|
1. Postquam ex superioribus philosophus concluserat quod demonstratio
non concludit ex extraneis principiis, nunc iterum ex superioribus
intendit concludere quod demonstratio non est de corruptibilibus. Et
circa hoc duo facit: primo, ostendit quod sempiternorum et non
corruptibilium est demonstratio; secundo, ostendit qualiter sit eorum
quae sunt ut frequenter; ibi: eorum autem et cetera. Circa primum
duo facit: primo, ostendit quod demonstratio non sit corruptibilium,
sed sempiternorum; secundo, ostendit idem de definitione; ibi:
similiter se habet et cetera. Circa primum duo facit: primo,
proponit conclusionem intentam; secundo, ponit rationem probantem
ipsam; ibi: quod autem universaliter et cetera.
2. Primo ergo ponit duas conclusiones, quarum una sequitur ex
altera. Prima est quod necesse est conclusionem demonstrationis huius
de qua nunc agitur, et quam possumus dicere simpliciter
demonstrationem, esse perpetuam; quod quidem sequitur ex hoc, quod
supra habitum est, scilicet quod propositiones, ex quibus fit
syllogismus, debent esse universales: quod significavit per dici de
omni. Secunda conclusio est quod neque demonstratio, neque scientia
est corruptibilium, loquendo simpliciter, sed solum secundum
accidens.
3. Deinde cum dicit: quod autem universaliter etc., inducit
rationem ad probandum propositas conclusiones: quae talis est.
Conclusionis corruptibilis, et non sempiternae, non est in se
continere quod est universaliter, sed aliquando et sic. Dictum est
enim supra quod dici de omni duo continet, scilicet quod non in quodam
sic et in quodam non, et iterum, quod non aliquando sic et aliquando
non. In omnibus autem corruptibilibus invenitur aliquando sic et
aliquando non. Unde patet quod in corruptibilibus non invenitur dici
de omni, sive quod est universaliter. Sed ubi conclusio est non
universalis, oportet aliquam praemissarum esse non universalem.
Conclusio ergo corruptibilis oportet quod sequatur ex praemissis,
quarum altera non sit universalis. Cum ergo huic coniunxerimus quod
demonstratio simpliciter semper debet esse ex universalibus, sequitur
quod demonstratio non possit habere conclusionem corruptibilem, sed
sempiternam.
4. Deinde cum dicit: similiter se habet etc., ostendit quod etiam
definitio est non corruptibilium, sed sempiternorum, tali ratione.
Demonstratio quantum ad principia et conclusiones est sempiternorum et
non corruptibilium; sed definitio vel est principium, vel conclusio
demonstrationis, vel demonstratio positione differens; ergo definitio
non est corruptibilium, sed sempiternorum.
5. Ad intellectum autem huius literae sciendum est quod contingit
definitiones diversas dari eiusdem rei, sumptas ex diversis causis.
Causae autem ad invicem ordinem habent: nam ex una sumitur ratio
alterius. Ex forma enim sumitur ratio materiae: talem enim oportet
esse materiam, qualem forma requirit. Efficiens autem est ratio
formae: quia enim agens agit sibi simile, oportet quod secundum modum
agentis sit etiam modus formae, quae ex actione consequitur. Ex fine
autem sumitur ratio efficientis: nam omne agens agit propter finem.
Oportet ergo quod definitio, quae sumitur a fine, sit ratio et causa
probativa aliarum definitionum, quae sumuntur ex aliis causis.
Ponamus ergo duas definitiones domus, quarum una sumatur a causa
materiali, quae sit talis: domus est cooperimentum constitutum ex
lapidibus, cemento et lignis. Alia sumatur ex causa finali, quae sit
talis: domus est cooperimentum prohibens nos a pluviis, frigore et
calore. Potest ergo prima definitio demonstrari ex secunda, hoc
modo: omne cooperimentum prohibens nos a pluviis, frigore et calore
oportet quod sit constitutum ex lapidibus, cemento et lignis; domus
est huiusmodi; ergo et cetera. Patet ergo quod definitio, quae
sumitur a fine, est principium demonstrationis; illa autem, quae
sumitur a materia, est demonstrationis conclusio. Potest tamen
utraque coniungi, ut sit una definitio, hoc modo: domus est
cooperimentum constitutum ex dictis, defendens a pluvia, frigore et
calore. Talis autem definitio continet totum quod est in
demonstratione, scilicet medium et conclusionem. Et ideo talis
definitio est demonstratio positione differens; quia in hoc solo
differt a demonstratione, quia non est ordinata in modo et figura.
6. Sciendum est autem quod quia demonstratio non est corruptibilium,
sed sempiternorum, neque definitio, Plato coactus fuit ponere ideas.
Cum enim ista sensibilia sint corruptibilia, videbatur quod eorum non
posset esse neque demonstratio, neque definitio. Et ideo videbatur
quod oporteret ponere quasdam substantias incorruptibiles, de quibus et
demonstrationes et definitiones darentur. Et has substantias
sempiternas vocabat species vel ideas.
7. Sed huic opinioni occurrit Aristoteles superius dicens quod
demonstratio non est corruptibilium nisi per accidens. Etsi enim ista
sensibilia corruptibilia sint in particulari, in universali tamen
quamdam sempiternitatem habent. Cum ergo demonstratio detur de istis
sensibilibus in universali, non autem in particulari, sequitur quod
demonstratio non sit corruptibilium, nisi per accidens; sempiternorum
autem est per se.
8. Deinde cum dicit: eorum autem quae etc., ostendit quomodo
eorum, quae sunt ut frequenter, possit esse demonstratio, dicens:
quod eorum quae saepe fiunt, sunt etiam demonstrationes et scientiae:
sicut de defectu lunae, qui tamen non semper est. Non enim luna
semper deficit, sed aliquando. Haec autem quae sunt frequenter,
secundum quod huiusmodi sunt, idest secundum quod de eis
demonstrationes dantur, sunt semper: sed secundum quod non sunt
semper, sunt particularia. De particularibus autem non potest esse
demonstratio, ut ostensum est, sed solum de universalibus. Unde
patet quod huiusmodi, secundum quod de eis est demonstratio, sunt
semper. Et sicut est de defectu lunae, ita est de omnibus aliis
similibus. Consideranda tamen est differentia inter ea. Quaedam enim
non sunt semper secundum tempus, sunt autem semper per comparationem ad
causam: quia nunquam deficit, quin posita tali causa, sequatur
effectus; sicut est de defectu lunae. Nunquam enim deficit, quin
semper sit lunae eclypsis, quandocunque terra diametraliter
interponitur inter solem et lunam. In quibusdam vero contingit quod
non semper sunt, etiam per comparationem ad causam: quia videlicet
causae impediri possunt. Non enim semper ex semine hominis generatur
homo habens duas manus; sed quandoque fit defectus vel propter
impedimentum causae agentis vel materiae. In utrisque autem sic
ordinandae sunt demonstrationes, ut ex universalibus propositionibus
inferatur universalis conclusio, removendo illa, in quibus potest esse
defectus vel ex parte temporis tantum vel etiam ex parte causae.
|
|