|
1. Postquam divisit Aristoteles principia communia a propriis, hic
distinguit communia principia ad invicem. Et dividitur in partes
tres: in prima, ponit distinctionem communium principiorum ad
invicem; in secunda, ostendit differentiam definitionis a quodam
genere principiorum communium, ibi: termini igitur non etc.; in
tertia, excludit quemdam errorem, ibi: species quidem igitur et
cetera. Circa primum duo facit: primo, distinguit communes animi
conceptiones a petitionibus, sive suppositionibus; secundo,
petitiones et suppositiones ad invicem, ibi: quaecunque quidem igitur
et cetera.
2. Circa primum considerandum est quod communes animi conceptiones
habent aliquid commune cum aliis principiis demonstrationis, et aliquid
proprium. Commune quidem habent, quia necesse est tam ista, quam
alia principia per se esse vera. Proprium autem est horum principiorum
quod non solum necesse est ea per se vera esse, sed etiam necesse est
videri quod per se sint vera. Nullus enim potest opinari contraria
eorum.
3. Dicit ergo quod illud principium, quod necesse est non solum per
seipsum esse, sed etiam ulterius necesse est, ipsum videri, scilicet
communis animi conceptio vel dignitas, non est neque petitio neque
suppositio. Quod sic probat. Petitio et suppositio exteriori ratione
confirmari possunt, idest argumentatione aliqua. Sed communis animi
conceptio non est ad exterius rationem, quia non potest probari per
aliquam argumentationem, sed est ad eam, quae est in anima, quia
lumine naturalis rationis statim fit nota. Et quod non sit ad exterius
rationem patet, quia non fit syllogismus ad probandas huiusmodi
communes animi conceptiones. Et quod huiusmodi non sunt notae per
exteriorem rationem, sed per interiorem, probat per hoc, quod
exteriori rationi potest instari vel vere vel apparenter: interiori
autem rationi non est possibile semper instari. Et hoc ideo, quia
nihil est adeo verum, quin voce possit negari. Nam et hoc principium
notissimum, quod non contingat idem esse et non esse, quidam ore
negaverunt. Quaedam autem adeo vera sunt, quod eorum opposita
intellectu capi non possunt; et ideo interiori ratione eis obviari non
potest, sed solum exteriori, quae est per vocem. Et huiusmodi sunt
communes animi conceptiones.
4. Deinde, cum dicit: quaecunque igitur etc., distinguit
suppositiones et petitiones ad invicem. Sciendum tamen est, quod
aliquid commune habent, et in aliquo differunt. Hoc quidem commune
est eis, quod cum sint demonstrabilia, tamen demonstrator accipit ea
non demonstrans, et praecipue, quia non sunt demonstrabilia per suam
scientiam, sed per aliam, ut supra dictum est. Unde et inter
immediata principia computantur, quia demonstrator utitur eis absque
medio, eo quod non habeant medium in illa scientia. Differunt autem
ad invicem: quia si quidem talis propositio sit probabilis addiscenti,
cui fit demonstratio, dicitur suppositio. Et sic suppositio dicitur
non simpliciter, sed ad aliquem. Si vero ille nec sit eiusdem
opinionis, neque contrariae, oportet quod demonstrator hoc ab eo
petat, et tunc dicitur petitio. Si autem sit contrariae opinionis,
tunc erit quaestio, de qua oportet disputari inter eos. Hoc tamen
omnibus commune est, quod unoquoque eorum utitur demonstrator non
demonstrans, cum sit demonstrabile.
5. Deinde, cum dicit: termini igitur non sunt etc., distinguit
definitiones a suppositionibus per duas rationes; quarum secunda
incipit ibi: amplius petitio et cetera. Circa primum duo facit:
primo, ponit rationem, quae talis est: omnis petitio, vel suppositio
dicit aliquid esse vel non esse; termini autem, idest definitiones,
non dicunt aliquid esse vel non esse; termini ergo non sunt
suppositiones neque petitiones, per se sumpti. Sed in propositionibus
assumpti sunt suppositiones; ut cum dicitur, homo est animal rationale
mortale. Sed terminos per se sumptos, oportet solum intelligere;
intelligere autem non est supponere, sicut nec audire. Sed illa
supponuntur quorumcunque existentium, idest ex quibuscumque
existentibus fit conclusio, in eo quod illa sunt, idest propter
praemissa.
6. Secundo, ibi: neque geometra etc., excludit quamdam
dubitationem. Dicebant enim quidam quod geometra falsa suppositione
utebatur, cum diceret lineam esse unius pedis, quae non est unius
pedis; aut lineam descriptam in pulvere esse rectam, quae non est
recta. Sed ipse dicit quod geometra non supponit falsum propter hoc.
Cum enim geometra nihil demonstret de particularibus, sed de
universalibus, ut supra dictum est; hae autem lineae sunt quaedam
particularia; manifestum est quod de his lineis nihil demonstrat,
neque etiam ex eis, sed utitur eis ut exemplis universalium, quae per
haec exempla intelliguntur, de quibus et ex quibus demonstrat.
7. Deinde, cum dicit: amplius petitio etc., ponit secundam
rationem, quae talis est: omnis suppositio vel petitio est in toto vel
in parte, idest est propositio universalis vel particularis; sed
definitiones neutrum horum sunt, quia in eis nihil ponitur sive
praedicatur, neque universaliter, neque particulariter; ergo et
cetera.
8. Deinde, cum dicit: species quidem esse etc., ostendit ex
praemissis quod non est necessarium ponere ideas, ut Plato posuit.
Ostensum est enim supra quod demonstrationes de universalibus sunt, et
hoc modo sunt de sempiternis. Non igitur necesse est ad hoc quod
demonstratio sit, species esse, idest ideas, aut quodcunque unum
extra multa, sicut ponebant Platonici mathematica separata cum ideis,
ut sic demonstrationes possint esse de sempiternis. Sed necessarium
est esse unum in multis et de multis, si demonstratio debet esse, quia
non erit universale, nisi sit unum de multis; et si non sit
universale, non erit medium demonstrationis; ergo nec demonstratio.
Et quod oporteat medium demonstrationis esse universale, patet per hoc
quod oportet medium demonstrationis esse unum et idem de pluribus
praedicatum non aequivoce, sed secundum rationem eamdem: quod est
ratio universalis. Si autem aequivocum esset, posset accidere vitium
in arguendo.
|
|