|
1. Postquam ostendit philosophus quod demonstratio est ex his quae
sunt per se, hic concludit quod demonstratio est ex principiis
propriis, non extraneis, neque ex communibus. Et dividitur in duas
partes: in prima, ostendit quod demonstratio procedit ex propriis
principiis; in secunda, determinat quae sint principia propria et quae
communia; ibi: difficile autem et cetera. Prima in duas: in prima,
ostendit quod demonstratio non procedit ex principiis extraneis; in
secunda, ostendit quod non procedit ex principiis communibus; ibi:
quoniam autem manifestum est et cetera. Prima in duas: in prima, ex
praemissis ostendit quod demonstratio non est ex principiis extraneis;
in secunda, ex praemissis etiam ostendit quod demonstrationes non sunt
de rebus corruptibilibus, sed de sempiternis; ibi: manifestum autem
et si sint propositiones et cetera. Circa primum tria facit: primo,
proponit intentum; secundo, probat propositum; ibi: tria enim sunt
etc.; tertio, concludit intentum; ibi: propter hoc geometriae et
cetera.
2. Dicit ergo primo quod, ex quo demonstratio est ex his quae sunt
per se, manifestum est quod non contingit demonstrare descendentem vel
procedentem ex alio genere in aliud genus, sicut non contingit quod
geometria ex propriis principiis demonstret aliquid descendens in
arithmeticam.
3. Deinde cum dicit: tria enim etc., propositum probat. Et circa
hoc tria facit. Primo, praemittit quae sint necessaria ad
demonstrationem, dicens quod in demonstrationibus tria sunt. Unum
est, quod demonstratur, scilicet conclusio, quae quidem continet in
se id, quod per se inest alicui generi: per demonstrationem enim
concluditur propria passio de proprio subiecto. Aliud autem sunt
dignitates, ex quibus demonstratio procedit. Tertium autem est genus
subiectum, cuius proprias passiones et per se accidentia demonstratio
ostendit.
4. Secundo; ibi: ex quibus igitur etc., ostendit quid
praedictorum trium possit esse commune diversis scientiis et quid non,
dicens quod horum trium unum, scilicet dignitates, ex quibus
demonstratio procedit, contingit esse idem in diversis
demonstrationibus et etiam in diversis scientiis: sed in illis
scientiis, quarum est diversum genus subiectum, sicut in arithmetica,
quae est de numeris, et geometria, quae est de magnitudinibus, non
contingit quod demonstratio, quae procedit ex principiis unius
scientiae, puta arithmeticae, descendat ad subiecta alterius
scientiae, sicut ad magnitudines, quae sunt subiecta geometriae; nisi
forte subiectum unius scientiae contineatur sub subiecto alterius,
sicut si magnitudines contineantur sub numeris (quod quidem qualiter
contingat, scilicet subiectum unius scientiae contineri sub subiecto
alterius, posterius dicetur). Magnitudines enim sub numeris non
continentur, nisi forte secundum quod magnitudines numeratae sunt.
Subiecta etiam diversarum demonstrationum sive scientiarum diversa
sunt. Arithmetica enim demonstratio semper habet genus proprium circa
quod demonstrat. Et aliae scientiae similiter.
5. Tertio; ibi: quare aut simpliciter etc., probat propositum.
Et circa hoc duo facit. Primo, inducit principale propositum per
modum conclusionis, eo quod ex praemissis haberi potest, dicens:
quare manifestum est quod necesse est, aut esse simpliciter idem
genus, circa quod sumuntur principia et conclusiones, et sic non est
descensus, neque transitus de genere in genus: aut si debet
demonstratio descendere ab uno genere in aliud, oportet esse unum genus
sic, idest quodammodo. Aliter enim impossibile est quod demonstretur
aliqua conclusio ex aliquibus principiis, cum non sit idem genus vel
simpliciter vel secundum quid. Sciendum est autem quod simpliciter
idem genus accipitur, quando ex parte subiecti non sumitur aliqua
differentia determinans, quae sit extranea a natura illius generis;
sicut si quis per principia verificata de triangulo procedat ad
demonstrandum aliquid circa isoscelem vel aliquam aliam speciem
trianguli. Secundum quid autem est unum genus, quando assumitur circa
subiectum aliqua differentia extranea a natura illius generis; sicut
visuale est extraneum a genere lineae, et sonus est extraneus a genere
numeri. Numerus ergo simpliciter, qui est genus subiectum
arithmeticae, et numerus sonorum, qui est genus subiectum musicae,
non sunt unum genus simpliciter. Similiter autem nec linea
simpliciter, quam considerat geometra, et linea visualis, quam
considerat perspectivus. Unde patet quod quando ea, quae sunt lineae
simpliciter, applicantur ad lineam visualem, fit quodammodo descensus
in aliud genus: non autem quando ea, quae sunt trianguli, applicantur
ad isoscelem.
6. Secundo; ibi: ex eodem enim genere etc., ostendit propositum
hoc modo. Oportet in demonstratione eiusdem generis esse media et
extrema. Extrema autem in conclusione continentur. Nam maior
extremitas in conclusione est praedicatum; minor vero extremitas
subiectum; medium autem in praemissis continetur. Oportet igitur
principia et conclusiones circa idem genus sumi. Cum autem huic
coniunxerimus quod diversae scientiae sint circa diversa genera
subiecta; ex necessitate sequitur quod ex principiis unius scientiae
non concludatur aliquid in alia scientia, quae non sit sub ea posita.
Quod autem in demonstratione oporteat media et extrema unius generis
esse, sic probat. Detur enim quod medium sit alterius generis ab
extremis, sicut si extrema sint triangulus et habere tres angulos
aequales duobus rectis. Manifestum est quod passio conclusa de
triangulo, per se inest ei; non autem per se inest aeneo. Et si e
contrario passio per se inesset aeneo, puta sonorum esse, vel aliquid
huiusmodi, palam est quod per accidens inesset triangulo. Unde patet
quod oportet omnino, si subiectum conclusionis et medium sint penitus
alterius generis, quod passio vel non per se insit medio vel non per se
insit subiecto: et ita oportet quod alteri eorum insit per accidens.
Et si quidem insit medio per accidens, erit per accidens in
praemissis; si autem subiecto, erit in conclusione: et hoc ex parte
passionis. Sed utroque modo oportebit per accidens esse in
praemissis, quantum ad hoc quod subiectum accipitur sub medio: sicut
si triangulus accipiatur sub aeneo aut e converso. Ostensum est autem
quod in demonstrationibus tam conclusio, quam praemissae sunt per se et
non per accidens. Oportet ergo in demonstrationibus medium et extrema
eiusdem generis esse.
7. Deinde cum dicit: propter hoc geometriae etc., infert duas
conclusiones ex praemissis. Quarum prima est quod nulla scientia
demonstrat aliquid de subiecto alterius scientiae, sive sit scientiae
communioris sive alterius scientiae disparatae; sicut geometria non
demonstrat quod contrariorum eadem est scientia: contraria enim
pertinent ad scientiam communem, scilicet ad philosophiam primam vel
dialecticam. Et similiter geometria non demonstrat quod duo cubi sint
unus cubus, idest quod ex ductu unius numeri cubici in alium numerum
cubicum surgat numerus cubicus. Dicitur autem numerus cubicus, qui
consurgit ex ductu unius numeri in seipsum bis; sicut octonarius est
numerus cubicus, surgit enim ex ductu binarii in seipsum bis, quia bis
duo bis sunt octo. Et eadem ratione vigintiseptem est numerus
cubicus, et radix eius est tria, quia ter tria ter faciunt
vigintiseptem. Si ergo ducantur octo in vigintiseptem consurgit
numerus cubicus, idest ducenta sexdecim, cuius radix est sex: quia
sexies sex sexies sunt ducenta sexdecim. Hoc ergo habet probare
arithmeticus, non geometra. Et similiter, quod est unius scientiae
non habet probare alia scientia, nisi forte una scientia sit sub
altera; sicut se habet perspectiva ad geometriam, et consonantia vel
harmonica, idest musica, ad arithmeticam.
8. Secunda conclusio ponitur; ibi: neque si aliquid et cetera. Et
est quod scientia etiam de proprio subiecto non probat quodlibet
accidens, sed accidens quod est sui generis. Sicut si aliquid inest
lineis, non secundum quod sunt lineae, neque secundum propria
principia linearum, hoc non demonstrat geometra de lineis; sicut quod
linea recta sit pulcherrima linearum, aut recta linea si est contraria
circulari vel non. Haec enim non sunt secundum proprium genus lineae,
sed secundum aliquid communius. Pulchrum enim et contrarium genus
lineae transcendunt.
|
|