|
1. Postquam philosophus ostendit quibus organis utendum et non
utendum ad mores, transit nunc ad considerandum quibus et qualibus
melodiis et rhythmis sit utendum et simpliciter et ad eruditionem,
idest disciplinam. Et circa hoc primo praemittit intentum suum.
Secundo cum dicit, quoniam autem divisionem etc. prosequitur. Adhuc
in prima parte primo proponit intentum suum principale. Secundo cum
dicit, quoniam musicam quidem videmus etc. tangit quid considerandum
est ad declarationem intenti principalis. Tertio cum dicit, putantes
igitur multa etc. tangit quae de praedictis supponenda sunt ab aliis.
Dicit igitur primo, quod post praedicta considerandum est circa
naturam et usum harmoniarum et rhythmorum et simpliciter et in ordine ad
eruditionem, idest disciplinam. Simpliciter quidem utrum omnibus
harmoniis et rhythmis utendum sit in civitate, aut oportet dividere
ipsas et dicere, quod quibusdam utendum est, quibusdam autem non.
Deinde per comparationem ad eruditionem: utrum scilicet his quae
laborant ad ipsam utendum sit omnibus ad eam. Aut etiam utrum sit
ponenda eadem determinatio in ipsis per comparationem ad disciplinam,
quae et simpliciter, aut aliqua alia diversa.
2. Deinde cum dicit quoniam musicam tangit quae consideranda sunt ad
declarationem dictorum. Dicens: quoniam ad sensum videmus musicam
distingui per melodiam in cantu vel organis et per rhythmos, oportet
considerare ad evidentiam propositi, quam potentiam et virtutem habeat
unaquaeque istarum ad disciplinam et mores. Illis enim quae habent
virtutem convenientem ad ipsa, utendum est ad ea, aliis autem non.
Adhuc autem utrum magis eligenda sit ad mores et eruditionem musica
bene melodizata, aut ea quae bene rhythmizata est.
3. Deinde cum dicit putantes igitur quae de istis supponenda sunt ab
aliis. Dicens, quod nos opinantes quod multi modernorum
considerantium in musica et alii ex philosophis antiquis qui perfecti
fuerunt bene se habentes in hac disciplina ex parte, idest participati
musicae considerationem specialem circa singula praedictorum, omittemus
requirendum ab eis vel a scriptis ipsorum. Nunc vero in universali
dicemus de ipsis secundum quod ad propositum facit, dividentes
legaliter modos ipsius musicae, declarantes quibus utendum est ad mores
vel simpliciter ad quamcumque.
4. Deinde cum dicit quoniam autem prosequitur. Et circa hoc duo
facit. Primo enim praemittit quasdam divisiones. Secundo cum dicit,
tertio autem ad deductionem etc. concludit quibus et qualibus harmoniis
utendum est. Primo igitur dicit, quoniam divisionem melodiarum
musicalium approbamus rationabiliter, secundum quam quidam approbati in
philosophia dividunt eas dicentes alias illarum esse morales, seu
disponentes ad mores, alias autem practicas, idest passionum irae et
mansuetudinis factivas, alias autem raptus factivas, quae faciunt
audientem quasi immobilem et non sentientem, exquisitius assignantes
melodiam et harmoniam determinatam ad unumquemque ipsorum, naturaliter
Phrygiam dicunt raptus factivam, Lydiam mixtam autem disponentem ad
planctum et compassionem; Doricam autem ad mores, sicut dictum est
prius. Dicimus quod musica non est simpliciter quaerenda gratia
alicuius utilitatis unius nec utendum est ipsa propter unum solum, sed
gratia plurium. Etenim utendum est eadem causa ludi et
purificationis. Quid autem dicimus purificationem, nunc quidem
simpliciter supponatur. In poetica autem magis manifeste dicetur de
ea. Videtur autem esse purificatio corruptio alicuius passionis
nocivae inexistentis. Et quia corruptio unius est per generationem
alterius; ideo est corruptio unius passionis vel per generationem
contrariae, sicut irae corruptio per generationem mansuetudinis.
Tertio autem utilis ad deductionem est, seu delectationem
intellectualem et mores, sicut dictum est prius.
5. Deinde cum dicit tertio autem concludit ex praedictis, quibus
harmoniis utendum est et qualibus. Et primo facit in universali.
Secundo cum dicit, quoniam autem spectator etc. ostendit quibus in
speciali utendum est. Circa primum primo facit quod dictum est.
Secundo cum dicit, quae enim circa quasdam animas etc. probat quoddam
suppositum. Dicit igitur primo, quod ex his quae dicta sunt prius,
manifestum est quod ad remissionem laboris et ad requiem distentionis,
hoc est operis unius distensi, utendum est universaliter omnibus
harmoniis musicis quantum ad bene dispositos natura. Omnes enim
harmoniae musicae quae in media quadam ratione consistunt quantum ad
sensum, qui similiter in quadam media ratione consistit, videntur
delectationem inducere in habentibus sensus bene dispositos natura:
quod dico propter eos qui indispositi sunt secundum sensum vel animam
qui in harmoniis bene proportionatis contristantur propter
contrarietatem, in proportionatis autem et distortis delectantur
propter similitudinem, ut consequenter dicetur. Sed ad disciplinam et
mores utendum est maxime moralibus, idest disponentibus ad mores
secundum auditum eorum qui manu, vel corpore, vel etiam anima laborant
in aliqua passione: practicis et raptivis, hoc est ducentibus ab
aliqua passione ad contrarium vel ad medium.
6. Deinde cum dicit quae enim probat quoddam suppositum. Supposuit
enim, quod sunt harmoniae quaedam purificativae a passionibus nocivis
quibusdam per generationem oppositarum vel mediarum. Hoc autem
intendit manifestare hic per illud quod apparet ad sensum. Et est
intelligendum quod passio animae secundum quod hic loquitur, est motus
partis animae appetitivae sub phantasia boni vel mali. Et ideo
sequitur apprehensionem boni convenientis vel mali disconvenientis; et
si sequatur apprehensionem boni convenientis cum delectatione est
secundum quod huiusmodi. Si autem apprehensionem mali
disconvenientis, cum iustitia. Et quia pars animae appetitiva est
virtus quaedam in corpore et organo; ideo sequitur in esse et
operatione sua dispositionem materiae et corporis; et ideo huiusmodi
passiones ipsius aliquam dispositionem qualitatum primarum sequuntur:
sicut audaciam abundantia caliditatis circa cor; timor autem
infrigidationem quamdam; ira autem accensionem sanguinis vel spiritus.
Et quia huiusmodi dispositio qualitatum in omnibus hominibus est,
inquantum omnes compositi sunt ex ipsis sicuti ex materia, sed tamen
magis et minus secundum quod quidam magis calidi, quidam minus, et
secundum quod quidam magis frigidi, quidam autem minus sunt; propter
hoc omnes huiusmodi passiones quadam aptitudine et virtute sunt in
omnibus. Sed in quibusdam magis secundum actum et intense; in
quibusdam autem magis secundum potentiam et remisse. Et ideo dicit,
quod bene dictum est quod harmoniae quaedam sunt factivae passionum;
quoniam passiones quae fiunt in animalibus quorumdam secundum
excellentiam quamdam, secundum quod quidam sunt excellenter audaces,
quidam excellenter timidi, et sic de aliis, existunt universaliter in
omnibus virtute; sicut calidum et frigidum, et humidum et siccum,
quae sunt principia istorum secundum magis et minus, secundum quod
magis vel minus dominantur qualitates, quae disponunt ad eas. Sicut
misericordia timor et raptus qui est immobilitas sensuum et partium
exteriorum propter revocationem caloris et spiritus ad interiora. Sunt
enim aliqui qui a passione huiusmodi detinentur. Videmus enim ad
sensum, quod quando aliqui usi fuerunt melodiis quibusdam, quibus
antiqui solent uti in veneratione deorum, quod restituuntur et fiunt
maxime de irascentibus mansueti, quasi sortiti medicinam quamdam, et
purificationem a passione nociva, et praeter naturam. Idem autem hoc
contingit existentibus in passione misericordiae et timiditatis, et
universaliter in quacumque alia passione quantumcumque adiacet
unicuique, et omnibus insit quaedam alleviatio et purificatio
passionis, propter delectationem factam ex melodia disponente ad
contrarium.
7. Eodem autem modo huiusmodi melodiae purificativae faciunt regionem
innocuam hominibus inquantum passiones reprimunt, propter quas sibi
invicem iniuriabantur. Et est intelligendum quod omnes huiusmodi
passiones in aliqua proportione calidi et frigidi et aliarum qualitatum
primarum consistunt dispositive et materialiter, quamvis alterius
istarum sit a dominio, et omnes cum delectatione quadam vel tristitia
existunt, vel cum utroque, quamvis cum altero magis. Quae enim
causantur ex phantasia boni convenientis secundum quod huiusmodi, cum
delectatione sunt: quae autem ex phantasia mali disconvenientis, cum
tristitia. Harmoniae autem musicae similiter in quadam media ratione
sonorum existunt, quae similes sunt aliquando proportioni in qua
consistit passio aliqua, aliquando autem dissimiles. Delectatur autem
quilibet in eo quod conveniens et proportionale est ei secundum
naturam, tristatur autem per contrarium. Propter quod existens in
passione aliqua sive cum delectatione sive contra, audiens melodiam in
consimili proportione magis intenditur in eadem passione: audiens autem
melodiam in contraria proportione existentem, remittitur quasi per
contrarium: sicut si aliquis sit in passione irae quae est cum
tristitia et accensione quadam audiat melodiam in contraria proportione
causantem delectationem, et remittentem calidum, sedabitur ab ira.
Similiter autem et in aliis passionibus se habet. Et propter hoc
tractantes musicam uti debent melodiis et harmoniis talibus contrariis
ad sedandum excessus passionum.
8. Deinde cum dicit quoniam autem in speciali declarat quibus et
qualibus melodiis utendum est. Et primo quibus et qualibus utendum est
ad requiem indisciplinatorum et vilium. Secundo cum dicit, ad ludum
autem, quibus utendum est ad disciplinam liberorum et disciplinatorum
magis. In prima parte dicit quod spectator, idest auditor harmoniae
musicalis duplex est. Unus quidem liber, idest bene dispositus ad
opera intellectus, et bene disciplinatus. Alter autem servus et
onerosus compositus ex vilibus et mercenariis, et aliis huiusmodi.
Indoctis onerosis et servilibus assignandi sunt agones et speculationes
convenientes eis ad requiem et delectationem. Laborantes enim istis
indigent quandoque. Sicut autem ipsi secundum animam male dispositi
sunt, et distorti ab illo habitu qui est secundum naturam, ita sunt
quaedam harmoniae rigidae valde, et distortae a media ratione.
Omnibus autem delectabile est id quod conveniens est eis secundum
naturalem inclinationem eorum; quia delectatio est operatio
connaturalis habitus non impedita, sicut dicitur septimo Ethicorum.
Et ideo agonizantibus et operantibus in musicalibus concedendum est,
quod possint uti aliquo tali genere musicae, rigido scilicet et
distorto, ad talem spectatorem vilem et indispositum, ut ipso
delectatus quiescat; secundum quod dicimus communiter quod plus valet
ruralis fistula quam aliquod nobilius instrumentum. Intelligendum
est, quod anima potest considerari secundum seipsam, ut est forma
quaedam specifica hominis, vel secundum dispositionem materiae in hoc
individuo vel in illo. Si consideretur secundum naturam propriam, sic
nulla inclinatio ad imperfectionem, nec etiam imperfectio invenitur in
ea; immo, quantum in se est, perfecta est naturaliter, quantum est
ex inclinatione eius; tale enim est unumquodque secundum naturam quale
est generatione perfecta, sicut dicitur in primo huius. Et sic anima
cuiuscumque hominis non invenitur distorta a naturali habitu; et
secundum quod huiusmodi, quilibet liber est. Si autem consideretur
secundum dispositionem materiae in hoc individuo et in illo, quia
inveniuntur quaedam dispositiones quae non disponunt eam ad illud ad
quod inclinamur secundum naturam suam, sed quaedam ad contrarium
magis, sic anima vel homo secundum eam distortus est a perfectione ad
quam inclinatur secundum naturam.
9. Deinde cum dicit ad ludum autem declarat quibus moralibus utendum
est ad disciplinam. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, sunt
autem duae considerationes declarat, quod omnes et omniquaque non
debent uti iis, sed cum determinatione. Circa primum primo facit quod
dictum est. Secundo cum dicit, in politia autem Socrates reprobat
opinionem Platonis circa quoddam dictum. Tertio cum dicit, iterum de
doristica regreditur ad declarandum quoddam suppositum. In prima parte
dicit quod ad disciplinam, quae delectabilis est sicut ludus, utendum
est moralibus melodiis et harmoniis disponentibus ad hanc. Talis autem
est illa quae vocatur Dorica, sicut diximus prius et apparebit
consequenter; ergo ad disciplinam utendum est ea, et adiungendum est
ei aliquas, si quas approbaverint sicut convenientes ad hoc, qui
exercitati sunt in philosophico exercitio et disciplina musicali.
10. Deinde cum dicit in politia autem reprobat opinionem Platonis
circa praedicta. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, manifestat
autem poesis declarat quoddam suppositum. In prima parte dicit, quod
Socrates in republica sua, idest Plato introducens Socratem
loquentem, non convenienter dicit solam Phrygiam melodiam cum ea quam
dicimus Doricam debere recipi in civitate ad disciplinam et mores
iuvenum, simul cum hoc reprobans fistulam inter organa tamquam non
convenientem ad ea: illam enim eamdem naturam et virtutem quam habet
fistula inter organa, habet melodia Phrygia inter harmonias, ambo
enim provocant iram, et sunt illativa passionis ad quam disponit
calidum propter fortitudinem motus et percussionis, ratione quorum
habent excitare caliditatem in spiritibus. Si ergo fistula reprobanda
est sicut inepta ad disciplinam et mores, eadem ratione et melodia
Phrygia; et si ista utilis est, eadem ratione et illa.
11. Deinde cum dicit manifestat autem declarat quoddam suppositum,
puta quod eamdem naturam habeat Phrygia in melodiis, et fistula in
organis; dicens, quod ea habere eamdem naturam manifestat poesis,
quae dicit, quod omnis bacchatio, idest impetuositas, et omnis motus
consimilis passioni violentae, maxime causatur a motu fistulae in
organis, et in harmoniis musicalibus a melodia Phrygia. Accipiunt
autem ad huiusmodi declarationem hoc, quod conveniens et verum
videtur, puta quod dithyrambus manifeste videtur esse modus quidam
melodiae Phrygiae. Ad hoc autem exempla multa adducunt illi qui circa
obiectum huius sensus, scilicet auditus, laborant, et alia. Et quia
Philoxenus musicus fabulans aliquando visus fuit dithyrambos facere in
melodia Dorica, scilicet primi toni, non potuit autem, quia non
conveniebat illi, sed ex ipsa inclinatione naturae eius incidit in
Phrygiam, cum qua magis conveniebat: hoc autem non esset nisi
dithyrambus. De quo manifestum est, quod convenit cum fistula vel
tuba propter fortitudinem motus, et est factivus irae et passionis
fortis. Et est modus quidam cantus qui dicitur Phrygius, scilicet
tertii toni apud nos; et per consequens Phrygia conveniret cum
fistula.
12. Deinde cum dicit iterum de doristica regreditur ad probandum
minorem rationis praedictae, scilicet quod melodia Dorica maxime sit
moralis; dicens, quod Dorica melodia loquentes omnes universaliter
confitentur, quod inter omnes melodias stabilissima existit; propter
quod convenit cum virtute ad quam requiritur constantia mentis in his
quae sunt secundum rationem, et maxime habet morem virilem idest
virtuosum. Quod quidem per rationem apparet: medium enim inter duas
superabundantias excellentiae et defectus laudamus, et approbamus
magis, et in his quae sunt secundum naturam, puta complexionem
temperate calidam laudamus magis, quam eam quae excellenter frigida
est: et in his quae sunt secundum artem et secundum rationem; virtutem
enim, quae in medio consistit, laudamus; superabundantiam autem et
defectum quae rationem extremorum habent, vituperamus. Adhuc autem
dicimus, quod medium in omnibus magis prosequendum est sicut bonum.
Melodia autem Dorica rationem medii habet respectu aliarum; non enim
ita excellenter acuta est sicut illa, quae dicitur Lydia mixta, quae
est septimi toni; nec etiam ita depressa in gravitate, sicut
hypodorica, vel hypophrygia, quae est secundi, vel quarti toni. Et
ideo manifestum est, quod maxime laudanda est, et prosequenda, sicut
disponens ad virtutem; propter quod iuvenes magis exercitandi sunt in
ea.
13. Deinde cum dicit sunt autem declarat, quod non quocumque modo
quibuscumque, sed secundum diversas determinationes secundum
diversitatem aetatum. Et circa hoc primo declarat quibus et qua
determinatione expedit uti senibus. Secundo cum dicit, adhuc autem si
qua quibus et qualibus, iuvenibus, concludens conditiones
universaliter, quae requiruntur in melodia conveniente unicuique
aetati. Dicit igitur primo, quod non omnibus melodiis et moralibus et
mediis expedit uti omnibus quomodocumque, sed cum determinatione.
Sunt autem duo per quae determinatur, videlicet quod possibile, et
quod decens: illa enim magis oportet agere aut operari inter bona
operabilia, quae possibilia sunt operanti. Nullus enim manum immittit
ad illud quod impossibile reputat, vel simpliciter, vel sibi, quamvis
etiam bonum sit secundum se. Et illa quae decent ipsum operantem.
Aliqua enim sunt bona et possibilia operanti, quae tamen non decent
ipsum; sicut bonum est dare parvum munusculum, et possibile est regi,
non tamen decet ipsum, siquidem magnificus est; et ideo illa, quae
bona sunt et possibilia operanti et decentia ipsum, magis facienda
sunt. Possibilitas autem et decentia distinguuntur secundum
diversitatem aetatum: aliqua enim sunt possibilia viro perfecto, et
decentia ipsum: quae non sunt possibilia iuveni et decentia ipsum: et
ideo sunt aliquae harmoniae utiles ad mores secundum se, quae tamen non
conveniunt quibusdam, quia non sunt eis bene possibiles, sicut eis qui
sunt abdicati, hoc est declinantes per tempus vel senium ab
aequalitate, non faciliter possunt cantare harmonias rigidas et acutas
propter debilitatem virtutis, et spiritus, sed magis remissas secundum
naturam.
14. Propter quod quidam posteriorum musicorum convenienter
reprobaverunt Socratem qui reprobavit omnes harmonias remissas utiliter
tamquam inutiles ad mores, et disciplinam, dicens eas esse sicut
inebriativas hominum. Sed cum ebrietas duo faciat in homine; scilicet
motus impetuositatem, et declinationem a sobrietate et dispositione
naturali, dixit esse ipsas inebriativas non secundum potentiam
ebrietatis, idest secundum impetuositatem. Verum enim est, quod
ebrietas impetuosum hominem facit: huiusmodi enim melodiae remissae
talem impetuositatem non inducunt: sed dixit eas esse inebriativas,
sicut abdicativas, idest declinantes ab aequalitate et medio. Et
propter hoc inclinantes homines ad ea quae declinant ab aequalitate et
rectitudine. Hoc autem dicebat Plato ac si omnes homines et semper
existerent in statu et aequalitate medii secundum naturam ei nullus
declinaret ab ea. Si enim ita esset, nulli expediret uti harmoniis
remissis. Sed quia quidam sunt in statu et aequalitate, quidam autem
ab ea declinant per senium vel alio modo, unumquodque autem delectatur
in eo quod conveniens est ei secundum naturam, sicut dictum est prius;
ideo non expedit omnes uti melodiis mediis, sed quibusdam expedit uti
remissis mediis; et ideo ad aetatem futuram senum qui declinant ab
aequalitate praedicta et sunt debilis virtutis expedit uti melodiis et
harmoniis remissis.
15. Deinde cum dicit adhuc autem ostendit quae expediunt iuvenibus,
concludens conditiones, quae exiguntur in musica ordinanda ad mores
utiliter; dicens, quod adhuc si est harmonia talis media non remissa
quae decet aetatem puerorum, propter hoc quod ornatum quemdam habet
propter consonantiam ratione cuius delectet, similiter autem et
doctrinam, hoc est disponit ad disciplinam, huiusmodi autem vim
videtur maxime habere harmonia ea quae dicitur Lydia quae est cantilena
quinti toni, sicut dictum est prius; manifestum est quod in musica
disponente ad disciplinam oportet tria praeexistere: videlicet quod
rationem medii habeat inter acutas et graves, et quod possibilis sit
ipsi utenti, et decens conditionem ipsius. Si enim talis fuerit,
manifestum est, quod utentes ea magis inclinabuntur ad virtutem et
mores, inclinati autem magis operabuntur secundum rationem, operantes
autem secundum rationem faciliter attingunt ad felicitatem quae
consistit in perfectissima operatione hominis secundum supremam eius
virtutem respectu perfectissimi obiecti ipsius. Est Deus benedictus
in saecula saeculorum.
|
|