|
1. Postquam ostendit quod demonstratio non procedit ex principiis
communibus sed ex propriis, hic ad evidentiam praemissorum determinat
de principiis propriis et communibus. Et circa hoc duo facit.
Primo, ostendit necessitatem huiusmodi determinationis, dicens quod
difficile est cognoscere utrum sciamus ex principiis propriis (quod
solum est vere scire) aut non ex propriis. Opinantur enim multi se
scire, si habeant syllogismum ex aliquibus veris et primis. Sed hoc
non est verum: immo oportet, ad hoc quod sciamus, quod principia sint
proxima illis quae debent demonstrari (quae hic dicuntur prima, sicut
et supra dicebantur extrema); vel oportet proxima esse primis
principiis indemonstrabilibus.
2. Secundo, ibi: dico autem principia etc., determinat de
principiis propriis et communibus. Et circa hoc duo facit: primo enim
determinat de principiis propriis et communibus; secundo, ostendit
qualiter ad huiusmodi principia se habeant demonstrativae scientiae;
ibi: non contingere autem et cetera. Circa primum duo facit: primo,
distinguit principia a non principiis; secundo, principia ad invicem;
ibi: sunt autem quibus et cetera.
3. Circa primum duo facit. Primo, ostendit quae sint principia,
dicens quod principia in unoquoque genere sunt illa quae, cum sint
vera, tamen non contingit ea demonstrare vel simpliciter si sint
principia prima, vel ad minus non est demonstrare in illa scientia in
qua sumuntur ut principia. Dicit autem, cum sint vera, ad
differentiam falsorum, quae non demonstrantur in aliqua scientia.
4. Secundo, ibi: quid quidem igitur etc., ostendit convenientiam
et differentiam inter principia et non principia. Conveniunt enim
principia cum non principiis in hoc, quod de utrisque oportet
accipere, quasi supponendo quid significent, et prima, idest
principia, et quae sunt ex his, idest quae ex principiis sumuntur:
quia quod quid est proprie pertinet ad scientiam quae est de
substantia, scilicet ad philosophiam primam, a qua omnes aliae hoc
accipiunt. Sed in hoc differunt principia, et quae sunt ex
principiis, quia de principiis oportet accipere supponendo quod sunt;
de aliis autem, quae sunt ex principiis, oportet demonstrare quia
sunt. Sicut in mathematicis accipitur supponendo et quid est unitas,
quae est principium, et quid est rectum, et quid est triangulus, quae
non sunt principia, sed passiones: sed quod unitas sit, aut quod
magnitudo sit, accipit mathematicus quasi principia; alia vero
demonstrat, scilicet quae sunt ex principiis. Demonstrat enim
triangulum aequilaterum et angulum rectum, et etiam hanc lineam rectam
esse.
5. Deinde cum dicit: sunt autem quibus etc., distinguit principia
ad invicem: et primo, principia propria a communibus; secundo,
communia ad invicem; ibi: non est autem suppositio et cetera. Prima
dividitur in duas; in prima, dividit principia propria et communia;
in secunda, manifestat quoddam quod poterat esse dubium; ibi: quasdam
tamen scientias et cetera.
6. Circa primum tria facit. Primo, ponit divisionem, dicens quod
principiorum, quibus utimur in demonstrativis scientiis, alia sunt
propria uniuscuiusque scientiae, alia vero communia. Et quia hoc
posset videri contrarium ei, quod supra ostensum est, quia scientiae
demonstrativae non procedunt ex communibus, ideo subiungit quod
communia principia accipiuntur in unaquaque scientia demonstrativa
secundum analogiam, idest secundum quod sunt proportionata illi
scientiae. Et hoc est quod subdit exponens, quod utile est accipere
huiusmodi principia in scientiis, quantum pertinet ad genus subiectum,
quod continetur sub illa scientia.
7. Secundo, ibi: propria principia etc., exemplificat de
utrisque, dicens quod propria principia sunt, ut lineam esse
huiusmodi, vel rectum. Tam enim subiecti quam passionis definitio in
scientiis pro principio habetur. Communia vero principia sunt, ut,
si ab aequalibus aequalia demas, quae remanent sunt aequalia, et aliae
communes animi conceptiones.
8. Tertio, ibi: sufficiens autem est etc., ostendit quomodo
praemissis principiis scientiae demonstrativae utantur. Et primo
quidem de communibus dicit quod sufficiens est accipere unumquodque
istorum communium, quantum pertinet ad genus subiectum, de quo est
scientia. Idem enim faciet geometria, si non accipiat praemissum
principium commune in sua communitate, sed solum in magnitudinibus, et
arithmetica in solis numeris. Ita enim poterit concludere geometria,
si dicat: si ab aequalibus magnitudinibus aequales auferas
magnitudines, quae remanent sunt aequales; sicut si diceret: si ab
aequalibus aequalia demas, quae remanent sunt aequalia. Et similiter
dicendum est de numeris.
9. Secundo, ibi: sunt autem propria etc., ostendit qualiter
demonstrativae scientiae utantur propriis principiis, dicens quod
propria principia sunt quae supponuntur esse in scientiis, scilicet
subiecta, circa quae scientia speculatur ea quae per se insunt eis.
Sicut arithmetica considerat unitates, et geometria considerat signa,
idest puncta et lineas. Praedictae enim supponunt esse et hoc esse,
idest supponunt de eis, et quia sunt et quid sunt. Sed de passionibus
supponunt praedictae scientiae quid significet unaquaeque; sicut
arithmetica supponit quid est par, et quid est impar, aut quid est
numerus quadratus aut cubicus; et geometria supponit quid est rationale
in lineis. Dicitur enim linea rationalis, de qua possumus ratiocinari
per lineam datam: huiusmodi autem est omnis linea commensurabilis
lineae datae; quae vero est ei non commensurabilis, vocatur
irrationalis vel surda. Similiter et geometria supponit quid est
reflexum aut curvum. Sed praedictae scientiae demonstrant de omnibus
praedictis passionibus quod sint per principia communia, et ex illis
principiis, quae demonstrantur ex communibus. Et quod dictum est de
geometria et arithmetica, intelligendum est etiam de astrologia.
Omnis enim scientia demonstrativa est circa tria: quorum unum est
genus subiectum, cuius per se passiones scrutantur; et aliud est
communes dignitates, ex quibus sicut ex primis demonstrat; tertium
autem passiones, de quibus unaquaeque scientia accipit quid
significent.
10. Deinde cum dicit: quasdam tamen scientias etc., manifestat
quoddam, quod poterat esse dubium. Quia enim dixerat quod scientiae
supponunt de principiis quia sunt, de passionibus quid sunt, de
subiectis autem utrumque, posset aliquis credere quod oporteret
specialem fieri mentionem de omnibus istis. Unde hoc removet, dicens
quod nihil prohibet quasdam scientias despicere quaedam praedictorum,
idest non facere mentionem expressam de praemissis, sicut quandoque non
facit mentionem de hoc quod supponat genus subiectum esse, si sit
manifestum quod sit, quia non est similiter manifestum de omnibus quod
sint, sicut quod sit numerus, et quod sit calidum vel frigidum:
quorum unum est propinquum rationi, alterum sensui. Similiter et
quaedam scientiae non supponunt de passionibus quid significent,
expressam mentionem de eis faciendo. Sicut etiam non oportet quod de
communibus principiis semper scientiae faciant mentionem, quia nota
sunt. Nihilominus tamen, tria praedicta naturaliter sunt in qualibet
scientia supponenda.
|
|