Lectio 2

1. Postquam philosophus ostendit quae sunt disciplinae in quibus consueverunt pueri erudiri in civitatibus, et cuius gratia erudiendi sint in eis, regreditur nunc ad declarandum certius cuius gratia erudiendi sint in musica, et quando et in quibus partibus eius. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam et causam intenti. Secundo cum dicit, quod igitur etc. prosequitur. Circa primum praemittit intentionem suam. Secundo cum dicit, neque enim etc. assignat rationem ipsius recolligendo quaedam dicta prius. Primo igitur dicit, quod de disciplina musicae quaedam dubitando rationabiliter diximus prius. Et ideo, ut dubium certificetur, bene expediens est nunc producere sermonem de ipsa resumentes quae dicta sunt prius, ut sint sicut aditus rationibus quas aliquis faciet determinando de ipsa.

2. Deinde cum dicit neque enim recolligendo quaedam dicta prius, assignat rationem intenti; dicens, quod certius determinandum est de ipsa, quia non est facile cognoscere de ipsa quam virtutem et potentiam et cuius scientia habeat, et etiam utrum participandum sit ea causa ludi et requiei, sicut aliqui requirunt somnum vel ebrietatem. Somnus enim et ebrietas secundum se nec bona nec studiosa sunt: utrumque enim in potentia quadam est operationum: et tamen delectabilia sunt hominibus. Somnus quidem propter remissionem laboris et requiem; ebrietas autem quia delectabilis est propter spirituum multiplicationem; et iterum faciunt cessare sollicitudinem de agibilibus. Non enim sollicitatur de agibilibus, qui non considerat de eis. Somnus autem et ebrietas considerationem removent, et rationis usum. Et propter delectationem hanc et remotionem sollicitudinis quidam ordinant ipsas, et utuntur consimiliter ad ista vino, ebrietate et musica; addunt autem aliqui istis saltationem. Non est igitur facile disserere de musica, an quaerenda propter hoc, aut magis existimandum sit ipsam valere ad virtutem tamquam potentem morem qualem quemdam facere in assuescendo recte iudicare, et delectari secundum rationem, sicut exercitativa quale quoddam corpus efficit, et disponit ad virtutem, et prudentiam confert aliquid: et enim hoc ponendum est tertium eorum cuius gratia quaerenda est. Est autem intelligendum, quod sonus harmoniae musicae primo comprehenditur ab auditu, et cum proportionaliter movet ipsum, et secundum mediam rationem, in qua constitutus est, delectationem inducit, et huic delectationi possunt participare omnes. Sed ulterius in intentione soni harmoniaci intellectus considerat rationem et causam proportionis, quasi aliquod intelligibile secundum seipsum, in quo est quaedam perfectio intellectus quam videtur hic philosophus vocare degendi rationem. Et haec est una causa propter quam dicet statim quaerendam esse musicam, scilicet propter cognitionem veritatis in ea. Istam autem cognitionem veritatis de proportionibus musicalibus consequitur delectatio intellectualis, sicut omnem operationem intellectualem. Et haec est alia causa propter quam dicit philosophus eam esse quaerendam: non tamen seorsum nominat eam a delectatione de qua dictum est prius, vel a degendi ratione. Sed iudicium de proportionibus harmoniacis, et delectatio consequens, sunt de his quae sunt secundum rationem rectam, et similia his quae sunt secundum virtutem. Et propter hoc, exercitium in iudicando de ipsis, et in delectando circa ipsas, est quodammodo exercitium ad ea quae sunt secundum virtutem, sicut dicetur consequenter. Et secundum hanc viam musica dicitur habere potentiam ad mores: et hoc est tertium, cuius gratia expedit secundum philosophum exercitari in ea.

3. Deinde cum dicit quod quidem prosequitur, producens sermonem de ipsa ad veritatis inquisitionem. Et primo procedit circa praedicta disputando. Secundo cum dicit, prima vero quaestio etc. magis determinando veritatem. Circa primum, primo arguit, quod pueri non sunt erudiendi in musica causa ludi, nec deductionis. Secundo cum dicit, eadem quoque dubitatio quod non propter virtutem. Circa primum, primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, sed forsan videbitur etc. ponit opinionem quorumdam contra quoddam dictum, et arguit in contrarium. Circa primum, primo arguit, quod non sint erudiendi in ea causa ludi, dicens quod ex ratione sequenti manifestum est, quod iuvenes non sunt erudiendi in musica causa ludi. Ludus enim non quaeritur nisi propter delectationem quae in eo est. Illud igitur non est quaerendum propter ludum quod delectationem non habet. Sed addiscere in pueris delectationem non habet, est enim eis cum tristitia, quia laboriosum, et quia non apprehendunt bonum quod est in eo; ergo ab eis non est quaerendum addiscere musicam, vel quodcumque aliud propter ludum.

4. Deinde cum dicit at vero neque arguit, quod nec propter deductionem; dicens, quod adhuc pueris et aliis aetatibus similibus secundum morem pueris non oportet attribuere degendi rationem, quae est, ut dictum est, perfectio intellectus in cognitione veritatis. Perfectio autem in cognitione veritatis quodammodo rationem finis habet, et secundum se boni. Finis autem et bonum per se non congruunt pueris et similibus secundum aetatem hanc, quia finis secundum se debetur ei quod perfectum est, pueri autem et similes secundum aetatem hanc imperfecti sunt.

5. Deinde cum dicit sed forte ponit opinionem contrariam cuidam dicto; dicens primo, quod forte aliter videbitur contra illud quod conclusum est per primam rationem, quod pueri erudiendi et exercitandi sunt in musica non gratia ludi, seu delectationis secundum sensum inexistentium tunc quando erudiuntur vel exercitantur: tunc enim non insunt sicut concludit ratio, sed futurorum, in aetate perfecta quando erunt iam viri perfecti. Sed ipse contra hoc arguit cum dicit, quod si hoc tale etc. dicens, quod si propter delectationem futuram in aetate perfecta quaerenda est musica, non oportet ipsos futuros perfectos addiscere ipsam cum sunt pueri; sed sicut reges Persarum et Medorum delectari in actibus musicalibus exercitatis per alios cantatores, vel histriones, non per ipsos. Similiter enim videntur delectari et erudiri cum exercentur per alios, sicut cum per seipsos. Sed ipse solvit rationem hanc cum dicit, et enim necesse est melius etc. dicens, quod immo expedit magis ipsos pueros addiscere et exercitari in ea propter delectationem futuram in aetate perfecta, quia est necessarium eos qui exercitati sunt in operibus secundum aliquam artem, et ex illis acquisierunt habitum ipsius, melius facere operationem, quae secundum illam, quam hi qui laboraverunt aliquanto tempore in ea quantum ad discere propter lucrum proprium, et delectationem aliorum, sicut exercitatus in operibus citharizandi, et ex hoc habens habitum, melius citharizat et magis delectatur. Operationes enim consuetae, et quae sunt secundum habitum, magis sunt delectabiles, sicut innuit philosophus secundo rhetoricorum. Dicit tamen interpres, quod ante illam literam etenim etc. necessarium videtur sibi aliquid deficere. Consequenter cum dicit, quod si oportet etc. arguit contra solutionem praedictam dicens, si oportet pueros addiscere musicam, quia melius operantur in aetate perfecta, et magis delectantur tunc eadem ratione oportebit eos laborare circa praeparationem pulmentorum et alia servilia, ut melius ipsimet operantur et delectentur posterius. Sed hoc est inconveniens; ergo et primum videbitur esse inconveniens. Sed manifestum est quod non est simile; quia musica et operatio quae secundum seipsa liberales sunt, et delectationem et deductionem liberales habent quae decent liberos; praeparatio autem pulmenti et aliorum servilium, nec deductionem nec delectationem habent liberalem secundum seipsa, sed sunt servilia; et ideo conveniunt servis et nullo modo liberis.

6. Deinde cum dicit eamdem autem arguit, quod non oporteat in ea erudiri iuvenes propter mores, per duas rationes; quarum secundam ponit cum dicit, considerare hoc. Circa primum primo ponit rationem. Secundo cum dicit, eadem quoque etc. extendit eam ad probandum, quod non valet ad deductionem liberalem. Dicit igitur primo, quod eadem ratio quae dicta est prius facit dubitare, si musica potest meliores secundum mores facere, et propter hoc addiscenda sit: non enim potest meliores secundum mores facere, nisi propter consuetudinem iudicando et delectando circa ea quae secundum rationem sunt. Sed ad recte iudicare et delectari proportionibus musicalibus, non oportet ipsosmet addiscere musicam; audientes enim ab aliis ista videntur posse facere sicut Lacedaemonii: ipsimet enim non addiscunt musicam, et tamen possunt recte iudicare, ut dicunt, melodias bonas et non bonas: ergo non oportet eam ipsosmet addiscere. Sed est intelligendum quod mentiuntur Lacedaemonii dicentes se recte posse iudicare melodias, non edocti prius. Nullus enim recte iudicat nisi quae novit. Non novit nisi quae accipit vel inveniendo per se, vel addiscendo ab alio, secundum Aristotelem in elenchis: ergo nullus potest recte iudicare nisi de his quae didicit. Sumitur autem hic addiscere, secundum quod communiter se habet ad accipere ab alio, vel invenire per seipsum; ad propositum enim non refert.

7. Deinde cum dicit eadem autem extendit eam ad probandum de deductione; dicens, quod eadem ratio dubitare facit, si utendum est ipsa musica addiscendo eam propter deductionem et occupationem diuturnam, sunt enim liberales. Possunt enim occupari et deduci aequaliter, ut videtur, circa musicalia, et ipsis, et aliis operantibus.

8. Deinde cum dicit considerare autem ponit secundam rationem, et loquens secundum opinionem gentilium qui multitudinem deorum ponebant, inter quos Iovem principalem credebant, dicit quod ad declarationem eius quod dictum est, expedit considerare existimationem quam habemus de iis, et de his qua circa ipsos, et etiam ea quae dicunt poetae de ipsis. Iupiter enim qui existimatur principalis secundum eos, et cui attribuunt actiones liberales, non cantat, nec citharizat poetis, hoc est, poetae non attribuunt sibi has operationes, quamvis attribuant ei auditum et iudicium de talibus: sed illos qui exercent operationes tales vocamus viles magis; et adhuc recte agere actiones liberales non interest viri inebriati, aut etiam ludentis. Sed cantans musicalia, aut quasi inebriatus est, aut sicut ludens: ergo cantare musicalia non est viri perfecti. Et posset haec esse tertia ratio principalis. Et adiungit, quod de his forte convenienter fiet consideratio.

9. Deinde cum dicit prima autem determinat veritatem circa praedicta. Et primo resumit dubitationes. Secundo cum dicit, rationabiliter etc. dissolvit eas. Dicit igitur primo, quod prima quaestio de musica est, utrum sit ponenda disciplina quaedam ad virtutem moralem secundum se appetibilis, aut non, et quid potest, et quam virtutem habet. Iterum quae dubitata sunt prius, utrum disciplinae, aut ludi, aut deductiones.

10. Deinde cum dicit rationabiliter autem dissolvit praedictas dubitationes, manifestans, quod participandum est musica propter tria praedicta. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, utrum autem etc. inquirit utrum debeat participare utrique parti musicae, et ei quae consistit in proportionibus sonorum, quae cantativa dicitur, et ei quae in instrumentis, quae instrumentalis vocatur. Circa primum primo declarat quod participandum est musica propter ludum et deductionem. Secundo cum dicit, de communione autem etc. quod valet ad virtutem et mores. In his dissolvuntur tria quaesita prius. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, quaecumque enim declarat propter quid plures requiescunt in delectationibus quae secundum musicam, et finem in eis ponunt. In prima parte dicit, quod rationabile est addiscere musicam, et ei participare, propter tria praedicta, scilicet ludum, deductionem, et disciplinam et mores. Et de ludo et deductione, hoc manifestum est primo. Ludus enim propter requiem quaeritur, et gratia ipsius. Requies autem de necessitate delectationem habet sibi adinvicem, quia requies medicina quaedam est tristitiae inductae per laborem prius; per ipsam enim est remissio laboriosi motus fatigantis et tristitiam inducentis. Remissio autem fatigantis, et contristantis est delectabilis. Deductio autem, quae est operatio quaedam intellectus secundum rationem, non solum secundum se rationem boni et eligibilis habet, sed etiam delectationem habet adiunctam: et felicitas aggregatur ex his duobus, videlicet ex perfecta operatione intellectuali, et ex delectatione: sed ex perfecta operatione intellectuali per se et essentialiter, ex delectatione autem sicut ex conveniente per se. Perficit enim delectatio felicitatem sicut superveniens finis, ut decor iuventutem, sicut dicitur decimo Ethicorum. Ex quo manifestum est, quod ex quo ludus secundum se delectationem habet, et deductio quoddam bonum intellectuale est, et delectationem habet secundum seipsam, et quicquid est bonum secundum intellectum, et secundum se delectationem habens, quaerendum est quodammodo gratia ludi cuiusdam, et deductionis. Musica autem secundum se delectabilissima est, et nuda existens, idest non cum melodia, et cum melodia: dicit enim Musaeus quod cantare delectabilissimum est homini: propter quod in conventibus hominum et deductionibus rationabiliter utuntur ipsa, sicut potente inducere laetitiam et delectationem. Sunt etiam in ipsa theoremata, in quorum consideratione consistit bonum intellectus per se et delectatio; ergo manifestum est, quod rationabiliter quaerenda est gratia ludi cuiusdam et deductionis. Et propter hoc aliquis opinabitur secundum rationem, quod expedit iuniores erudiri et assuefieri in ea. Quaecumque enim sunt delectabilia sine nocumento operantis vel alterius, non solum convenientia sunt ad finem inquantum augent operationem, sed etiam ad requiem, inquantum remittunt tristitiam quae a labore est.

11. Deinde cum dicit quaecumque enim declarat propter quid plures quaerunt requiescere in delectationibus musicalibus et finem ponunt in eis. Primo facit primum. Secundo cum dicit, contingit autem etc. secundum. In prima parte dicit: quoniam pauci homines attingunt ad finem ultimum vitae humanae et raro, tum propter impedimenta ex parte naturae, aut consuetudinis, aut etiam exteriora, multi autem et frequenter requiescunt, quia fugiunt naturaliter tristitiam quae est ab operatione laboriosa quae remittitur per ipsam, et utuntur ludis musicalibus, et aliis, non quantum ad plus, idest ad pluralia, sed propter delectationem solam, utile videtur eis requiescere in delectationibus quae sunt in actibus ipsius. Ex quo enim non possunt attingere ad felicitatem quae in fine humano est, quaerunt autem ipsam delectationem per se et requiescunt in ea quae in ludo et musica, ad istam enim attingere possunt.

12. Deinde cum dicit accidit autem declarat propter quid finem in ipsis faciunt, dicens, quod contingit homines facere ludos et delectationem, quae est in eis, finem. Et ratio huius est, quia finis vitae humanae quamdam habet delectationem, non quamcumque, sed maximam. Similiter ludus et musica habent quamdam delectationem; et ideo quaerentes primam quae in fine est, non attingentes, accipiunt illam quae in ludis et musica pro ipsa quae nobilior est, per hoc quod ista similitudinem quamdam habet ultimi finis. Finis enim ultimus non est gratia alicuius futuri, aut etiam facti eligibilis. Hoc enim dicimus finem ultimum, propter quod sunt omnia alia, et ipsum non propter aliud. Delectationes etiam tales quae sunt in ludis aut musica, non quaeruntur propter aliquod futurum, nec sunt gratia ipsius, sed magis gratia laboris et tristitiae factorum, ut remittantur vel exterminentur. Causa igitur propter quam aliqui quaerunt felicitatem et finem sibi per huiusmodi delectationes, haec est, et hanc rationabiliter existimabit aliquis.

13. Deinde cum dicit de eo autem ostendit quod participandum est musicae, quia aliquo modo disponit ad virtutes morales. Et primo praemittit intentum suum. Secundo cum dicit, sed videre si qua etc. dat modum et ordinem considerandi. Tertio cum dicit, at vero quod efficiantur etc. prosequitur. In prima parte dicit, quod quaerendum est consequenter, utrum expediat communicare musicae non propter hanc causam solam, puta deductionem, sed propter hoc quod utilis est ad requiem operationis laboriosae, et non solum ad hoc. Sed quaerendum est, quia forte praedicta accidunt ipsi, an natura ipsius honorabilior existens ordinetur ad aliquid honorabilius quam sint dictae opportunitates. Oportet enim in musica non solum communicare communi delectationi quae secundum ipsam est, quam sentiunt universaliter omnes: (tales enim delectationem naturalem habent quae causatur ex motu proportionali auditus per actum ipsius, propter quod exercitium ipsius diligitur ab omnibus aetatibus et ab habentibus quoscumque mores), sed etiam videre oportet ulterius si aliquid confert ad virtutem moralem et ad operationem rectam quae est secundum animam.

14. Deinde cum dicit sed videre dat ordinem considerandi; dicens, quod hoc ipsum, quod aliquid confert ad mores et ad animam, manifestum erit, si quales quidam, hoc est dispositi ad mores, efficiantur per ipsam, et hoc declaratum fuit prius.

15. Deinde cum dicit at vero prosequitur. Et primo ostendit, quod quales quosdam et bene dispositos ad mores facit. Secundo cum dicit, palam quia docendum etc., ex hoc concludit iuvenes debere erudiri in ea. Primum ostendit, primo per signa. Secundo cum dicit, quoniam autem accidit etc. per rationem. Adducit autem duo signa: quorum secundum ponit cum dicit, adhuc autem et cetera. In prima parte dicit, quod manifestum est, quod per usum musicae quales quidem et bene dispositi ad mores sumus, et per alia multa et per melodias Olympi, quibus sacerdotes gentiles Iovis qui colebatur in Olympo monte Graeciae, utebantur in sacris ipsius ad deductionem colentium exercitandam. Per usum enim istarum rapiebantur animae hominum quasi alienatorum a sensibus exterioribus et immobilium factorum propter intentionem animae circa aliquid intrinsecum. Raptus autem est passio quaedam factiva moris, seu consuetudinis circa animam ad aliquid simile. Ex quo manifestum est, quasi per signum quoddam, quod melodiae musicae quales quosdam et dispositos faciunt ad mores.

16. Sed ad videndum quid sit raptus, et secundum quam partem animae et propter quam causam, est intelligendum, quod raptus proprie et principaliter dictus, motus quidam tractus est; tractus autem motus violentus est ab alio ad se vel ad alterum, sicut dicitur septimo physicorum. Violentum autem est cuius principium est ab extra, non conferente vim passo. Et ideo raptus est motus alicuius praeter inclinationem eius naturalem vel voluntariam a principio extrinseco. Huiusmodi autem violentia potest considerari vel quantum ad terminum et modum motus simul, ut cum ignis ab aliquo extrinseco rapitur deorsum, vel quantum ad modum motus tantum, ut cum velocius propellitur sursum quam natus sit moveri. Deinde autem per similitudinem hanc translatum est nomen eius ad signandum motum hominis secundum animam ad aliquid ad quod secundum se non habet inclinationem, vel eo modo quo non habet, sed non ad quemcumque talem. Sed cum naturale sit homini intelligere ex phantasmatibus sensibilibus exterioribus secundum actum existentibus, translatum est ad significandum operationem intellectualem qua homo fertur in aliquod intellectuale vel sibi connaturale vel supra naturam, per aversionem sensuum ad interiora et eorum immobilitationem.

17. Ex quo apparet quid sit raptus ut hic sumitur. Est enim operatio partis animae intellectualis secundum quam ab aliquo extrinseco fertur in aliquid non naturale sibi, aut naturale, per aversionem et immobilitationem sensuum. Et quia operatio partis animae appetitivae est secundum eius inclinationem et a principio intrinseco non violento; raptus autem e contrario non potest esse operatio partis animae appetitivae sensibilis vel intellectualis. Causa autem ipsius per se et naturalis videtur esse intensio vehemens animae circa aliquid, quae est vel ex vehementi desiderio attingendi ad aliquid vel fugiendi ab aliquo, vel vehemens adhaesio ad aliquid per dilectionem vel delectationem, vel delectatio maxima circa aliquid. Ex hoc enim quod aliquis vehementer intendit circa aliquid intrinsecum, contingit quod anima revocet spiritum qui est primum instrumentum sensus et motus ab exterioribus ad sensitivum et cogitativum primum, circa quae magis tunc laborat. Hoc enim est de proprietatibus naturae mittere spiritum ad locum ubi magis indiget: et per consequens sensus exteriores et membra immobilitantur, et efficitur homo quasi immobilis et sine sensu exteriori in actu: et tunc anima non laborans in sensu vel motu exteriori corporis quasi libera speculatur magis circa aliqua quae vel sunt supra communem potestatem hominum, aut secundum naturam, non tamen cum sensu exteriori, quod est magis naturale. Qui autem paucos et debiles spiritus habent et bene mobiles, cum minori intensione animae circa aliquid intrinsecum rapiuntur. Non enim possunt pauci spiritus et debiles, sufficere ad motum fortem interiorem et exteriorem, sicut accidit in mulieribus quibusdam. Qui autem habent abundantes spiritus non rapiuntur nisi cum vehementissima intensione animae circa aliquid, sicut in viris quibusdam accidit. Vehemens autem desiderium, seu dilectio vel delectatio, quae faciunt vehementem intensionem animae, vel causantur a vehementi consideratione intellectus immediate vel ab aliqua superiori causa immediate movente voluntatem ipsam, vel ab interiori, scilicet causa superiori mediante intellectu.

18. Deinde cum dicit adhuc autem confirmat id quod dixit, sumpto loco ab eo quod minus videtur. Dicit enim quod etiam audientes aliqua verba quae repraesentent aliquid aut triste aut iucundum afficiuntur etiam si cum nulla melodia aut versu exprimantur, quod tamen minus videbatur: ergo cum verbis adiungitur melodia, quae habet maiorem vim ad movendum propter conformitatem ad animam et potentiam auditus, multo magis per musicam afficietur animus audientis ad diversas animi passiones.

19. Deinde cum dicit quoniam autem hoc idem per rationem declarat. Videtur autem ratio ipsius esse haec. Assuefieri iudicare recte de actionibus moralibus, et recte gaudere et delectari in eis, est efficacissimum ad rectitudinem morum et actionum moralium: sed assuefieri iudicare recte de harmoniis musicalibus et delectari secundum rationem in eis est assuefieri recte iudicare de actionibus moralibus et delectari in eis recte; ergo hoc est efficacissimum ad rectitudinem actionum moralium. Istius rationis primo probat maiorem. Secundo cum dicit, sunt autem similitudines etc. minorem. Maiorem autem probat sic. Quoniam musicae, idest actiones quae sunt secundum musicam, sunt de numero delectabilium secundum se, sicut dictum est prius, virtus autem moralis consistit circa delectationes et tristitias, amorem et odium, et circa alias huiusmodi passiones, sicut circa propriam materiam, circa quam quaerit illud quod secundum rationem et medium: est manifestum, quod nihil oportet addiscere, et nihil ita assuefieri ad generationem habituum moralium rectorum et actionum ipsorum, sicut iudicare recte de motibus ipsarum passionum et de his quae circa ipsas, et delectari secundum rationem in eis. Cuius ratio est, quia ad rationem et generationem virtutis moralis requiritur recta ratio, per quam discernatur illud quod rectum est, et secundum rationem, quas consequitur delectatio proportionalis, sicut apparet ex secundo Ethicorum.

20. Deinde cum dicit sunt autem probat minorem. Videtur autem probare eam per rationem hanc. Assuefieri iudicare de eo, quod est simile actionibus et delectationibus moralibus, est assuefieri iudicare de ipsis actionibus moralibus, et delectari in eis: sed harmoniae musicae sunt similes passionibus et habitibus et actionibus moralibus; ergo assuefieri iudicare et delectari recte in harmoniis musicis, est assuefieri iudicare et delectari recte in habitibus et actionibus moralibus. Istius rationis primo ponit minorem cum quadam declaratione eius. Secundo cum dicit, assuetudo autem in similibus etc. maiorem et probationem eius. Tertio cum dicit, accidit autem sensibilium etc. regreditur ad declarandum minorem. Dicit igitur primo, quod passionum similitudines, puta irae et mansuetudinis, timoris et audaciae et huiusmodi, adhuc autem et habituum, sicut fortitudinis et temperantiae, liberalitatis et illiberalitatis et huiusmodi, et aliorum habituum contrariorum his, et universaliter aliorum moralium, puta electionum et operationum, inveniuntur naturaliter in melodiis musicalibus et rhythmis. Melodiae enim musicae et rhythmi in quibusdam determinatis proportionibus numerorum circa sonos vel temperantiam consistunt: similiter passiones animae consistunt in quadam determinata proportione agentis ad passum, et consequuntur aliquam determinatam proportionem calidi et frigidi, humidi et sicci: ira enim est accensio sanguinis circa cor, et timor infrigidatio quaedam: habitus etiam morales in quadam determinata ratione appetitus ad rationem movendi, virtutes etiam in quadam media ratione extremorum consistunt, similiter et omnia alia moralia. Et hoc etiam manifestum est ad sensum; quia audientes aliquas melodias aut rhythmos, transmutantur secundum animam, aliquando quidem ad iram, aliquando ad mansuetudinem, aliquando ad timorem: quod non est nisi propter aliquam similitudinem istorum ad illa.

21. Deinde cum dicit assuetudo autem ponit maiorem, et probat, dicens, quod assuesci gaudere et tristari in eis, quae sunt similia delectationibus et tristitiis moralibus, est propinquum ei quod est delectari in eisdem; quia illud quod est simile alicui, quasi eodem modo se videtur habere ad veritatem sicut illud. Similia enim parum distare videntur: similitudo enim unitas quaedam est. Talia autem accipit intellectus ut eadem frequenter, sicut dicitur secundo physicorum. Et ideo assuefieri in eis quae sunt similia alicui, est assuefieri quodammodo in illo. Verbi gratia, si aliquis respiciens vel considerans imaginem formae alicuius, puta Herculis, et delectetur in ipsa secundum quod imago est forma illius, visio formae ipsius Herculis secundum seipsam de necessitate erit sibi delectabilis, et magis, quoniam propter quod unumquodque tale, et illud magis, sicut dicitur primo posteriorum.

22. Deinde cum dicit accidit autem regreditur ad declarandum minorem. Et primo tangit, quod in sensibilibus secundum alios sensus, aut nullae aut modicae sunt similitudines morum. Secundo cum dicit, in melodiis autem ipsis etc. declarat, quod in his quae sunt secundum auditum, sunt manifestae. Circa primum est intelligendum, quod in sensibilibus secundum unumquemque sensum, sunt aliquae similitudines passionum et habituum moralium, et actionum; quoniam omnia sensibilia consistunt in aliquibus proportionibus determinatis primorum suorum, quemadmodum passiones et habitus, et alia moralia. Adhuc etiam videmus, quod ad aliquas alterationes factas ab ipsis sensibilibus secundum unumquemque sensum movetur ad aliquas actiones vel passiones morales bonas vel malas, quod non est nisi propter aliquam similitudinem: quare in omnibus invenitur aliqua similitudo istorum. Verum tamen non in omnibus aequaliter: cum enim omnia moralia sequantur apprehensionem aliquam secundum rationem, rationabile videtur, quod sensibilia secundum illos sensus, quae nos magis cognoscere faciunt secundum rationem, maiorem habeant similitudinem secundum quod huiusmodi, ad moralia: tales autem sunt visus et auditus secundum Aristotelem libro de sensu. Et ideo in sensibilibus secundum istos sensus magis existunt similitudines morum. In tangibilibus autem, quae maxime materialia sunt, et prima secundum viam generationis, minime; in gustabilibus autem et odorabilibus modice, propter propinquitatem eorum ad tangibilia. Adhuc autem magis manifeste inveniuntur in audibilibus quam in visibilibus. Rationabile enim est, quod in sensibilibus secundum illum sensum inveniantur magis manifeste, qui magis faciunt ad cognitionem secundum rationem quam praeexigunt omnia moralia in actu: ad hoc autem magis facit auditus secundum accidens. Sermo enim audibilis existens causa est disciplinae non secundum se, sed secundum accidens: ex nominibus enim constat; nominum vero unumquodque symbolum est, sicut dicitur libro praedicto de sensu. Et ideo rationabiliter in audibilibus inveniuntur magis manifestae similitudines moralium in actu quam in visibilibus. Adhuc autem audibilia fortius movent quam visibilia et pluribus modis. Visibilia enim movent visum sola quadam alteratione tenui, et quasi insensibili. Audibilia autem movent secundum alterationem quamdam, et secundum motum quemdam localem medii et organi. Quare manifestius excitant passiones similitudinem habentia.

23. Hoc supposito, dicit Aristoteles quod in sensibilibus quae sunt secundum alios sensus, contingit nullam existere similitudinem morum, sicut in gustabilibus et tangibilibus. Similiter autem et odorabilibus. Dicit autem nullam, quia paucam et immanifestam: quod autem paucum et immanifestum est, nihil reputatur. In visibilibus autem invenitur aliqua, sed debilis: figurae enim quae maxime comprehenduntur a visu, maxime videntur esse tales. Sunt enim quaedam acutae, quaedam obtusae, sicut et passiones, sed secundum modicum sunt similes; et ideo non multum movet haec similitudo. Et iterum omnia visum habentia habent sensum huiusmodi figurarum, et tamen non omnia attingunt ad mores; quod tamen videtur si proprie similitudinem haberent ad ipsos. Iterum figurae et colores non sunt proprie similitudines morum expressae sicut harmoniae, sed magis signa quaedam coincidentia cum ipsis moribus. Et talia signa morum bene contingit accipere in passionibus sensibilibus, non solum in visibilibus, sed in odorabilibus et tangibilibus et aliis. Sed differt secundum quantitatem; quia manifestius inveniuntur in visibilibus, quam in aliis, et circa horum speculationem quantum ad rectum iudicium et delectationem convenientem oportet contemplari iuvenes, intendentes considerationem istorum propter mores, non figuras et picturas Pausionis, qui pictor erat imaginum repraesentantium turpia et inhonesta, sed eas quas Polygnotus, qui pingebat figuras repraesentativas honestorum, et si quis alius fuerit pictor aut sculptor figurarum repraesentativarum moralium.

24. Deinde cum dicit in melodiis declarat, quod in audibilibus manifeste inveniuntur similitudines morum. Et hoc primo declarat in melodiis musicis. Secundo cum dicit, eodem modo habent etc. declarat eodem modo se habere in rhythmis. Tertio cum dicit, ex his quidem igitur infert conclusionem principalem. In prima parte dicit, quod in ipsis melodiis musicalibus manifeste inveniuntur imitationes morum: et hoc manifestum est: natura enim ipsarum harmoniarum tantum differt, ut audientes statim aliter et aliter disponantur secundum passiones et motus, et non eodem modo se habeant homines in audiendo unamquamque ipsarum; sed in audiendo quasdam efficiuntur planctivi, et quasi contracti per retractionem spirituum ad interiora, cuius est illa quam dicimus Lydiam mixtam. Est autem Lydia mixta melodia vel cantilena septimi toni, quae propter acumen magnarum vocum, fortiter percutit spiritus et retrahit ad interiora, propter quod ad compassionem disponit. Alias autem audientes, puta remissas, magis disponuntur ad mollitiem, cuiusmodi sunt forte ea quae dicitur Lydia, quae est melodia quinti toni, et ea quae dicitur hypolydia, quae est sexti toni, quae propter remissionem vocum et motuum maxime per semitonia, quae frequenter accipiunt, manifeste videmus movere ad mollitiem. Alias autem audientes bene disponuntur et constanter se habent in operibus. Talis autem est illa quae dicitur Dorica sola, quae est cantilena primi toni, quae maxime moralis est. Aliae autem sunt quae raptos faciunt, sicut ea quae dicitur Phrygia, quae est melodia tertii toni, quae propter fortem percussionem in vocibus fortissime revocat spiritus ab exterioribus ad interiora, quod disponit ad raptum. Ita enim dicunt, et convenienter, illi qui circa hunc ludum musicae philosophati sunt, et accipiunt testimonia rationum suarum ex ipsis operibus sic igitur apparet quod in melodiis maxime sunt similitudines morum, et quod homines per ipsas disponuntur ad eos. Quod maxime videtur contingere propter duo: quorum alterum accidit ex parte operationis vel consequentis ipsam operationem animae. Sensus enim auditus in quadam media ratione consistit. Et ideo cum movetur a sono sibi proportionabili, est delectatio secundum ipsum sensum: cum etiam ratio in auditu secundum actum iudicat mediam rationem tonorum, et in intelligendo est delectatio intellectualis proportionalis delectationi quae est in operibus moralibus consistentibus in eadem proportione: delectatio autem in aliqua operatione adauget operationem illam, sicut dicitur in decimo Ethicorum, et per consequens eam quae ei assimilatur. Alterum autem ex parte dispositionis materiae et organi; quoniam spiritus organum est primum omnium virtutum animae et sensitivarum et motivarum; et ideo diversus motus spirituum vel per alterationem, vel per hanc et motum localem ex quibus contingit contractio vel ebullitio vel expulsio, diversimode disponitur homo ad passiones vel actiones. Hoc autem modo harmoniae musicae maxime possunt movere spiritum diversimode secundum diversitatem earum.

25. Deinde cum dicit eodem modo declarat idem de rhythmis; dicens, quod eodem modo se habent illa quae circa rhythmos. Quidam enim ipsorum habent virtutem per quam disponunt ad morem stabilem. Alii autem per quam disponunt et ad instabilem. Et iterum quidam ipsorum habent motus ad onerosa et illiberalia magis, alii autem ad delectabilia et illiberalia. Est autem rhythmus numerus syllabarum determinatus in oratione simili fine terminatus.

26. Deinde cum dicit ex iis quidem infert conclusionem principalem; dicens, quod ex his, quae dicta sunt, manifestum est quod musica qualem quemdam et bene dispositum ad morem potest facere: quare manifestum est, quod utilis est ad mores.

27. Deinde cum dicit palam quia concludit ex dictis, iuvenes debere erudiri in ea, adiungendo novam rationem ad hoc, et dicit: si musica qualem quemdam et bene dispositum ad mores nata est facere; in eo autem, quod disponit ad mores, expedit iuvenes erudiri et assuefieri in musica. Est etiam disciplina musicae conveniens naturae puerorum tantillae et parvae existenti propter aliam rationem. Iuvenes enim non possunt sustinere aliquid indelectabile vel contristans propter aetatem: habent enim operationem sensuum perfectam propter vigorem virtutum. Tales autem operationes consequuntur fortes delectationes; et ideo fortiter delectantur, nec possunt sustinere tristitias. Harmoniae autem musicae sunt de natura delectabilium. Similiter autem et rhythmi. Est enim quaedam similitudo naturalis rhythmorum ad harmonias. Utrumque enim consistit in proportionibus numeralibus. Et quia harmonia est delectabilis secundum se, multi antiquorum sapientum dixerunt, alii animam esse idem quod harmoniam, alii autem habere harmoniam, sicut Plato, et sequentes ipsum, dicentes animam esse numerum seipsum moventem.

28. Deinde cum dicit utrum autem inquirit, utrum oporteat participare musicam quantum ad actum utriusque partis eius, cantativae scilicet et instrumentalis. Et primo manifestat, quod sic. Secundo cum dicit, decens autem, et non decens etc. declarat, quod differenter oportet se habere quantum ad hoc, secundum diversas aetates. Circa primum primo praemittit dubitationem, dicens quod post ea quae dicta sunt, est considerandum, utrum opportunum sit ad bonam dispositionem civium eosdem addiscere musicam et exercitari in ea quantum ad utendum actu, idest cantando, et manu operando, hoc est tangendo organa, aut non secundum quod propositum fuit prius.

29. Deinde cum dicit non immanifestum dissolvit eam; ostendens, quod expedit communicare musicam secundum utrumque modum, per duas rationes. Quarum secundam tangit, cum dicit, simul autem et cetera. Primo igitur dicit, quod manifestum est, quod communicare actibus musicalibus magnam differentiam secundum praeeminentiam habet ad faciendum iuvenes quales quosdam et bene dispositos. Studiosum enim iudicium de moralibus vel de eorum similibus multum valet ad bene disponendum eos ad mores, sicut dictum est prius. Sed ex hoc, quod aliquis communicat operibus musicae, studiosius iudicat de eis quae sunt similia moribus. Unum enim de numero impossibilium est, aut valde difficillimum est illos iudicare de agibilibus bene qui non communicaverunt operationibus. Studiosum enim iudicium est per facilem et delectabilem reductionem in principia prima. Facilis autem et delectabilis reductio in principia non est nisi per habitum inclinantem ad modum naturae, qui generatur in nobis ex frequenti operatione. Et iterum ad rectitudinem iudicii exigitur certitudo, quae maxime videtur in agibilibus causari ex operibus. Opportunum est igitur participare musicam quantum ad actus operationes.

30. Deinde cum dicit simul autem ponit secundam rationem, dicens, quod simul cum eo quod dictum est, quod oportet pueros mobiles existentes habere aliquid circa quod occupentur. Et ideo convenienter introductum est instrumentum, quod dicitur Architae tabella, ita dictum ab inventore Archita, quem attribuunt pueris, ut circa istam occupati non destruant aliquid eorum quae in domo sunt. Iuvenes enim, propter multitudinem motuum in eis existentium propter aetatem, quiescere non possunt. Et propter hoc, ludus illius tabellae conveniens est eis saltem ad occupationem. Disciplina autem, idest rectus usus ipsius, reservanda est magis provectis secundum aetatem, qui magis discernere possunt quid est secundum artem et quid non. Quod igitur expediat iuvenes erudiri in musica per communicationem operum, manifestum est.

31. Deinde cum dicit decens autem declarat quod differenter oportet se habere in hoc secundum aetates diversas, simul cum hoc removendo quamdam increpationem adductam in contrarium prius. Et primo praemittit intentum suum. Secundo cum dicit, primo quidem etc. prosequitur. In prima parte dicit, quod in usu musicae quid sit decens et non decens secundum aetates diversas, puta iuventutis et senectutis, non est difficile sapientem determinare, nec etiam solvere rationem opinantium exercitium in musica inutile et sordidum esse.

32. Deinde cum dicit primo quidem prosequitur; et primo primum. Secundo secundum, cum dicit, de increpatione autem facta et cetera. Primo igitur dicit, quod exercitium in his quae secundum musicam non aequaliter competit, nec eodem modo secundum omnem aetatem. Primo enim hoc manifestum est quod omnibus operibus musicae, cantativae scilicet et instrumentalis, oportet participare propter rectitudinem et certitudinem iudicii, quod secundum se bonum et delectabile est, sicut quaedam perfectio intellectus et in ordine ad mores, sicut dictum est prius. Iuniores autem rectitudinem iudicii simpliciter habere non possunt propter motum multum existentem in eis, et propter inexperientiam, possunt tamen multum laborare. Seniores autem e contrario minus laborare possunt, rectius autem iudicare propter quietationem et experientiam. Et propter hoc, opportunum est iuvenes participare musicam utendo operibus et cantando et instrumenta tangendo; seniores existentes opera ipsa dimittere propter debilitatem; audiendo autem, bene posse iudicare rationes harmoniarum propter virtutem et perfectionem intellectus, et delectari recte consequenter propter hoc quod eruditi sunt prius in his in iuventute.

33. Deinde cum dicit de increpatione intendit removere increpationem quorumdam volentium excludere musicam a iuvenibus. Et primo tangit ex quibus contingit eam removeri. Secundo cum dicit, manifestum igitur etc. declarat quae et qualia oportet esse ista. Primo igitur dicit, quod non est difficile dissolvere increpationem per quam quidam increpant musicam et usum ipsius. Illud enim rationabiliter increpandum videtur quod iuvenes viles facit et male dispositos secundum intellectum; hoc autem facit musica et usus ipsius, ut dicunt. Quaedam enim melodiae ad mollitiem disponunt, quaedam alia quae distrahunt ab operibus secundum rationem; et ideo rationabiliter increpanda est. Non est, inquit, difficile solvere ipsam, considerando usque ad quantum oportet communicare musicam eis qui intendunt ordinare actiones puerorum ad bonum civile. Non enim quantumcumque communicandum est ei; sed inquantum utilis est ad rempublicam, et considerando qualibus melodiis et qualibus rhythmis communicandum est. Adhuc etiam in qualibus organis erudiendum et exercitandum. In istis enim est differentia quaedam ad propositum, et in ipsis est solutio increpationis propositae. Nihil enim prohibet, immo manifestum est melodias et rhythmos et organa aliqua mala disponere iuvenes secundum intellectum et utiles facere. Alia autem bene disponere ad intellectum et mores. Et ideo expedit considerare quibus organis melodiis et rhythmis utendum est ad bonum intellectus et mores, et quibus non. Et per hoc tolletur praedicta increpatio.

34. Deinde cum dicit manifestum igitur declarat quae et qualia oportet esse musicalia, quibus utendum ad bonum intellectus et mores. Et primo in universali. Secundo cum dicit, palam autem ex iis etc. in particulari. In prima parte ipse dicit, quod manifestum est, quod eruditionem et usum ipsius musicae oportet esse tantum et tale, et per talia, ut non impediant hominem ad actiones civiles futuras, neque faciant corpus ipsius male dispositum ad operationes intellectus et inutile ad bellicas opportunitates et civilia exercitia propter debilitationem: ad exercitium quidem et paulativam assuefactionem nunc, ad eruditiones autem praedictas posterius. Omnia enim quae circa iuniores sunt, oportet commensurari et determinari secundum hoc quod utilia sunt ad finem reipublicae, quod est bonum perfectum secundum intellectum. Contingit autem bene se habere iuvenes circa eruditionem in musicalibus, si illi qui incipiunt ire ad agones non elaboraverint in cognitis organis laboriosis et gravantibus corpus ad motum, labore immoderato gravante corpus et virtutem eorum, nec etiam exerceant se in mirabilibus et superfluis operibus, qui nunc deduxerunt ad ludum agonisticum, et ex eo devenerunt ad eruditionem volentes iuvenes erudiri in eis; sed magis si exercitentur in facilioribus et moderatis laboribus cantibus et organis musicalibus usque ad hoc quod possint delectari recte in harmonia musica et rhythmis considerantes; et non solum in communi musica, in qua omnes sensum habentes delectantur, sicut quaedam animalia bruta et multitudo puerorum et etiam vilium hominum sive servilium.

35. Deinde cum dicit palam autem declarat in speciali quae et qualia oportet esse musicalia, et in quibus exercitandum est ad mores. Et primo declarat quae et qualia oportet esse organa in quibus exercitandum est. Secundo cum dicit, considerandum adhuc etc. quibus melodiis et rhythmis utendum est magis ad mores. Circa primum primo ostendit ex praecedentibus, in quibus organis exercitandum vel non exercitandum. Secundo cum dicit, adhuc autem non est ipsa fistula etc. manifestat hoc per rationem. In prima parte dicit, quoniam non est utendum organis in quibus movendis gravatur corpus immoderate et quae immoderatae per sonum eorum excitant spiritus, sed magis moderatis. Manifestum est ex hoc qualibus organis utendum ad mores et qualibus non. Non enim utendum est ad disciplinam fistula. Fistula autem est organum universaliter, quod sonat per expulsionem spiritus. Et est intelligendum dictum Aristotelis, ut videtur, de fistulis illis quae exsufflatione multi spiritus indigent ad hoc ut reddant sonum, et immoderatum sonum faciant, sicut tibiae et Musae quaedam. Tales enim propter multam exsufflationem spiritus gravant corpus, et propter magnitudinem soni nimis excitant spiritus. Nec etiam utendum est organis quae propter magnitudinem, sed et confusionem soni confundunt spiritus, sicut cythara et siquid alterum tale est; sed illis magis utendum est, quae bene disponunt auditores secundum corpus et secundum animam ad mores, aut ad ludos musicos, aut alios qui eis proportionantur.

36. Deinde cum dicit adhuc autem probat hoc per rationem. Et primo de fistula. Secundo cum dicit, quoniam autem organorum etc. de organis. Circa primum primo probat quod ad aliud utendum est fistula. Secundo cum dicit, apponamus autem quod accidit etc. quod non ad disciplinam. In prima igitur parte dicit, quod praeter ea quae dicta sunt, manifestum est, quod fistula non est organum disponens ad mores, sed magis propter magnitudinem et multitudinem soni est excitativum irae, propter fortem motum spirituum. Et ideo magis utendum est ipsa in talibus temporibus in quibus exercitium est in ea propter purificationem, idest dispositionem ad iram et audaciam, puta in bellis et insultibus, quam eruditionem vel dispositionem ad mores, sicut nunc videmus uti eadem in bellicis, et ad illud quod dictum est, et ad terrorem adversariorum.

37. Deinde cum dicit apponamus autem probat, quod non est utendum ea ad disciplinam. Et primo dat rationem. Secundo cum dicit, rationabiliter autem habet etc. per dictum fabulare. In prima parte dicit, quod in his quae dicta sunt adiungendum est, quod ex usu fistulae accidit contrarium disciplinae, puta indisciplina, quia contingit fistulationem prohibere usum rationis rectum. Propter quod rationabiliter antiqui virtutem eius considerantes, prohibuerunt usum ipsius a iuvenibus et liberis bene dispositis secundum intellectum, quamvis primo usi fuissent ipsa. Cum enim primo incoeperunt vacare studio et disciplinae propter abundantiam necessariorum ad vitam et magnanimiores existentes ad virtutem, hoc est ad fortitudinem prius, postea in operationibus facti prudentiores, sequebantur eruditionem in doctrina quacumque, non discernentes quae esset utilis, et quae non, et superinquirentes quamcumque: propter quod adduxerunt fistulationem ad eruditiones volentes in ea erudiri; quoniam in Lacedaemonia primo quidem choreator in chorea fistulavit, et dehinc devenit Athenas; propter quod plurimi liberorum Atheniensium voluerunt participare ipsa propter novitatem ipsius secundum consuetudinem eorum. Et hoc manifestum est ex titulo quem Thrasippus statuit qui bene duxerat chorum. Non autem ponit titulum: forte autem potuit esse: hic iacet fistulator optimus vel aliquid tale alterum. Posterius autem quando melius potuerunt iudicare propter experientiam longam, quid utile vel inutile esset ad virtutem, considerantes quod non disponit ad eam, sed magis ad contrarium, reprobaverunt ipsam, prohibentes eruditionem et usum ipsius a iuvenibus. Similiter autem et multa alia organorum antiquorum similia fistulis quantum ad hoc, sicut pectades et barbiti, quod nos dicimus Musam, et alia quae etsi faciant ad delectationem utentium, tamen nihil disponunt ad mores, sicut heptagona, idest instrumentum septem angulorum vel septem chordarum; et trigona, idest trium angulorum vel chordarum, et sambuca ex duabus longis chordis. Forte et omnia quae indigent manuali scientia multa, prohibentes ex hoc considerationem intellectus. Huiusmodi autem organa communiter non sunt nota nobis, aut non sub istis nominibus.

38. Deinde cum dicit rationabiliter autem hoc idem manifestat per dictum fabulare; dicens, quod propter hoc rationabiliter dictum est, quod de quibusdam aliis in fabula dictum est ab antiquis, quod cum pallas invenisset fistulas et considerasset eas et usum earum, abiecit easdem. Nec est malum dicere propter quod; quia scilicet contristata est propter hoc quod in usu ipsarum dehonestabatur facies. Oportet enim fauces inflari ad retentionem spiritus exsufflandi ad motum ipsarum, quod deformat faciem. Et multitudo spiritus exsufflantis debilitat corpus. Nec solum propter hoc, sed magis verisimile est, quia eruditio et usus fistulationis ad perfectionem intellectus nihil facit. Palladem autem dicimus deam scientiae et artis. Sic igitur pallas, id est ratio recta et ars recte diiudicans, reprobat usum fistulae, quia inutile ad corpus, tum quia deformat, tum quia debilitat, et quia non disponit ad perfectionem intellectus, sed ad contrarium magis, quia nimis commovet et confundit spiritus.

39. Deinde cum dicit quoniam autem probat ludum artificiosum non valere ad mores; dicens, quod iuste reprobamus ludum artificiosum organorum et operationis. Ludum autem artificiosum hic dicimus ludum qui fit in agonibus vel theatris ad exercitandum homines ad fortiter agonizandum vel delectandum solum. In isto enim ludo operans non operatur propter exercitium ad virtutem in seipso, sed ad exercitandum audientes et gratia delectationis eorum non cuiuscumque, sed onerosae et servilis. Et quia operatio et delectatio liberorum non sunt tales, non iudicamus talem ludum esse ludum liberorum, sed servorum, et quae facit viles et depressos secundum intellectum. Finis enim ad quem faciunt istos ludos, et intentio, non est bonus secundum seipsum. Intendunt enim ad delectationem audientium tantum, aut lucrum proprium. Operationes enim istius ludi onerosae existentes consueverunt mutare musicam, modo ludentes vel cantantes uno modo, nunc vero alio, secundum diversitatem audientium et finis intenti ad quem intendunt eos deducere: propter quod artifices, idest auctores ludi facti secundum artem, qui cogitant ad iustum ipsum, facit quales quosdam, idest dispositos secundum passiones animae secundum modum dictum prius; et etiam secundum corpus, propter motus et gestus quos exercet in ludendo; non autem bene disponit ad mores, nisi forte secundum accidens.