|
1. Postquam ostendit philosophus quod demonstratio est de necessariis
et ex necessariis, consequenter ostendit quod est de his, quae sunt
per se et ex his, quae sunt per se. Et circa hoc tria facit: primo,
ostendit quod demonstratio est de his, quae sunt per se, idest quod
conclusiones demonstrationis sunt per se; secundo, movet dubitationem
et solvit; ibi: et tamen opponet etc.; tertio, ostendit quod
demonstratio est ex his, quae sunt per se, idest quod principia
demonstrationis oportet per se esse; ibi: quoniam autem ex necessitate
et cetera.
2. Dicit igitur primo quod demonstrativa scientia non potest esse
accidentium, quae non sunt per se, sicut determinatum est per se
superius, scilicet quod accidens per se est in cuius definitione
ponitur subiectum; sicut par aut impar est per se accidens numeri.
Album autem animalis non est per se accidens: quia animal non ponitur
in eius definitione. Quod autem de huiusmodi accidentibus, quae non
sunt per se, non possit esse demonstratio, sic probat. Accidens,
quod non est per se, contingit non inesse (de hoc enim accidente
loquimur); si ergo demonstratio fieret de accidente, quod non est per
se, sequeretur quod conclusio demonstrationis non esset necessaria:
cuius contrarium supra ostensum est. Quod autem accidens, quod non
est per se, non necessario insit, ex hoc potest haberi. Si enim
aliquod accidens ex necessitate et semper insit subiecto, oportet quod
causam habeat in subiecto, qua posita, non possit accidens non
inesse. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, quando ex
principiis speciei accidens causatur; et tale accidens dicitur per se
passio vel proprium. Alio modo quando accidens causatur ex principiis
individui; et hoc est accidens inseparabile. Omne autem accidens,
quod causatur ex principiis subiecti, si debeat definiri, oportet quod
subiectum ponatur in sua definitione: nam unumquodque definitur ex
propriis principiis; et sic oportet omne accidens, quod ex necessitate
inest subiecto, esse accidens per se. Illa ergo quae non sunt per
se, non ex necessitate insunt.
3. Videtur autem quod Aristoteles utatur demonstratione circulari,
quam supra improbavit. Ostenderat enim supra quod demonstratio
necessariorum est ex hoc quod est eorum quae sunt per se; nunc autem e
converso ostendit quod demonstratio est eorum quae sunt per se, quia
est necessariorum. Sed dicendum quod supra Aristoteles non solum
ostendit demonstrationem esse necessariorum propter hoc, quod est eorum
quae sunt per se, sed ex definitione eius quod est scire; et hic fuit
verus demonstrationis modus. Quod autem ostendit demonstrationem esse
necessariorum propter hoc, quod est eorum quae sunt per se, non est
vera demonstratio, sed est ostensio ad hominem, apud quem notum est
quod demonstratio sit eorum quae sunt per se.
4. Deinde cum dicit: et tamen opponet etc., movet dubitationem
quamdam. Et circa hoc duo facit. Primo, ponit dubitationem dicens
quod potest aliquis forte opponere: si conclusio, quae sequitur ex
contingentibus vel ex his quae sunt per accidens, non est necessaria;
quare de contingentibus fit interrogatio sive de his quae sunt per
accidens, ut ex iis datis procedatur ad conclusionem, cum tamen in
syllogismo requiratur quod conclusio ex necessitate accidat. Et quod
interrogatio fiat de contingentibus vel ex his, quae sunt per
accidens, manifestat per hoc quod subdit: nihil enim differt, si
aliquis interrogatus contingentia, postea dicat conclusionem. Quasi
dicat: ita potest inferri conclusio ex contingentibus interrogatis et
concessis, sicut ex necessariis: utrisque enim eadem forma
syllogizandi est.
5. Secundo; ibi: oportet autem etc., solvit dicens quod non ita
interrogatur de praemissis contingentibus, quasi conclusio sit
necessaria absolute propter interrogata, idest propter praemissa
contingentia; sed quia necesse est dicenti praemissa conclusionem
dicere, et dicere vera in conclusione, si vera sunt, quae praemissa
sunt: quasi dicat quod licet ex praemissis contingentibus non sequatur
conclusio necessaria necessitate absoluta, sequitur tamen secundum quod
est ibi necessitas consequentiae, secundum quod conclusio sequitur ex
praemissis.
6. Deinde cum dicit: quoniam autem etc., ostendit quod
demonstratio sit ex his, quae sunt per se, tali ratione.
Demonstratio est ex necessariis et de necessariis. Et hoc ideo, quia
est scientifica, idest faciens scire. Ea autem, quae non sunt per
se, non sunt necessaria: sunt enim per accidens et huiusmodi non sunt
necessaria, ut dictum est. Sed illa sunt ex necessitate circa
unumquodque genus, quaecunque sunt per se et conveniunt unicuique
secundum quod unumquodque est. Relinquitur ergo quod demonstratio non
possit esse nisi ex his, quae sunt per se et de talibus.
7. Ulterius autem ostendit quod etiam si praemissa essent semper, et
necessaria, et vera, et non per se, non tamen sciretur de conclusione
propter quid; sicut patet in syllogismis, qui fiunt per signa, in
quibus conclusionem, quae est per se, non scit aliquis per se, neque
propter quid. Sicut si aliquis probaret quod omne elementum est
corruptibile, per hoc quod videtur tempore antiquari, esset quidem
probatio per signum, non autem per se, neque propter quid: quia
propter quid scire est per causam scire. Oportet ergo medium esse
causam eius, quod in demonstratione concluditur. Et hoc manifestum
est ex praemissis: quia oportet et medium inesse tertio propter ipsum,
idest per se, et similiter primum medio. Primum autem et tertium
vocat duas extremitates.
|
|