|
1. Postquam philosophus declaravit qualiter et quibus iuvenes sint
disponendi et instituendi quantum ad corpus, et usque ad finem tertiae
aetatis, quae secundum ipsum terminatur in fine septimi anni, nunc
intendit declarare qualiter instruendi et disponendi sunt secundum
intellectum in duabus sequentibus aetatibus, quae terminantur in fine
vigesimiprimi anni: et secundum ordinem praemissum prius dividitur
liber iste in partes tres. Quoniam primo ostendit, quod puerorum
oportet facere curam circa disciplinam in civitate optima. Secundo cum
dicit, quoniam autem, declarat, quod communem. Tertio cum dicit,
quae autem sit, declarat, quae sit illa, et qualiter erudiendi sint
in ipsa. Circa primum praemittit primo conclusionem suam, dicens,
quod nullus habens rectum usum rationis dubitat quin legislatori curanti
de bono communi civitatis, maxime negotiandum sit circa disciplinam et
bonam dispositionem iuvenum. Deinde cum dicit, nam mos, probat hoc
per unam rationem. Secundo cum dicit, adhuc autem, per aliam. In
prima parte ipsa intendit rationem hanc. De illo oportet negotiari
legislatorem, et curam habere, quod non factum in civitatibus laedit
et corrumpit respublicas: maxime enim debet intendere bonum et
salvationem reipublicae. Sed non curare de bona dispositione
puerorum, et dimittere eos assuesci in quibus volunt, laedit et
corrumpit rempublicam. Cuius declaratio est, quia expedit civitatem
gubernanti assuescere, et disponere futuros cives ad unamquamque
rempublicam secundum modum convenientem ei, sicut materiam ad formam.
Consuetudo enim uniuscuiusque reipublicae et dispositio conveniens
principium est instituendi rempublicam et conservandi ipsam institutam,
sicut bona praeparatio materiae ad formam principium est educendi formam
illam in esse et conservandi illam eductam; sicut videmus, quod
consuetudo popularis principium est instituendi et salvandi popularem
statum, et consuetudo paucorum potentiae statum paucorum, et similiter
in aliis. Et semper consuetudo melior principium institutionis est et
salvationis sive conservationis melioris reipublicae, sicut
excellentior dispositio materiae est principium generationis
excellentioris formae. Ex quo manifestum est, quod bona dispositio et
consuetudo iuvenum ad rempublicam instituit et salvat ipsam: quare per
oppositum indispositio ipsorum et negligentia circa hoc destruit et
corrumpit eamdem. Quare de bona dispositione seu disciplina puerorum
oportet legislatorem curare.
2. Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem; dicens,
quod adhuc sicut est in aliis potentiis et artibus operativis respectu
operationum, sic est in virtutibus politicis, et scientia politica
respectu actionum politicarum. Sed ita se habet in aliis potentiis et
artibus quod omnibus oportet praeexistere aliquam bonam dispositionem
materiae, aut aliquam eruditionem, aut assuefactionem. Hoc etiam
videmus in speculativis: quoniam omnis ars et omnis doctrina
ratiocinativa fit ex praeexistenti cognitione: et in operativis
similiter, sicut in fistulativa: debens enim recte fistulare prius
assuescit in quibusdam praeludiis et rudimentis: similiter autem et in
aliis se habet: oportet enim materiam bene disponi ad actionem, quia
actus activorum fiunt in patiente bene disposito. Quare in virtutibus
et scientia politica oportet ad actionem rectam futuram praeerudiri et
assuefieri et disponi in quibusdam: et de hoc debet curare legislator,
cuius est intendere bonum, et salvationem reipublicae.
3. Deinde cum dicit quoniam autem volens probare quod oportet de
pueris curam communem habere, probat prius, quod omnium in civitate
una oportet esse disciplinam unam, intendens rationem hanc.
Quorumcumque est unus finis per se, eorum est disciplina una de eis
quae ad finem ordinantur, quia ratio eorum quae sunt ad finem ex fine
sumitur: et quorum est ratio una, et disciplina una, secundum quod
huiusmodi. Omnium autem viventium in civitate secundum rempublicam
unam, est unus finis, puta finis reipublicae. Quare manifestum est,
quod omnium oportet esse unam et eamdem disciplinam de necessitate.
4. Deinde cum dicit et huius curam probat, quod oportet de his fieri
curam communem quantum ad disciplinam. Et primo per rationes.
Secundo cum dicit, laudabit utique per exemplum. Circa primum ponit
rationes duas: quarum primam tangens, dicit, quod de disciplina
puerorum oportet legislatorem facere curam unam et non divisim, sicut
nunc in quibusdam civitatibus unusquisque curat de propriis pueris
secundum quod videtur sibi, seorsum instruens disciplina propria
quaecumque videtur sibi utilis, alius et alius, in alia et alia. Et
huius ratio est, quoniam eorum quorum est disciplina una et communis,
expedit facere curam communem et studium, ut cura sit proportionalis
disciplinae. Sed omnium in civitate una est disciplina una, et una et
eadem ratio, ut probatum est prius. Ergo de omnibus est facienda cura
communis et eadem quantum ad illa.
5. Deinde cum dicit simul autem ponit secundam rationem, et est.
Cura de parte et dispositio debent esse secundum habitudinem ad totum:
tum quia pars est propter ipsum totum, tum quia rationem et esse habet
ab ipso. Nunc autem simul cum his quae dicta sunt oportet intelligere
unumquemque civem non esse suiipsius solum, neque gratia sui, sed
omnes civitatis et gratia eius; ergo cura uniuscuiusque civium et
dispositio facienda est secundum habitudinem ad totam civitatem et bonum
ipsius. Secundum igitur eumdem modum curandi sunt et disponendi
iuvenes secundum quod tota civitas curatur et disponitur ad bonum
commune. Sed de istis facienda est cura communis; ergo et de
iuvenibus.
6. Deinde cum dicit laudabit autem manifestat idem per exemplum;
dicens, quod rationabiliter poterit aliquis laudare Lacedaemonios,
qui reputantur bene gubernare in hoc, maximam enim curam et studium
impendunt circa disciplinam puerorum, et hoc non privatim, sed
communiter, bene existimantes quod bona dispositio puerorum communis
induceret bonam rempublicam consequenter. Quod igitur oportet
legislatorem curare et ferre leges de disciplina iuvenum, et quod hanc
curam et disciplinam de ea oportet esse communem, manifestum est ex
dictis.
7. Deinde cum dicit quae autem declarat quae sit illa disciplina, et
qualiter sunt erudiendi in ea. Et circa hoc primo praemittit intentum
et necessitatem considerationis de ipso. Secundo cum dicit, quod
quidem igitur, prosequitur. In prima parte dicit, quod civitatis
gubernatorem oportet non latere quae sit huiusmodi disciplina puerorum
communis, et qualiter et usque quo oporteat pueros erudiri in ipsa.
Cuius ratio est, quoniam multi dubitant de ipsa, sicut apparet ex
operibus et diversis opinionibus de ea: non enim omnes opinantur pueros
debere erudiri in eisdem disciplinis, neque in ordine ad virtutem,
neque in ordine ad idem optimum: sed quidam in una, puta in iudicativa
seu rhetorica, quidam in alia, puta medicativa, vel exercitativa,
vel huiusmodi. Nec etiam manifestum est omnibus, utrum magis oportet
eos erudiri seu assuefieri in his quae pertinent ad intellectum, puta
in virtutibus intellectualibus, vel in his quae pertinent ad morem
animae, hoc est in virtutibus moralibus quae sunt in parte appetitiva
ipsius. Iterum consideratio de disciplina, quae ordinatur ad vitam
activam, plena est turbatione: quae scilicet sit optima, cui magis
intendendum sit: diversi enim diversa ponunt, secundum quod diversos
fines in agibilibus sibi constituunt. Adhuc non est manifestum utrum
magis studendum sit circa operationes vitae activae, aut circa ea quae
tendunt ad virtutem quae est principium illius, an circa superflua,
puta circa delectationes sensibiles non necessarias: diversi enim circa
hoc diversa opinantur, et quilibet istorum habet proprios iudices.
Iterum de virtutibus quae sit principalis nihil concorditer dicunt:
non enim omnes honorant eamdem, sicut principaliorem, sed alii aliam
et alii aliam. Quia igitur de his diversi diversimode existimant, et
secundum diversitatem existimationis sequitur diversitas studii,
rationabiliter diversificantur circa studium istorum: quaelibet enim
studet et intendit circa id quod sibi melius et possibilius existimat.
Quare rationabiliter considerandum est quae sit disciplina omnis,
circa quam sit studendum, sicut circa optimum pueris.
8. Deinde cum dicit quod quidem prosequitur. Et primo declarat in
universali in quibus erudiendi sunt, quoniam in utilibus et
liberalibus. Secundo cum dicit, sunt autem quatuor, magis
determinate declarat quae sint illa. Circa primum primo ostendit quod
in utilibus et liberalibus sunt erudiendi. Secundo cum dicit, sunt
etiam quaedam, declarat usque ad quid et cuius gratia. Et circa
primum est intelligendum quod homo liber est, qui est suipsius causa et
in ratione causae moventis et in ratione finis, sicut dictum est
prius. In ratione quidem moventis, quando ab illo per quod est homo
et quod est principale in eo, puta ab intellectu, movetur
praeiudicando et ordinando modum et rationem agendi. In ratione autem
finis cum movetur ad bonum et finem ipsius secundum illud idem quod
principale est in eo secundum intellectum; et tanto magis liber est
secundum naturam, quanto magis natus est moveri ab eo quod
principalissimum est in eo et ad finem et bonum eius secundum illud
idem. Homo autem servus dicitur qui non est natus moveri propter
indispositionem materiae ab intellectu proprio per quem determinatur,
sed ab intellectu et ratione alterius; nec etiam operatur sui gratia,
sed gratia illius alterius. Et quanto minus natus est moveri a se et
magis ab alio et ad finem alterius, tanto magis servus est. Ad hoc
autem quod moveatur ab alio et agat ad finem alterius, requiritur robur
corporale. Et hoc rationabiliter accidit; quia ubi deficit virtus
intellectus et formae, excedit virtus corporis et materiae. Et
propter hoc dixit Aristoteles in primo huius, quod vigentes
intellectu, etsi deficiant corpore sunt naturaliter aliorum domini:
robusti autem corpore, deficientes intellectu, sunt naturaliter
servi.
9. Et secundum hoc scientia libera vel liberalis dicta est ab
antiquis secundum quam homo per se disponitur secundum intellectum ad
finem proprium. Illa autem secundum quam disponitur in ordine ad bonum
corporis per se et ad bona exteriora, servilis, quia ordinatur ad
bonum eius secundum hoc quod debet servire in homine, ut mechanica,
quia moechari facit quodammodo intellectum circa ea quae non sunt
propria sibi secundum quod huiusmodi. Et inter liberas illa libera est
maxime quae immediate disponit intellectum ad finem optimum; puta illa
in cuius operatione consistit felicitas: illa autem quae mediate
disponit intellectum ad ipsum, minus; sicut scientiae posteriores in
quibus scire contingit ordinare ad scire in superiori, quamvis
contingat ipsum quaerere propter seipsum. Et illa minime liberalis est
inter speculativas, in qua minime quaeritur scire propter se, et quae
per plura media ordinatur ad bonum hominis ultimum. Similiter inter
servas illa magis serva est in qua magis deprimitur intellectus seu
ratio circa utiliora et magis extranea ab homine secundum quod homo;
sicut illa quae ordinatur ad bona exteriora magis quam illa quae
ordinatur ad bonum corporis. Quamvis autem liberali maxime non
contingat uti male quantum ad usum per se ipsius, posterioribus tamen
etiam minus liberalibus quantum etiam ad usum earum per se contingit.
Sicut circa finem ultimum hominis simpliciter non contingit male se
habere; his autem quae sunt ad ipsum, contingit quandoque male uti.
Et hoc contingit quando per considerationem vel exercitium in eis
retrahitur aliquis, vel a fine, vel ab his quae propinquiora sunt
fini; sicut contingit per considerationem in aliqua scientia posteriori
respectu alicuius minus scibilis retrahitur aliquis a consideratione in
prima respectu maxime scibilis.
10. Hoc igitur viso supponens Aristoteles quod expedit pueros
erudiri in disciplinis utilibus ad finem, sicut manifestum, probat
quod non in omnibus utilibus, sed in liberalibus; dicens, quod
manifestum est ex se, quod expedit pueros in civitate bene ordinata
erudiri in disciplinis utilibus ad finem reipublicae: illa enim quae
ordinantur ad finem aliquem expedit praeparari et disponi ad ipsum.
Pueri autem ordinandi sunt ad finem reipublicae; et disciplina et
eruditio sunt quaedam praeparationes ipsorum ad ipsum. Quod autem non
expediat eos erudiri in omnibus utilibus universaliter, sed tantum in
utilibus et liberalibus, manifestum est distinctis disciplinis per
liberales quae per se disponunt intellectum ad finem, et illiberales
quae per se ordinantur ad bonum corporis, sicut dictum est. Sed
talibus expedit eos participare quaecumque de numero utilium ad finem
per se faciunt participantem mercenarium. Mercenariam autem
operationem et artem et doctrinam oportet intelligere eas quaecumque
corpora liberorum aut animam, aut etiam intellectum male et inutiliter
disponunt ad usus et actiones virtutum moralium et intellectualium, vel
etiam ad usum perfectissimae virtutis quae est felicitas propter quod et
huiusmodi artes quaecumque disponunt corpus deterius ad huiusmodi
artes, et in quarum operationibus absorbetur intellectus, utiles
dicimus, sicut artes forenses vel artes etiam in quibus corpus
maculatur, quoniam per usum earum faciunt mentem non vacantem circa ea
quae sunt bona eius per se et deprimunt eam ad ea in quibus perfectio
ipsius secundum se non invenitur.
11. Deinde cum dicit est autem declarat usque ad quid et cuius
gratia oportet erudiri in liberalibus et assuefieri; et dicit quod
quamvis eruditio et usus primae et principalis virtutis quaerenda fuit
quantacumque et sine termino, tamen participare scientiis liberalibus
aliquibus, puta quarum usus ordinatur ad usum excellentiorem, usque ad
aliquem terminum non liberale est. Continue autem et assidue exercere
se in eis usque ad quantamcumque perfectionem valde nocivum est,
propter dicta nocumenta; quia scilicet accensio et consideratio
continua in eis retrahit aut simpliciter aut in parte ab usu optimae
virtutis. Et iterum manifestum est, quod scientiae istae et usus
earum ordinantur in finem ulteriorem. Quamvis autem appetitus finis
infinitus sit, appetitus tamen eorum quae ad finem ordinantur non est
infinitus, sed determinatus a fine. Et ideo usque ad aliquid erudiri
et considerare in eis liberale est, scilicet inquantum utiles sunt ad
finem, et non amplius. Sed multa differentia est ad quem finem
aliquis addiscit aut exercetur in eis. Si enim propter actum virtutis
excellentioris suiipsius, non est pravum nec illiberale; aut si etiam
propter bonum virtutis aliquorum amicorum, quia amicus est velut alter
ipse. Si autem aliquis addiscat eas et operetur in eis saepe propter
alios, ut inde reportet commodum et utilitatem secundum bona
exteriora, sicut multi iuristarum et medicorum faciunt, mercenarium et
servile erit. Dictum enim est prius disciplinam servilem esse quae
ordinatur ad corpus et ad bona exteriora cum depressione intellectus.
Dicit autem qui hoc agit saepe propter alios, quia quandoque bonum est
uti talibus scientiis ad alios, aliquando propter bonum aliorum tantum
sine utilitate propria, ut quando necessitatem habentes a se vel ab
aliis non possunt iuvari opportune, aliquando etiam propter utilitatem
propriam ut reportent lucrum rationabile, secundum tamen quod utile est
ad finem et bonum secundum intellectum non deprimendo intellectum ipsum
in usu ipso. Praemissae igitur disciplinae seu eruditiones ad utrumque
se habent, quia contingit eis bene uti ad finem et male, quemadmodum
dictum est.
12. Consequenter cum dicit sunt autem declarat determinate quae sunt
scientiae convenientes pueris. Et primo praenumerat eas. Secundo cum
dicit, de musica vero, declarat cuius gratia et qualiter sunt in eis
erudiendi. In prima parte dicit, quod quatuor sunt disciplinae fere
quas consueverunt iuvenes addiscere in civitatibus quae bene
gubernantur: scilicet disciplinam literarum, puta grammaticam seu
rationalem universaliter, et luctativam et musicam et artem figurandi
quae communis est pictoriae et sculptoriae, sicut valde utiles ad
operationes vitae humanae, et valde bonae secundum seipsas, inquantum
in eis aliqualiter perficitur intellectus. Gymnastica utilis est
tamquam conferens ad fortitudinem et robur iuvenum.
13. Deinde cum dicit de musica declarat cuius gratia et qualiter
erudiendi sunt in eis. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, de
musica autem regreditur ad inquirendum de musica, ut magis appareat
veritas de ea. Circa primum primo ostendit quare et cuius gratia
erudiendi sunt pueri in musica. Secundo cum dicit, adhuc autem,
cuius gratia in disciplina literarum. Tertio cum dicit, ac etiam de
utilibus, cuius gratia in figurativa. Quarto cum dicit, similiter
vero, cuius gratia et usque ad quid et qualiter in gymnastica. Circa
primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, quod igitur
recolligit dicta. Circa primum adhuc primo ostendit, quod sunt
quaedam scientiae quas expedit addiscere propter deductionem in
vacatione. Secundo cum dicit, quapropter musicam, etc. ex his
concludit musicam addiscendam esse propter delectationem in vacatione,
non propter utilitatem. Circa primum adhuc primo tangit, quod non
vacatio est propter vacationem. Secundo cum dicit, itaque
manifestum, etc. ex dictis concludit propositum suum. Adhuc in prima
parte ostendit, quod non vacatio est propter vacationem habentem
delectationem secundum seipsam. Secundo cum dicit, si enim utroque
etc. quod vacatio quae est in quiete rationem finis habet secundum se,
et quaerenda est non propter aliud. Tertio cum dicit, otium autem,
etc. ostendit quod vacatio in his quae ad intellectum pertinent habet
delectationem secundum seipsam, et rationem finis. In prima parte
dicit, quod de disciplina musicae cuius gratia iuvenes erudiendi sunt
in ea, dubitabit aliquis propter diversitatem quae accidit circa eam.
Quidam enim participant ea propter delectationem, quae est circa
sensum. Sonus enim musicus proportionaliter movet auditum, cuius
apprehensionem sequitur delectatio sensibilis, sic participant eam
rurales. Alii autem instituerunt eam ut disciplinam quamdam,
videlicet propter cognitionem proportionum, et ipsarum harmoniarum
speculationem; propter hoc quod natura humana secundum intellectum
appetit, sicut saepe dictum est, non solum non vacare, idest agere
operationes extrinsecas recte, sed etiam posse bene vacare, idest
vacando ab operationibus exterioribus intendere circa speculationem.
Speculatio enim primi intelligibilis rationem primi principii habet in
operationibus. Est enim ultimus finis hominis, sicut dictum est
prius. Quamvis enim ambo sint eligibilia, scilicet non vacare, idest
intendere exterioribus operationibus, et vacare, idest intendere
interioribus, vacatio tamen magis habet rationem eligibilis et boni
quam non vacare. Inquirenda est ergo vacatio aliqua sicut finis omnium
aliorum, quae oportet facere gratia ipsius, sicut bellum propter
pacem. Et hoc satis ostensum est prius, et decimo Ethicorum.
14. Deinde cum dicit si enim quia forte aliquis crederet, quod cum
in ludo sit delectatio quaedam delectabilis, quod ipsa haberet rationem
finis, cuius gratia alia quaerenda essent. Et ideo ostendit
contrarium huiusmodi; dicens, quod quamvis non vacare eligendum sit
propter vacationem, non tamen propter eam quam exercemus ludentes. Si
enim ita esset, tunc ludus et exercitium in ipso esset finis vitae
nostrae. Quia igitur hoc est impossibile, ludus enim laboriosus est,
et cum tristitia et nocumento saepe, manifestum est, quod inconveniens
est non vacationis finem esse ludum; et manifestum est magis
intendendum ludis in non vacationibus, ut magis possint operari; quia
laborans in operando indiget requie propter restitutionem et salvationem
virtutum. Cuiuscumque enim est aliquod tempus determinatum ad
operationem agere, si excesserit illud necesse est languescere, sicut
philosophus dicit in libro de somno: propter hoc indiget remissione
illius. Ludus autem propter requiem est, vel est requies quaedam.
Sed operari operationes exteriores accidit cum labore et fatigatione,
tum propter motum membrorum praeter naturam, tum propter consumptionem
spirituum. Et ideo oportet ludos introducere observantes tempus et
locum opportunum, et alias circumstantias ad usum ipsorum, tamquam ad
requiem adducant, et quaerantur quasi gratia pharmaciae, idest
medicinae. Ut sicut medicina amara existens ad sanitatem deducit, ita
etiam ludus, etsi sit cum tristitia et labore, ad restitutionem
virtutum. Remissio enim motus laboriosi animae propter delectationem
consequentem requies quaedam est virtutum animae. Sic igitur vacatio,
quae in ludo, rationem finis non habet, sed magis quaeritur propter
requiem a fatigatione quae in operatione est. Huiusmodi autem requies
propter ipsam operationem quaeritur.
15. Deinde cum dicit vacare autem ostendit, quod in vacatione in
operationibus circa speculabilia est felicitas et delectatio secundum
se; dicens quod operatio circa speculabilia habet secundum seipsum
delectationem et felicitatem et vitam beatam, sicut ostensum est
prius. Beate autem vivere non existit in non vacatione, sed in
vacatione magis. Non vacans enim, idest exercens operationes
exteriores, operatur gratia alicuius finis non existentis in illa
operatione, sed in aliqua ulteriori. Sicut bellum exercens operatur
propter pacem, et currens in stadio currit propter bravium. Felicitas
autem perfecta rationem finis ultimi habet, quae non est cum
tristitia, sed cum delectatione excellentissima. Operationem enim
excellentissimam sequitur excellentissima delectatio. Siquidem
operationem per se sequitur delectatio. Sed hanc felicitatem et
operationem non eamdem ponunt omnes, sed diversi diversam, secundum
diversitatem aestimationum et habituum. Unusquisque enim operationem
secundum habitum quem existimat perfectissimum ponit felicitatem esse,
et delectationem propriam ei. Secundum veritatem autem operatio, quae
est secundum excellentissimum habitum, felicitas est; et delectatio,
consequens ipsam excellentissima. Habitus autem ille optimus est, qui
est secundum virtutem perfectissimam, et respectu perfectissimi
obiecti. Per ista enim duo determinatur, puta per potentiam et
obiectum.
16. Deinde cum dicit itaque manifestum concludit ex dictis, quod
sunt aliquae disciplinae quaerendae propter delectationem quae in
vacatione est; dicens, quia in vacatione consistit felicitas, quae
rationem finis habet, et delectationem maximam, ut dictum est. Ea
autem quae sunt ad finem, quaerenda sunt propter ipsum, et
delectationem quae in ipso est; et si sunt quaedam disciplinae vel
eruditiones ordinatae ad felicitatem per se, manifestum est, quod
oportet ad vacationem quae in contemplatione, et delectatione, quae in
ipsa est, addiscere disciplinas quasdam, et erudiri in eis, et istas
esse gratia suiipsius, tamquam bonas secundum seipsas, quamvis valeant
ad felicitatem. Eas autem quae ordinantur ad non vacationem, seu ad
operationes exteriores, vel opera exteriora, esse necessarias,
quamvis non simpliciter bonas secundum seipsas; sicut extrinseca bona
ad quae ordinantur sunt necessaria ad vitam, sicut organa quaedam seu
materia, et non simpliciter bona secundum seipsa.
17. Deinde cum dicit quapropter musicam ex dictis declarat, quod
musica addiscenda est propter eruditionem et delectationem, non sicut
necessaria. Et primo declarat hoc per rationem. Secundo cum dicit,
quapropter Homerus etc. per dicta Homeri. In prima parte ipse
dicit, quod propter praedicta antiqui musicam dixerunt esse quaerendam
propter eruditionem et delectationem, quae in vacatione, et non
propter aliquam utilitatem extrinsecam. Necesse est enim musicam
quaerere, aut propter necessitatem extrinsecorum bonorum, aut propter
delectationem quae est in vacatione, et non propter aliquam utilitatem
extrinsecam. Omnis enim scientia aut propter hoc aut illud quaeritur.
Speculativa quidem propter delectationem quae in vacatione, practica
autem propter opus. Sed ipsa non est quaerenda propter necessarium vel
utile aliquod extrinsecum. Non enim secundum se est utilis ad
acquisitionem pecuniarum, seu oeconomiam, sicut scientia literarum
utilis est ad istas, et ad doctrinam aliarum, et ad actiones politicas
multas: nec etiam utilis est sicut videtur figurativa esse utilis ad
recte iudicandum artificum opera, ut non decipiantur. Nec etiam est
utilis ad sanitatem et robur per se, sicut luctativa. Neutrum enim
istorum facit musica per se, quamvis quandoque faciat per accidens;
ergo relinquitur debere ipsam addiscere propter scire, et deductionem,
quae in vacatione est, ad quod antiqui sapientes ordinaverunt ipsam.
Delectationem enim quam credunt esse liberorum, et in qua eos exerceri
dicunt fieri per musicam, ad hoc eam ordinantes.
18. Deinde cum dicit quapropter Homerus declarat hoc per dicta
Homeri tria, quae imperfecte ponit. Dicit igitur, quod propter
praedicta, Homerus in quodam metro ita inquit de ipsa, quasi
adversando quibusdam dicentibus ipsam esse necessariam, dicens ita non
esse. Sed contingit delectari in eam per se, sicut vocari ad epulas
delectabile est per se multis. Et iterum in alio metro dicens alteros
quosdam esse, qui dicunt cantativam naturam, hoc est musicam, esse
valde delectabilem, sicut delectantem omnes. Et in aliis introduxit
Ulyxem dicentem hanc esse optimam hominum delectationem, ipsis
gaudentibus in epulando, si audiant cantilenas musicas a citharoedo,
ipsi dico residentes. In primo autem dicto dicit habere omnem
delectationem absolute. In secundo delectationem naturalem. In
tertio optimam.
19. Deinde cum dicit quod igitur recolligit dicta, dicens quod ex
his quae dicta sunt, manifestum est quod est aliqua disciplina in qua
erudiendi sunt pueri, non sicut in utili aut necessaria propter
extrinseca bona, sed sicut in liberali et honesta secundum seipsum.
Utrum autem ipsa sit una vel plures secundum numerum, et si sint
plures, quae sunt hae, et qualiter addiscendae, posterius
determinabit. Nunc autem tantum praemanifestum est nobis, quod ab
antiquis habemus testimonium quoddam, quod sunt aliqua erudimenta
puerorum liberalia et honesta secundum se, et quod musica hoc operatur
manifeste.
20. Deinde cum dicit ac etiam declarat cuius gratia addiscenda est
scientia literarum; dicens, quod adhuc manifestum est, quod oportet
pueros erudiri in quibusdam disciplinis utilibus, non tantum propter
utilitatem exteriorum, quae sequitur ex eis, sed propter hoc quod ad
scientias et ad liberales actiones valent. Sicut in scientia
literarum, quae non tantum utilis est ad extrinseca bona, sicut dictum
est prius, et propter hoc addiscenda, sed etiam propter hoc quod per
ipsam contingit fieri eruditiones multas in aliis scientiis, puta eas
quae fiunt per disciplinam audiendo ab alio, quod non fit nisi per
sermonem significativum, cuius significationem et rationem modi
significandi, simul autem et ordinationem convenientem docet praedicta
scientia.
21. Deinde cum dicit similiter vero declarat cuius gratia erudiendi
sunt in figurativa. Dicens quod simul expedit pueros erudiri in
figurativa, quae sub se continet scriptivam et pictivam, aut etiam
sculptivam, non solum ut non decipiantur in vendendo propria, sed
etiam ut sint inseductibiles circa emptionem et venditionem vasorum
universaliter, quorum valor praeter eum qui materiae, cognoscitur per
artem praedictam, quod pertinet ad utilitatem. Aut magis erudiendi
sunt in ea, quia per ipsam magis possunt considerare pulchritudinem
corporum, quae consistit in debita proportione quantitatis membrorum
adinvicem et ad totum, et etiam ad colorem, quod est bonum et
delectabile secundum seipsum. Et huiusmodi gratia erudiendi sunt magis
liberi et magnanimi. Quaerere enim in omnibus utilitatem in
exterioribus bonis, et illud quod amplius est in eis, non congruit
liberis et magnanimis secundum quod huiusmodi. Liberi enim sunt
vigentes intellectu magis quam secundum corpus. Et ideo magis
intendunt bonum secundum intellectum, quam secundum corpus, et quam
exteriora. Magnanimi enim ex inclinatione animi et virtute habitus
inclinantur ad maxima et honorabilissima, quae sunt bona secundum
intellectum; et ideo respectu istorum despiciunt extrinseca bona (unde
dicit philosophus quarto Ethicorum, quod neque bene fortunatus
gaudiosus erit, neque infortunatus tristis) et etiam bonum corporis.
Unde dicit in eodem, quod est magnorum factivus, et cum periclitetur
in magnis et bonis non parcens vitae; et ideo ad liberum et ad
magnanimum pertinet magis quaerere praeeminentiam in bonis quae secundum
intellectum sunt, quam in bonis exterioribus, et secundum intellectum
magis amare seipsum, sicut idem philosophus dicit in nono Ethicorum.
22. Deinde cum dicit cum vero declarat cuius gratia, et quibus, et
qualiter exercitandi sunt in luctativa, seu agonistica. Et circa hoc
primo manifestat cuius gratia. Secundo cum dicit, nunc autem etc.,
qualiter et in quibus agonibus. Primo igitur dicit: quoniam ex his,
quae dicta sunt prius, iam manifestum est, utrum erudiendi sunt
prius, in consuetudinibus disponentibus appetitum, vel in his quae
pertinent ad intellectum, quoniam secundum appetitum prius, et etiam
circa corpus prius, quam circa intellectum; manifestum est, quod
pueri in hac aetate tradendi sunt luctativae et etiam paedotribicae.
Quarum prima facit bonum habitum corporis ad fortitudinem et ad armorum
usum. Secunda autem bene dirigit et regulat operationes ipsorum in
ordine. Dicitur autem paedotribica disciplina qua paedonomus dirigit
operationes puerorum ad virtutem a paedos quod est puer et tribe quod
est exercitium.
23. Deinde cum dicit nunc autem primo declarat qualibus agonibus
erudiendi sunt. Secundo cum dicit, quod igitur etc. quo ordine. Et
circa primum adhuc primo declarat quod non in nimiis laboribus.
Secundo ex hoc concludit magis erudiendos esse in dignis et humanis
agonibus, cum dicit, quare quod bonum et cetera. Primum probat
reprobando opinionem et usum contrarium. Quem primo ponit. Secundo
cum dicit, atqui ut, improbat. In prima parte ipse dicit, quod nunc
civitates quae magis videntur habere sollicitudinem de bono habitu
puerorum, inducunt in eis habitum athleticum, idest habitum ad robur
athletae, exercentes eos in operationibus laboriosis tollentes
pulchritudinem corporum et augmentum impedientes propter excessum
laboris in eis. Lacedaemonii enim qui magnam curam habuerunt de eis,
peccaverunt manifeste in isto peccato, facientes eos efferatos in
huiusmodi operationibus, ac si huiusmodi efferatio conferret maxime ad
fortitudinem bellicam.
24. Deinde cum dicit atqui ut reprobat usum et opinionem istorum.
Et primo in hoc quod eos exercitabant tantum ad unam virtutem.
Secundo cum dicit, si enim ambo etc. quia nec ad illam bene. Unde
in prima parte dicit, quod praedictae civitates sic exercitabant pueros
propter fortitudinem, quamvis manifestum sit, sicut dictum est prius,
quod non expedit futuros bene gubernare exercitari tantum ad unam
virtutem, sed magis ad omnes. Si quidem felicitatem oportet habere
omnes virtutes, ut probatum fuit; ipsi autem tantum exercitabant eos
ad unam. Iterum dato quod sufficiat exerceri ad unam maxime, non
tamen ad hanc quam ipsi opinabantur, puta ad fortitudinem. Maxime
enim expedit exercitari ad optimam virtutem. Optima autem virtus non
est fortitudo, sed aut iustitia, aut prudentia magis.
25. Deinde cum dicit et si ad hanc ostendit, quod neque ad hanc
convenienter exercitabant eos, per duas rationes, quarum secundam
ponit cum dicit, praeterea scimus et cetera. In prima dicit, quod et
si expedit pueros exercitari maxime ad fortitudinem secundum opinionem
ipsorum, tamen non bene invenerunt agones et modos exercitandi ad
ipsam, exercitantes eos in operibus ad crudelitatem et
immisericordiam, puta in homicidiis, rapinis et aliis huiusmodi. Et
hoc apparet, quia neque illa animalia bruta magis assequuntur
fortitudinem secundum veritatem quaecumque sunt silvestria et crudelia
magis, puta lupus aut draco, sed magis illa quae habent mores mitiores
et leoninos et sunt magis assueta praedictis, sicut leo qui fortissimus
animalium dicitur esse et multas habere proprietates similes
proprietatibus quarumdam virtutum. Et canes quidam qui ex hoc etiam
nobiles dicuntur. Nec etiam gentes quae magis crudeles et
immisericordes sunt magis habent fortitudinem secundum veritatem.
Multae enim inveniuntur quae inclinantur, vel ex natura quadam
corrupta, vel ex consuetudine, ad interficiendum homines et comedendum
carnes humanas. Sicut Achaei et Eniochi dicuntur, et circa pontum
habitantes, sicut etiam Tartari. Similiter et aliae gentium non
habitantium iuxta mare, quaedam sunt similes praedictis. Quaedam
autem sunt quae ordinantur ad rapinas et latrocinia facienda. Et tamen
omnes istae participant parum fortitudine. Quare exerceri in huiusmodi
operibus ad crudelitatem pertinentibus, non est exerceri ad
fortitudinem veram. Fortitudo enim vera habitus est in medietate
consistens quae circa timores et audacias, sufferentes faciens et
periculorum et mortis quando oportet et ubi et veri boni gratia;
secundum quam oportet, quandoque aliquos aggredi, aliquando refugere,
aliquando interficere et aliquando parcere. Exercitati autem in
operibus feralibus, quamvis multum aggressivi sint, non tamen boni
gratia, non considerantes quando et ubi oportet, nec etiam parcentes
cuicumque.
26. Deinde cum dicit secundum praevalentes ponit secundam rationem;
dicens, quod adhuc nos scimus, quod Lacedaemonii quamdiu
exercitaverunt se in huiusmodi laboribus, praevaluerunt vicinis,
praeliantes adversus eos; nunc autem deficiunt ab aliis quibusdam
vicinis eorum in agonibus luctativis et bellicis, non habentes artem
luctandi, et modum et prudentiam bellandi, sicut alii habent. Et
ideo non dominantur nunc. Non enim differebant prius ab aliis
praevalentes eis propter hoc per se, quod exercitabant pueros ad
habitus ferales. Sed quoniam exercitati in talibus habitibus pugnabant
cum eis qui ad hoc non studuerant omnino. Praevalet enim aliquis
quandoque alicui, quia ipse exercitatus est ad praelium, alter vero
non; aut propter inexperientiam et inexercitium eius cui praevalet,
quamvis praevalens non habet artem bellandi. Nunc autem vicini eorum
exercitati sunt in luctativa arte et bellica. Et ideo praevalent eis
feralibus existentibus, non exercitatis autem in artibus praedictis.
27. Deinde cum dicit quare quod concludit ex dictis, quod magis
exercitandi sunt pueri in agonibus humanis et in ordinatis ad virtutem.
Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, oportet autem non ex proprio
etc. removet obiectionem quae posset fieri. Primo igitur dicit,
quoniam praedictae civitates non convenienter erudiunt pueros
exercitantes eos in feralibus operibus, manifestum est, quod magis
expediens est multum praeexercitare eos in agonibus et actibus ad bonum
deducentibus, quam in feralibus; quia nec lupus nec alia aliqua fera,
quantumcumque crudeles sint, non bene se haberent in experiendo aliquod
periculum bonum. Similiter nec homo habens proprietates ipsorum
propter declinationem a ratione recta ad alterum extremum; sed vir
studiosus secundum rationem operans magis. Quicumque vero permittunt
pueros exercitari in huiusmodi et sine paedagogo in necessariis faciunt
eos sordidos, hoc est depressos secundum intellectum et magis
intendentes bonum corporis, et disponunt eos secundum veritatem ad unum
opus reipublicae, puta ad robur corporis, quamvis magis expediret eos
esse dispositos ad plura vel ad omnia. Et iterum ad illud unum multo
deterius disponunt ipsos quam alii, secundum quod dixit ratio vel sermo
prius. Sed quia aliquis posset dicere quod exercitatio in feralibus
expedientior esset civitatibus, quoniam antiqui in talibus exercitati
praevaluerunt aliis, sicut Lacedaemonii, hoc removet.
28. Consequenter cum dicit oportet autem dicens, quod de his quae
conveniunt civitatibus et rebuspublicis rectis non debemus iudicare ex
operibus civitatum antiquarum et ex dispositionibus priorum hominum
omnino, sed magis ex his quae fiunt nunc. Antiqui enim pugnabant
contra inexercitatos et insuetos ad arma, contra quos non erat necesse
habere multum exercitium et artem ipsorum, parum enim exercitati
poterant eis praevalere. Nunc autem homines sunt exercitati in
agonibus et usu armorum magis; et ideo disciplinae et eruditiones in
talibus nunc habent opus et locum magis contra tales quam prius
haberent.
29. Deinde cum dicit quod quidem manifestat quo ordine sunt
exercitandi in istis. Et primo ostendit quod usque ad pubescentiam
continue erudiendi sunt in facilioribus. Secundo cum dicit, quando
autem a pubescentia etc. quod in sequenti aetate exercitandi sunt in
intensioribus, et debent uti alimentis siccis magis quam prius. In
prima dicit, quod cum ex dictis manifestum sit quod pueri exercitandi
sunt in luctativa quae inclinat ad habitus morales virtutum, manifestum
etiam potest esse qualiter et quo ordine sunt exercitandi. Usque enim
in finem pubescentiae exercitandi sunt in levioribus exercitiis et
moderatis magis, reiicientes ab eis exercitium violentum et labores qui
ordinantur ad necessitatem vitae, qui ad servos pertinent; ita ut per
violentiam per talia non fiat aliquod impedimentum ad incrementum et
bonam dispositionem corporis. Per labores enim immoderatos
debilitantur virtutes et complexio. Signum autem quod exerceri in
facilioribus valet ad bonam dispositionem corporis, exerceri autem in
violentis gravat, est, quia si ponamus quod aliquis vir exercitatus
recte prius inveniat duos alios homines in violentis exercitatos in
iuventute, ut in Olympionicis, continget istum devincere illos viros
iam existentes perfectos secundum aetatem, quamvis pueros secundum
fortitudinem; propter hoc quod exercitia violenta et necessaria
abstulerunt ab huiusmodi iuvenibus in prima aetate potentiam et
vigorem.
30. Deinde cum dicit quando autem declarat in quibus exercendi sunt
in aetate sequenti; dicens, quod quando fiunt apti ad alias
eruditiones fortiores, puta post pubescentiam vel post tres annos
sequentes vel circa, tunc expedit eos exercitari in exercitiis magis
laboriosis, convenientibus tamen aetati; ita ut sicut natura magis et
magis perficitur, ita plus et plus addatur ad exercitia
proportionaliter: et tunc etiam expedit eis magis administrare
alimentum siccum, quod magis disponit ad fortitudinem. Sed cavendum
est, quod simul non exerceantur in eis quae pertinent ad bonam
dispositionem intellectus et ad bona corporis per se. Contrariantur
enim sibi invicem et contraria operantur; et labor in exercitio
corporali impedit intellectum, et labor in his quae ad intellectum et
dispositionem corporis. Cuius ratio est, quia quandocumque aliquae
duae potentiae fundantur in aliqua substantia una, intensio in actu
unius remittit operationem alterius, quia omnis virtus divisa minor est
seipsa unita. Potentia autem ad operationes corporales, puta ad
augmentationem et nutritionem, et potentia intellectiva, ad unam
substantiam pertinent. Et ideo intensio in actu alterius impedit
aliam.
|
|