|
1. Sicut dicit Aristoteles in principio metaphysicae, hominum genus
arte et rationibus vivit: in quo videtur philosophus tangere quoddam
hominis proprium quo a caeteris animalibus differt. Alia enim animalia
quodam naturali instinctu ad suos actus aguntur; homo autem rationis
iudicio in suis actionibus dirigitur. Et inde est quod ad actus
humanos faciliter et ordinate perficiendos diversae artes deserviunt.
Nihil enim aliud ars esse videtur, quam certa ordinatio rationis
quomodo per determinata media ad debitum finem actus humani perveniant.
Ratio autem non solum dirigere potest inferiorum partium actus, sed
etiam actus sui directiva est. Hoc enim est proprium intellectivae
partis, ut in seipsam reflectatur: nam intellectus intelligit seipsum
et similiter ratio de suo actu ratiocinari potest. Si igitur ex hoc,
quod ratio de actu manus ratiocinatur, adinventa est ars aedificatoria
vel fabrilis, per quas homo faciliter et ordinate huiusmodi actus
exercere potest; eadem ratione ars quaedam necessaria est, quae sit
directiva ipsius actus rationis, per quam scilicet homo in ipso actu
rationis ordinate, faciliter et sine errore procedat.
2. Et haec ars est logica, idest rationalis scientia. Quae non
solum rationalis est ex hoc, quod est secundum rationem (quod est
omnibus artibus commune); sed etiam ex hoc, quod est circa ipsum
actum rationis sicut circa propriam materiam.
3. Et ideo videtur esse ars artium, quia in actu rationis nos
dirigit, a quo omnes artes procedunt. Oportet igitur logicae partes
accipere secundum diversitatem actuum rationis.
4. Sunt autem rationis tres actus: quorum primi duo sunt rationis,
secundum quod est intellectus quidam. Una enim actio intellectus est
intelligentia indivisibilium sive incomplexorum, secundum quam concipit
quid est res. Et haec operatio a quibusdam dicitur informatio
intellectus sive imaginatio per intellectum. Et ad hanc operationem
rationis ordinatur doctrina, quam tradit Aristoteles in libro
praedicamentorum. Secunda vero operatio intellectus est compositio vel
divisio intellectus, in qua est iam verum vel falsum. Et huic
rationis actui deservit doctrina, quam tradit Aristoteles in libro
perihermeneias. Tertius vero actus rationis est secundum id quod est
proprium rationis, scilicet discurrere ab uno in aliud, ut per id quod
est notum deveniat in cognitionem ignoti. Et huic actui deserviunt
reliqui libri logicae.
5. Attendendum est autem quod actus rationis similes sunt, quantum
ad aliquid, actibus naturae. Unde et ars imitatur naturam in quantum
potest. In actibus autem naturae invenitur triplex diversitas. In
quibusdam enim natura ex necessitate agit, ita quod non potest
deficere. In quibusdam vero natura ut frequentius operatur, licet
quandoque possit deficere a proprio actu. Unde in his necesse est esse
duplicem actum; unum, qui sit ut in pluribus, sicut cum ex semine
generatur animal perfectum; alium vero quando natura deficit ab eo quod
est sibi conveniens, sicut cum ex semine generatur aliquod monstrum
propter corruptionem alicuius principii. Et haec etiam tria
inveniuntur in actibus rationis. Est enim aliquis rationis processus
necessitatem inducens, in quo non est possibile esse veritatis
defectum; et per huiusmodi rationis processum scientiae certitudo
acquiritur. Est autem alius rationis processus, in quo ut in pluribus
verum concluditur, non tamen necessitatem habens. Tertius vero
rationis processus est, in quo ratio a vero deficit propter alicuius
principii defectum; quod in ratiocinando erat observandum.
6. Pars autem logicae, quae primo deservit processui, pars
iudicativa dicitur, eo quod iudicium est cum certitudine scientiae.
Et quia iudicium certum de effectibus haberi non potest nisi resolvendo
in prima principia, ideo pars haec analytica vocatur, idest
resolutoria. Certitudo autem iudicii, quae per resolutionem habetur,
est, vel ex ipsa forma syllogismi tantum, et ad hoc ordinatur liber
priorum analyticorum, qui est de syllogismo simpliciter; vel etiam cum
hoc ex materia, quia sumuntur propositiones per se et necessariae, et
ad hoc ordinatur liber posteriorum analyticorum, qui est de syllogismo
demonstrativo. Secundo autem rationis processui deservit alia pars
logicae, quae dicitur inventiva. Nam inventio non semper est cum
certitudine. Unde de his, quae inventa sunt, iudicium requiritur,
ad hoc quod certitudo habeatur. Sicut autem in rebus naturalibus, in
his quae ut in pluribus agunt, gradus quidam attenditur (quia quanto
virtus naturae est fortior, tanto rarius deficit a suo effectu), ita
et in processu rationis, qui non est cum omnimoda certitudine, gradus
aliquis invenitur, secundum quod magis et minus ad perfectam
certitudinem acceditur. Per huiusmodi enim processum, quandoque
quidem, etsi non fiat scientia, fit tamen fides vel opinio propter
probabilitatem propositionum, ex quibus proceditur: quia ratio
totaliter declinat in unam partem contradictionis, licet cum formidine
alterius, et ad hoc ordinatur topica sive dialectica. Nam syllogismus
dialecticus ex probabilibus est, de quo agit Aristoteles in libro
topicorum. Quandoque vero, non fit complete fides vel opinio, sed
suspicio quaedam, quia non totaliter declinatur ad unam partem
contradictionis, licet magis inclinetur in hanc quam in illam. Et ad
hoc ordinatur rhetorica. Quandoque vero sola existimatio declinat in
aliquam partem contradictionis propter aliquam repraesentationem, ad
modum quo fit homini abominatio alicuius cibi, si repraesentetur ei sub
similitudine alicuius abominabilis. Et ad hoc ordinatur poetica; nam
poetae est inducere ad aliquod virtuosum per aliquam decentem
repraesentationem. Omnia autem haec ad rationalem philosophiam
pertinent: inducere enim ex uno in aliud rationis est. Tertio autem
processui rationis deservit pars logicae, quae dicitur sophistica, de
qua agit Aristoteles in libro elenchorum.
7. Aliis igitur partibus logicae praetermissis, ad praesens
intendendum est circa partem iudicativam, prout traditur in libro
posteriorum analyticorum. Qui dividitur in partes duas: in prima,
ostendit necessitatem demonstrativi syllogismi, de quo est iste liber;
in secunda, de ipso syllogismo demonstrativo determinat; ibi: scire
autem opinamur et cetera.
8. Necessitas autem cuiuslibet rei ordinatae ad finem ex suo fine
sumitur; finis autem demonstrativi syllogismi est acquisitio
scientiae; unde, si scientia acquiri non posset per syllogismum vel
argumentum, nulla esset necessitas demonstrativi syllogismi. Posuit
autem Plato quod scientia in nobis non causatur ex syllogismo, sed ex
impressione formarum idealium in animas nostras, ex quibus etiam
effluere dicebat formas naturales in rebus naturalibus, quas ponebat
esse participationes quasdam formarum a materia separatarum. Ex quo
sequebatur quod agentia naturalia non causabant formas in rebus
inferioribus, sed solum materiam praeparabant ad participandum formas
separatas. Et similiter ponebat quod per studium et exercitium non
causatur in nobis scientia; sed tantum removentur impedimenta, et
reducitur homo quasi in memoriam eorum, quae naturaliter scit ex
impressione formarum separatarum. Sententia autem Aristotelis est
contraria quantum ad utrumque. Ponit enim quod formae naturales
reducuntur in actum a formis quae sunt in materia, scilicet a formis
naturalium agentium. Et similiter ponit quod scientia fit in nobis
actu per aliquam scientiam in nobis praeexistentem. Et hoc est fieri
in nobis scientiam per syllogismum aut argumentum quodcumque. Nam ex
uno in aliud argumentando procedimus.
9. Ad ostendendum igitur necessitatem demonstrativi syllogismi,
praemittit Aristoteles quod cognitio in nobis acquiritur ex aliqua
cognitione praeexistenti. Duo igitur facit: primo, ostendit
propositum; secundo, docet modum praecognitionis; ibi: dupliciter
autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo, inducit universalem
propositionem propositum continentem, scilicet quod acceptio
cognitionis in nobis fit ex aliqua praeexistenti cognitione. Et ideo
dicit: omnis doctrina et omnis disciplina, non autem omnis cognitio,
quia non omnis cognitio ex priori cognitione dependet: esset enim in
infinitum abire. Omnis autem disciplinae acceptio ex praeexistenti
cognitione fit. Nomen autem doctrinae et disciplinae ad cognitionis
acquisitionem pertinet. Nam doctrina est actio eius, qui aliquid
cognoscere facit; disciplina autem est receptio cognitionis ab alio.
Non autem accipitur hic doctrina et disciplina secundum quod se habent
ad acquisitionem scientiae tantum, sed ad acquisitionem cognitionis
cuiuscumque. Quod patet, quia manifestat hanc propositionem etiam in
disputativis et rhetoricis disputationibus, per quas non acquiritur
scientia. Propter quod etiam non dicit ex praeexistenti scientia vel
intellectu, sed universaliter cognitione. Addit autem intellectiva ad
excludendum acceptionem cognitionis sensitivae vel imaginativae. Nam
procedere ex uno in aliud rationis est solum.
10. Secundo, cum dicit: mathematicae enim etc., manifestat
propositionem praemissam per inductionem. Et primo, in demonstrativis
in quibus acquiritur scientia. In his autem principaliores sunt
mathematicae scientiae, propter certissimum modum demonstrationis.
Consequenter autem sunt et omnes aliae artes, quia in omnibus est
aliquis modus demonstrationis, alias non essent scientiae.
11. Secundo, cum dicit: similiter autem etc., manifestat idem in
orationibus disputativis sive dialecticis, quae utuntur syllogismo et
inductione: in quorum utroque proceditur ex aliquo praecognito. Nam
in syllogismo accipitur cognitio alicuius universalis conclusi ab aliis
universalibus notis. In inductione autem concluditur universale ex
singularibus, quae sunt manifesta quantum ad sensum.
12. Tertio, cum dicit: similiter autem rhetoricae etc.,
manifestat idem in rhetoricis, in quibus persuasio fit per enthymema
aut per exemplum; non autem per syllogismum vel inductionem completam,
propter incertitudinem materiae circa quam versatur, scilicet circa
actus singulares hominum, in quibus universales propositiones non
possunt assumi vere. Et ideo utitur loco syllogismi, in quo necesse
est esse aliquam universalem, aliquo enthymemate; et similiter loco
inductionis, in qua concluditur universale, aliquo exemplo, in quo
proceditur a singulari, non ad universale, sed ad singulare. Unde
patet quod, sicut enthymema est quidam syllogismus detruncatus, ita
exemplum est quaedam inductio imperfecta. Si ergo in syllogismo et
inductione proceditur ex aliquo praecognito, oportet idem intelligi in
enthymemate et exemplo.
|
|