|
1. Postquam ostendit philosophus quod omnis disciplina ex
praeexistenti fit cognitione nunc ostendit quis sit modus
praecognitionis. Et circa hoc duo facit: primo, determinat modum
praecognitionis quantum ad illa quae oportet praecognoscere ut habeatur
cognitio conclusionis, cuius scientia quaeritur; secundo, determinat
modum praecognitionis ipsius conclusionis, cuius scientia per
demonstrationem quaeritur; ibi: antequam sit inducere et cetera. In
praecognitione autem duo includuntur, scilicet cognitio et cognitionis
ordo. Primo ergo, determinat modum praecognitionis quantum ad
cognitionem ipsam; secundo, quantum ad cognitionis ordinem; ibi: est
autem cognoscere et cetera.
2. Circa primum sciendum est quod id cuius scientia per
demonstrationem quaeritur est conclusio aliqua in qua propria passio de
subiecto aliquo praedicatur: quae quidem conclusio ex aliquibus
principiis infertur. Et quia cognitio simplicium praecedit cognitionem
compositorum, necesse est quod, antequam habeatur cognitio
conclusionis, cognoscatur aliquo modo subiectum et passio. Et
similiter oportet quod praecognoscatur principium, ex quo conclusio
infertur, cum ex cognitione principii conclusio innotescat.
3. Horum autem trium, scilicet, principii, subiecti et passionis
est duplex modus praecognitionis, scilicet, quia est et quid est.
Ostensum est autem in VII metaphysicae quod complexa non
definiuntur. Hominis enim albi non est aliqua definitio et multo minus
enunciationis alicuius. Unde cum principium sit enunciatio quaedam,
non potest de ipso praecognosci quid est, sed solum quia verum est.
De passione autem potest quidem sciri quid est, quia, ut in eodem
libro ostenditur, accidentia quodammodo definitionem habent.
Passionis autem esse et cuiuslibet accidentis est inesse subiecto:
quod quidem demonstratione concluditur. Non ergo de passione
praecognoscitur quia est, sed quid est solum. Subiectum autem et
definitionem habet et eius esse a passione non dependet; sed suum esse
proprium praeintelligitur ipsi esse passionis in eo. Et ideo de
subiecto oportet praecognoscere et quid est et quia est: praesertim cum
ex definitione subiecti et passionis sumatur medium demonstrationis.
4. Propter hoc ergo dicit philosophus quod dupliciter necessarium est
praecognoscere: quia duo sunt quae praecognoscuntur de his, quorum
praecognitionem habemus, scilicet quia est et quid est. Et quod alia
sunt de quibus necesse est primo cognoscere quia sunt, sicut principia
de quibus postea exemplificat, ponens in exemplo primum omnium
principiorum, scilicet quod de unoquoque est affirmatio vel negatio
vera.
5. Alia vero sunt, de quibus oportet praeintelligere quid est quod
dicitur, idest quid significatur per nomen, scilicet de passionibus.
Et non dicit quid est simpliciter, sed quid est quod dicitur, quia
antequam sciatur de aliquo an sit, non potest sciri proprie de eo quid
est: non entium enim non sunt definitiones. Unde quaestio, an est,
praecedit quaestionem, quid est. Sed non potest ostendi de aliquo an
sit, nisi prius intelligatur quid significatur per nomen. Propter
quod etiam philosophus in IV metaphysicae, in disputatione contra
negantes principia docet incipere a significatione nominum.
Exemplificat autem de triangulo, de quo oportet praescire quoniam
nomen eius hoc significat, quod scilicet in sua definitione
continetur. Cum enim accidentia quodam ordine ad substantiam
referantur, non est inconveniens id quod est accidens in respectu ad
aliquid, esse etiam subiectum in respectu alterius. Sicut superficies
est accidens substantiae corporalis: quae tamen superficies est primum
subiectum coloris. Id autem quod est ita subiectum, quod nullius est
accidens, substantia est. Unde in illis scientiis, quarum subiectum
est aliqua substantia, id quod est subiectum nullo modo potest esse
passio, sicut est in philosophia prima, et in scientia naturali, quae
est de subiecto mobili. In illis autem scientiis, quae sunt de
aliquibus accidentibus, nihil prohibet id, quod accipitur ut subiectum
respectu alicuius passionis, accipi etiam ut passionem respectu
anterioris subiecti. Hoc tamen non in infinitum procedit. Est enim
devenire ad aliquod primum in scientia illa, quod ita accipitur ut
subiectum, quod nullo modo ut passio; sicut patet in mathematicis
scientiis, quae sunt de quantitate continua vel discreta. Supponuntur
enim in his scientiis ea quae sunt prima in genere quantitatis; sicut
unitas, et linea, et superficies et alia huiusmodi. Quibus
suppositis, per demonstrationem quaeruntur quaedam alia, sicut
triangulus aequilaterus, quadratum in geometricis et alia huiusmodi.
Quae quidem demonstrationes quasi operativae dicuntur, ut est illud,
super rectam lineam datam triangulum aequilaterum constituere. Quo
adinvento, rursus de eo aliquae passiones probantur, sicut quod eius
anguli sunt aequales aut aliquid huiusmodi. Patet igitur quod
triangulus in primo modo demonstrationis se habet ut passio, in secundo
se habet ut subiectum. Unde philosophus hic exemplificat de triangulo
ut est passio, non ut est subiectum, cum dicit quod de triangulo
oportet praescire quoniam hoc significat.
6. Dicit etiam quod quaedam sunt de quibus oportet praescire
utrunque, scilicet quid est et quia est. Et exemplificat de unitate
quae est principium in omni genere quantitatis. Etsi enim aliquo modo
sit accidens respectu substantiae, tamen in scientiis mathematicis,
quae sunt de quantitate, non potest accipi ut passio, sed ut subiectum
tantum, cum in hoc genere nihil habeat prius.
7. Rationem autem huiusmodi diversitatis ostendit, quia non est
similis modus manifestationis praedictorum, scilicet principii,
passionis et subiecti. Non enim est eadem ratio cognitionis in ipsis:
nam principia cognoscuntur per actum componentis et dividentis;
subiectum autem et passio per actum apprehendentis quod quid est. Quod
quidem non similiter competit subiecto et passioni: cum subiectum
definiatur absolute, quia in definitione eius non ponitur aliquid,
quod sit extra essentiam ipsius; passio autem definitur cum dependentia
ad subiectum, quod in eius definitione ponitur. Unde, ex quo non
eodem modo cognoscuntur, non est mirum si eorum diversa praecognitio
sit.
8. Deinde cum dicit: est autem cognoscere etc., determinat modum
praecognitionis ex parte ipsius ordinis, quem praecognitio importat.
Est enim aliquid prius altero et secundum tempus et secundum naturam.
Et hic duplex ordo in praecognitione considerandus est. Aliquid enim
praecognoscitur sicut prius notum tempore. Et de his dicit quod alia
contingit cognoscere aliquem cognoscentem ea prius tempore, quam illa
quibus praecognosci dicuntur. Quaedam vero cognoscuntur simul
tempore, sed prius natura. Et de his dicit quod quorundam
praecognitorum simul tempore est accipere notitiam, et illorum quibus
praecognoscuntur.
9. Quae autem sint ista manifestat subdens quod huiusmodi sunt
quaecumque continentur sub aliquibus universalibus, quorum habent
cognitionem, idest de quibus notum est ea sub talibus universalibus
contineri. Et hoc ulterius manifestat per exemplum. Cum enim ad
conclusionem inferendam duae propositiones requirantur, scilicet maior
et minor, scita propositione maiori, nondum habetur conclusionis
cognitio. Maior ergo propositio praecognoscitur conclusioni non solum
natura, sed tempore. Rursus autem si in minori propositione inducatur
sive assumatur aliquid contentum sub universali propositione, quae est
maior, de quo manifestum non sit quod sub hoc universali contineatur,
nondum habetur conclusionis cognitio, quia nondum erit certa veritas
minoris propositionis. Si autem in minori propositione assumatur
terminus, de quo manifestum sit quod continetur sub universali in
maiori propositione, patet veritas minoris propositionis: quia id quod
accipitur sub universali habet eius cognitionem, et sic statim habetur
conclusionis cognitio. Ut si sic demonstraret aliquis, omnis
triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, ista cognita,
nondum habetur conclusionis cognitio: sed cum postea assumitur, haec
figura descripta in semicirculo, est triangulus, statim scitur quod
habet tres angulos aequales duobus rectis. Si autem non esset
manifestum quod haec figura in semicirculo descripta est triangulus,
nondum statim inducta assumptione sciretur conclusio; sed oporteret
ulterius aliud medium quaerere, per quod demonstraretur hanc figuram
esse triangulum. Exemplificans ergo philosophus de his quae
cognoscuntur ante conclusionem prius tempore, dicit quod aliquis per
demonstrationem conclusionis cognitionem accipiens, hanc propositionem
praescivit etiam secundum tempus, scilicet, quod omnis triangulus
habet tres angulos duobus rectis aequales. Sed inducens hanc
assumptionem, scilicet, quod hoc quod est in semicirculo sit
triangulus, simul, scilicet tempore, cognovit conclusionem, quia hoc
inductum habet notitiam universalis, sub quo continetur, ut non
oporteat ulterius medium quaerere. Et ideo subdit quod, quorundam est
hoc modo disciplina, idest eorum accipitur cognitio per se, et non
oportet ea cognoscere per aliquod aliud medium, quod sit ultimum in
resolutione, qua mediata ad immediata reducuntur. Vel potest legi
sic: quod ultimum, idest extremum, quod accipitur sub universali
medio, non oportet ut cognoscatur esse sub illo universali per aliquod
aliud medium. Et quae sint ista, quae semper habent cognitionem sui
universalis, manifestat subdens quod huiusmodi sunt singularia, quae
non dicuntur de aliquo subiecto: cum inter singularia et speciem nullum
medium possit inveniri.
|
|