|
1. Postquam determinavit philosophus de dici de omni, hic determinat
de per se. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quot modis
dicitur aliquid per se; secundo, ostendit qualiter his modis
demonstrator utatur; ibi: quae ergo dicuntur et cetera.
2. Circa primum sciendum est quod haec praepositio per designat
habitudinem causae; designat etiam interdum et situm, sicut cum
dicitur aliquis esse per se, quando est solitarius. Causae autem
habitudinem designat, aliquando quidem formalis; sicut cum dicitur
quod corpus vivit per animam. Quandoque autem habitudinem causae
materialis; sicut cum dicitur quod corpus est coloratum per
superficiem: quia scilicet proprium subiectum coloris est superficies.
Designat etiam habitudinem causae extrinsecae et praecipue
efficientis; sicut cum dicitur quod aqua calescit per ignem. Sicut
autem haec praepositio per designat habitudinem causae, quando aliquid
extrinsecum est causa eius, quod attribuitur subiecto; ita quando
subiectum vel aliquid eius est causa eius, quod attribuitur ei, et hoc
significat per se.
3. Primus ergo modus dicendi per se est, quando id, quod
attribuitur alicui, pertinet ad formam eius. Et quia definitio
significat formam et essentiam rei, primus modus eius quod est per se
est, quando praedicatur de aliquo definitio vel aliquid in definitione
positum (et hoc est quod dicit quod per se sunt quaecunque insunt in
eo, quod quid est, idest in definitione indicante quid est), sive
ponatur in recto sive in obliquo. Sicut in definitione trianguli
ponitur linea; unde linea per se inest triangulo: et similiter in
definitione lineae ponitur punctum; unde punctum per se inest lineae.
Rationem autem quare ista ponantur in definitione subiungit dicens:
substantia, idest essentia, quam significat definitio ipsorum, idest
trianguli et lineae, est ex his, idest ex linea et punctis. Quod non
est intelligendum quod linea ex punctis componatur, sed quod punctum
sit de ratione lineae, sicut linea de ratione trianguli. Et hoc dicit
ad excludendum ea, quae sunt partes materiae et non speciei, quae non
ponuntur in definitione, sicut semicirculus non ponitur in definitione
circuli, nec digitus in definitione hominis, ut dicitur in VII
metaphysicae. Et subiungit quod quaecumque universaliter insunt in
ratione dicente quid est, per se attribuuntur alicui.
4. Secundus modus dicendi per se est, quando haec praepositio per
designat habitudinem causae materialis, prout scilicet id, cui aliquid
attribuitur, est propria materia et proprium subiectum ipsius.
Oportet autem quod proprium subiectum ponatur in definitione
accidentis: quandoque quidem in obliquo, sicut cum accidens in
abstracto definitur, ut cum dicimus, quod simitas est curvitas nasi;
quandoque vero in recto, ut cum accidens definitur in concreto, ut cum
dicimus quod simus est nasus curvus. Cuius quidem ratio est, quia cum
esse accidentis dependeat a subiecto, oportet etiam quod definitio eius
significans esse ipsius contineat in se subiectum. Unde secundus modus
dicendi per se est, quando subiectum ponitur in definitione
praedicati, quod est proprium accidens eius. Et hoc est quod dicit,
et per se dicuntur quibuscunque eorum, idest de numero eorum, quae
insunt ipsis, idest subiectis accidentium, ipsa subiecta insunt in
ratione demonstrante quid est ipsum accidens, idest in definitione
accidentis. Sicut rectum et circulare insunt lineae per se: nam linea
ponitur in definitione eorum. Et eadem ratione par et impar per se
insunt numero, quia numerus in eorum definitione ponitur: nam par est
numerus medium habens. Et similiter primum et compositum per se
praedicantur de numero, et numerus in definitione eorum ponitur. Est
enim primum in numeris, numerus qui nullo alio numero mensuratur, sed
sola unitate, ut septenarius. Compositus autem numerus est, quem
etiam alius numerus mensurat, sicut novenarius. Et similiter
isopleuros, idest aequilaterum, et scalenon, idest trium inaequalium
laterum et altera parte longius, per se insunt triangulo, et
triangulus ponitur in definitione eorum. Et ideo subiungit quod,
subiecta quae insunt omnibus praemissis accidentibus in ratione dicente
quid est, idest in definitione, sicut alicui praedictorum accidentium
inest linea, alicui vero numerus, et similiter in aliis, unicuique,
inquam, ipsorum subiectorum, per se inesse dico suum accidens.
5. Quae vero praedicata neutraliter insunt, idest neque ita quod
ponantur in definitione subiectorum, neque subiecta in definitione
eorum, sunt accidentia, idest per accidens praedicantur, sicut
musicum et album praedicantur de animali per accidens.
6. Deinde cum dicit: amplius quod non etc., ponit alium modum
eius, quod est per se, prout per se significat aliquid solitarium,
sicut dicitur quod per se est aliquod particulare, quod est in genere
substantiae, quod non praedicatur de aliquo subiecto. Et huius ratio
est, quia cum dico, ambulans vel album, non significo ambulans vel
album, quasi aliquid per se solitarium existens, cum intelligatur
aliquid aliud esse quod sit ambulans vel album. Sed in his, quae
significant hoc aliquid, scilicet in primis substantiis, hoc non
contingit. Cum enim dicitur Socrates vel Plato, non intelligitur
quod sit aliquid alterum, quam id quod vere ipsa sunt, quod scilicet
sit subiectum eorum. Sic igitur hoc modo quae non praedicantur de
subiecto sunt per se, quae vero dicuntur de subiecto, scilicet sicut
in subiecto existentia, accidentia sunt. Nam quae dicuntur de
subiecto, sicut universalia de inferioribus, non semper accidentia
sunt. Sciendum est autem quod iste modus non est modus praedicandi,
sed modus existendi. Unde etiam in principio non dixit, per se
dicuntur, sed, per se sunt.
7. Deinde cum dicit: item alio modo etc., ponit quartum modum,
secundum quod haec praepositio per designat habitudinem causae
efficientis vel cuiuscunque alterius. Et ideo dicit quod quidquid
inest unicuique propter seipsum, per se dicitur de eo; quod vero non
propter seipsum inest alicui, per accidens dicitur, sicut cum dico:
hoc ambulante coruscat. Non enim propter id quod ambulat,
coruscavit; sed hoc dicitur secundum accidens. Si vero quod
praedicatur insit subiecto propter seipsum, per se inest, ut si
dicamus quod interfectum interiit: manifestum est enim quod propter id
quod illud interfectum est, interiit, et non est accidens quod
interfectum interierit.
8. Deinde cum dicit: quae ergo dicuntur etc., ostendit qualiter
utatur praedictis modis demonstrator. Ubi notandum est quod cum
scientia proprie sit conclusionum, intellectus autem principiorum,
proprie scibilia dicuntur conclusiones demonstrationis, in quibus
passiones praedicantur de propriis subiectis. Propria autem subiecta
non solum ponuntur in definitione accidentium, sed etiam sunt causae
eorum. Unde conclusiones demonstrationum includunt duplicem modum
dicendi per se, scilicet secundum et quartum. Et hoc est quod dicit
quod illa quae praedicantur in simpliciter scibilibus, hoc est, in
conclusionibus demonstrationum, sic sunt per se, sicut inesse
praedicantibus, idest sicut quando subiecta insunt in definitione
accidentium, quae de eis praedicantur, aut inesse propter ipsa, idest
quando praedicata insunt subiecto propter ipsum subiectum, quod est
causa praedicati. Et consequenter ostendit quod huiusmodi scibilia
sunt necessaria: quia non contingit quin proprium accidens praedicetur
de subiecto. Sed hoc est duobus modis. Quandoque quidem
simpliciter, sicut cum unum accidens convertitur cum subiecto, ut
habere tres cum triangulo, et risibile cum homine. Quandoque autem
duo opposita sub disiunctione accepta ex necessitate subiecto insunt,
ut lineae aut rectum aut obliquum, et numero par aut impar. Cuius
rationem ostendit, quia contrarium, privatio et contradictio sunt in
eodem genere. Nam privatio nihil aliud est, quam negatio in subiecto
determinato. Quandoque etiam contrarium aequiparatur negationi in
aliquo genere, sicut in numeris idem est impar quod non par secundum
consequentiam. Sicut ergo necesse est affirmare vel negare, ita
necesse est alterum eorum, quae per se insunt, proprio inesse
subiecto. Deinde epilogat dicens: de omni quidem et cetera. Quod
est planum.
|
|