas causas. Circa primum dicit, quod dicentes de muris non oportere eos circumponere civitati bene ordinatae ad virtutem, et habenti viros virtuosos, valde antiquam habent aestimationem, et simpliciter et praeter rationem; maxime cum videant illas, quae hoc modo decorantur sine muris in sola multitudine confidentes, ex ipso opere redargutas, et ductas ad inconveniens: multae enim fuerunt civitates habentes viros fortes et bonos, quae propter defectum munitionis et murorum succubuerunt, et captae sunt.

9. Deinde cum dicit est autem declarat, respectu quorum non multum competunt, et respectu quorum sunt necessarii. Et primo, facit primum. Secundo cum dicit, quoniam autem et accidit etc. secundum. In prima parte dicit, quod civitati habenti bonos viros, non multum competit salvari per munitionem murorum, a consimilibus secundum virtutem, et non multum differentibus secundum multitudinem: in loco enim proprio in quo potentiores videntur cives virtuosi, videntur se posse defendere a consimilibus virtute, vel parum excedentibus; et ideo non sunt eis necessarii muri ad hoc; quia non est faciendum per plura, quod bene potest fieri per unum: et iterum opprobriosum est, quod aliquis qui potest expugnare per propriam virtutem, nitatur expugnare per propriam et alienam.

10. Deinde cum dicit quoniam autem ostendit, quod respectu superexcellentis multitudinis et virtutis sunt necessarii. Et ad hoc adducit rationes tres: quarum secundam ponit cum dicit, simile enim velle muros et cetera. Tertiam cum dicit, at vero neque et cetera. In prima parte dicit: quoniam virtutem insurgentium contra civitatem contingit esse maiorem multo quam sit virtus eorum qui inhabitant civitatem, et paucorum, et illi qui sunt maioris virtutis multo, ut frequentius debellent eos qui minoris, munitio murorum bellicosissima, idest apta ad bellandum, necessaria est civitati, quae minoris virtutis est, ut pluribus modis possit resistere impugnantibus, et propter alia multa, et ad evitandum et ad repellendum ictus sagittarum, et machinarum diversarum, quae inventae sunt ad certitudinem insultus. Dicit autem munitionem murorum esse necessariam non simpliciter, sed ex suppositione finis, si debeat civitas salvari, nec pati nocumentum aut iniuriam sustinere, aut fieri servam.

11. Deinde cum dicit simile enim ponit secundam rationem; dicens, quod simile idem videtur dicere muros non circumponendos esse civitatibus, et circum tollere, hoc est de circuitu tollere montana loca, idest fortia loca prohibentia adversarios, et regionem facere facile penetrabilem ab ipsis: similiter dicere muros non circumponere habitationibus propriis, ac si timeretur, quod non essent futuri habitatores viriles, simile est facere eam penetrabilem furibus et raptoribus: nunc autem inconveniens est civitatem aut propriam inhabitationem facile penetrabilem facere adversantibus; ergo inconveniens est muros non apponere utrique.

12. Deinde cum dicit at vero ponit tertiam rationem; dicens, quod adhuc oportet intelligere, quod si circumponantur muri civitati habenti viros virtuosos, possunt repellere insultum adversantium, et per muros, et per virtutes ipsorum, et uti contra eos, et tamquam habentes murum, et tamquam non habentes: qui autem muros non habent non possunt nisi altero tantum: nunc autem melius est pluribus modis vicissim resistere adversario, quam uno tantum.

13. Deinde cum dicit sed utique concludit curandum esse de muris, et propter quas causas; dicens quod si ea quae dicta sunt se habent ut dictum est, manifestum est, quod non solum circumponendi sunt muri civitati, sed etiam multum curandum est de eis, ut bene sint dispositi ad ornatum et decorem civitatis, sed etiam ad repellendas opportunitates bellicas adversariorum, et quae nunc inventae sunt et quas contingit inveniri, et ad eos impugnandum. Sicut enim invadentes curant diligenter quibus modis possunt supergredi invasos, utentes instrumentis inventis, et tentantes invenire alia, sic cura debet esse invasis quomodo possint se custodire, utendo eis quae inventa sunt, et quaerendo non inventa per viam physicam. Si enim invadentes scirent invadendos bene munitos esse et potentes resistere, non multum conarentur eos invadere a principio. Nullus enim conatur ad illud quod credit esse impossibile, vel simpliciter, vel sibi.

14. Deinde cum dicit quoniam autem determinat de dispositione habitationum, quae ordinantur ad actus principales. Et primo dispositionem earum quae ordinantur ad quosdam actus communes omnibus. Secundo cum dicit, quoniam autem civitatis etc. earum quae ordinantur ad actus speciales quorumdam. Circa primum primo manifestat dispositionem eorum quae ordinantur ad cultum divinum, et convivia. Secundo cum dicit, venalium autem etc. eorum quae ordinantur ad commutationem. Circa primum primo dat intentionem suam. Secundo cum dicit, et eumdem etc. prosequitur. In prima parte dicit: quoniam in civitate perfecta necessarii sunt muri, ut dictum est prius, et necessarium est eos esse distinctos per observatoria, et turres positas in locis opportunis ad defensionem et ornatum, adhuc autem expedit communitatem civilem convivia communia facere, et expedit eam esse distinctam in eis, secundum quod quidam in ipsa inveniuntur excellentiores, quidam autem minus excellentes: habitationes dispositas ad huiusmodi convivia disponet aliquis rationabiliter, secundum quod dicetur.

15. Deinde cum dicit et eumdem prosequitur. Et circa hoc primo declarat quales debent esse secundum se habitationes huiusmodi. Secundo cum dicit, erit autem etc. in comparatione ad cives. Circa primum primo declarat quales oportet eas esse interius. Secundo cum dicit, decet autem etc. quales exterius. Circa primum est considerandum, quod omnia quae hic sunt, et nos et operationes nostrae, ex bonitate et munificentia divina causantur; et ideo tenemur et ad reverentiam et honorem, cum aliter retribuere non possumus; reverentia autem et honor per cultum exhibentur, quem oportet fieri in aliquo loco determinato ad hoc; et ideo in civitate unita ex similibus oportet esse aliquem unum locum convenientem ad hoc ordinatum. Et quia antiquitus gentiles convivia communia faciebant temporibus ordinatis ad cultum divinum, et ob reverentiam divinorum, ideo habitationes ad convivia erant eadem cum his quae ordinabantur ad cultum divinum. Dicit igitur philosophus, quod habitationes illas quae ordinantur ad cultum divinorum, et ad convivia principalissima ab antiquis ordinata temporibus praedicti cultus, expedit habere locum convenientem, et excellentem, ita ut dispositio eius ostendat praeeminentiam eius cui exhibetur cultus et reverentiam colentium ad ipsum; et unum et eumdem principalem in tota civitate; ne si plures essent, esset occasio divisionis civitatis: nisi in aliquibus partibus civitatis, lex quae ordinat de cultu divino determinavit esse aliquam talem habitationem seorsum, vel aliquas, dependentes tamen ad primam et principalem, in quibus cultus exhibeatur alicui oraculo, vel Apollinis, vel uniuscuiusque alterius responsivi secundum opinionem gentilium, qui stellas opinabantur quosdam deos. Locus autem iste conveniens erit, si bene fuerit dispositus quantum ad duo. Primo quidem quod habeat positionem bene se habentem ad apparentiam virtutis. Secundo, quod eminentior sit respectu partium civitatis. Ex ipsa enim eminentia situs ostenditur praeeminentia eius qui colitur, et ex apparentia virtutis dispositio colentium.

16. Deinde cum dicit decet autem declarat quales decet esse istas habitationes exterius; dicens, quod expediens est sub loco huiusmodi habitationum, et ad meliorem eventationem, et ad deductionem, esse quemdam forum praeparatum inter ipsas, et reliquas habitationes, quod quidam dicunt debere esse liberum, vel ab immunditiis et turpibus, vel quia ibi existentes et confugientes aliquam libertatem habeant, vel utrumque; huiusmodi autem locum oportet esse segregatum ab omnibus venalibus, quia locus iste, locus vacationis est; et ideo oportet ipsum esse sequestratum a tumultu. Venalia autem non tractantur sine tumultu. Et iterum locus hic ordinatus est ad virtutum exercitia. Negotiatio vero quae est circa venalia, remota est ab hoc. Et iterum expediens est mercenarios et agricolas, et alios tales viles quorum operationes per se non ordinantur ad virtutes, non accedere ad locum hunc, nisi vocentur ab aliquo principum propter aliquam necessitatem, si locus iste totaliter ordinatus est ad exercitia virtutum.

17. Deinde cum dicit erit autem declarat quales oportet eas esse in comparatione ad cives; dicens quod locus praedictus bene gratiosus erit, et conveniens cultui divino, si distinctus fuerit secundum gradus diversos, ita ut aliqua pars ordinetur ad gymnasia seniorum exercenda, alia autem ad divinorum actus secundum ordinem; et sit praeeminentia illius ad istum in dispositione et ornatu secundum praeeminentiam seniorum ad iuvenes. Rationabile enim est locum habitationis et ornatum eius distinctum esse secundum distinctionem aetatum, ita ut ipsa distinctio loci distinctionem residentium ostendat; et expedit etiam, quod tempore praedicti cultus, inter iuniores, sint aliqui principantes, et matronae apud principes resideant; sic enim minus praeter rationem agent iuvenes ex fervore iuventutis, et mulieres ex mutabilitate earum. In praesentia enim seniorum causatur verecundia vera, quae est timor de turpi, et timor liberalis, qui est turbatio ex phantasia futuri mali, quae solent retrahere magis mulieres et iuvenes ab operatione turpi. Differentia est inter timorem liberum et servilem: quia liber est quo aliquis timet amittere bonum honestum, et secundum rationem; servilis autem est quo aliquis timet amittere bonum secundum corpus, vel pati malum secundum ipsum. Corpus enim servus est quodammodo respectu animae.

18. Deinde cum dicit venalium autem declarat dispositionem habitationum, quae ordinantur ad commutationem dicens, quod forum rerum venalium oportet esse aliud, et remotum a loco praedicto; quia locus venalium locus tumultuosus est, et locus praedictus ad vacationem ordinatus quietem exigit: et expedit quod habeat seorsum locum congregativum bonorum, quae a mari immittuntur, et seorsum aliorum, quae ab ipsa regione; et ulterius in speciali secundum diversitatem generum rerum venalium; ita quod alia pars ordinetur ad pannos, alia ad calceamenta, alia ad alia; sic enim facilius expedientur commutationes, si sciverit unusquisque locum determinatum ad unumquodque commutabilium.

19. Deinde cum dicit quoniam autem declarat dispositionem habitationum eorum qui sunt principaliores in civitate; dicens: quoniam autem multitudo partium civitatis distinguitur in sacerdotes qui ordinantur ad cultum divinum, et principes qui curant de ordine civili, opportunum est habitationem sacerdotum, et locum ad convivia ipsorum situari iuxta sacras aedes ordinatas ad cultum divinum, ut locus habitationis ipsorum non sit remotus a loco cultus ad quem ordinatur; et quia expedit eos habere locum quietum propter contemplationem in qua maxime debent vivere inter alios. Principes autem qui ordinantur ad directionem contractuum, et ad sententiandum super disceptationibus super eisdem, et ad Scripturas sententiarum et vocationum civium, et ad alias huiusmodi dispensationes tales, et qui ordinantur ad regulandum agros vel agrestes, et qui ad regulandum corpus civitatis, etc., expedit habere habitationes circa forum commune, et in loco ubi communiter concurrunt plures, qualis est locus qui est circa forum rerum venalium; quia hic locus ordinatur ad necessarias commutationes quibus plures indigent. Locus autem ad cultum ordinatus qui est in superiori parte, indiget vacatione.

20. Deinde cum dicit etenim in declarat dispositionem habitationum exterius in regione, dicens quod similiter in regione exterius, oportet aedes et habitacula disposita et distributa esse secundum ordinationem proportionalem ei quae est in civitate. Sunt enim in ipsa principes et magistratus quos oportet habere habitacula convenientia principatui ipsorum, et ad ornatum, et ad fortitudinem. Iterum oportet esse in regione aedes communes in diversis partibus regionis, ut opportunum est ad custodiendum redditus et bona communia exterius collecta. Et iterum expedit in regione exterius esse sacras aedes, seu templa particularia, in diversis partibus, secundum quod opportunum est, distributa. Aliqua quidem ad cultum deorum, alia vero ad cultum heroum: quod dicit secundum consuetudinem gentilium, qui cultum divinum exhibebant animabus virorum, qui excellentes fuerunt in virtute heroica.

21. Deinde cum dicit sed immorari excusat se a diligentiori consideratione de his; dicens, quod de istis tanta sunt dicta et restant dicenda plura. Sed immorari diutius in diligenter inquirendo et determinando de ipsis, non utile propter facilitatem. Non enim multum difficile est considerare quare oporteat illa ordinare secundum rationem; sed facere ipsa magis difficile est propter raritatem eorum quae ad hoc sunt necessaria. Determinare enim talia et considerare secundum intellectum, est facere opus voti, seu voluntatis. Ipsa autem fieri vel esse, pendet ex fortuna magis, quam a bona dispositione civium: et abundantia bonorum exteriorum quae sunt necessaria ad praedicta, aliqualiter dependet ex ea. Et ideo illa quae ulterius possent considerari de ipsis, praetermittuntur ad praesens.