|
1. Postquam determinavit philosophus de principiis propriis et
communibus, hic ostendit qualiter demonstrativae scientiae se habeant
ad principia communia et propria. Et dividitur in duas partes: in
prima, ostendit qualiter se habeant demonstrativae scientiae circa
communia: in secunda, qualiter se habeant circa propria; ibi: si
autem idem est interrogatio et cetera. Circa primum duo facit:
primo, ostendit qualiter se habeant demonstrativae scientiae circa
prima principia inter communia; secundo, quomodo se habeant communiter
circa omnia principia communia; ibi: communicant autem omnes scientiae
et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo se
habeant demonstrativae scientiae circa hoc principium, quod, non
contingit simul affirmare et negare; secundo, quomodo se habeant circa
istud principium, de quolibet est affirmatio vel negatio vera; ibi:
omne autem affirmare et cetera. Haec enim duo principia sunt omnium
prima, ut probatur in IV metaphysicae.
2. Dicit ergo primo quod nulla demonstratio accipit hoc principium,
quod, non contingit simul affirmare et negare. Si enim aliqua
demonstratio eo uteretur ad ostendendum aliquam conclusionem, oporteret
quod sic eo uteretur, quod acciperet primum, idest maiorem
extremitatem, affirmari de medio et non negari. Quia si acciperet
affirmationem et negationem ex parte medii, nihil differret utrum sic
vel sic esset; et eadem ratio est de tertio, idest de minori
extremitate per comparationem ad medium. Verbi gratia: sit animal
primum, homo medium, et Callias tertium. Si quis vellet uti
praedicto principio in demonstratione, oporteret sic arguere: omnis
homo est animal et non est non animal; Callias est homo; ergo
Callias est animal et non est non animal. Cum vero dicat, omnis homo
est animal, nihil differt, utrum etiam haec sit vera, non homo est
animal, vel non sit vera. Et similiter in conclusione non differt,
ex quo Callias est animal, utrum non Callias sit animal, vel non
animal. Et huius causa est, quia primum non oportet dici de solo
medio, sed potest etiam dici de quodam alio, quod est diversum a
medio, quod significatur per negationem medii; propter hoc quod primum
dicitur de pluribus quandoque quam medium, sicut animal de pluribus
quam homo; unde dicitur de equo, qui est non homo. Unde si
accipiatur medium idem et non idem, idest, si accipiatur medium
affirmativum et negativum, ut cum dico, homo et non homo est animal,
nihil facit ad conclusionem. Cum autem accipitur affirmatio et negatio
ex parte maioris extremitatis, differt quidem quantum ad conclusionem
et etiam quantum ad veritatem praemissarum. Si enim homo esset non
animal, non esset verum quod homo est animal, neque sequeretur quod
Callias esset animal. Tamen nihil plus certificatur cum dicitur,
homo est animal et non est non animal, quam cum dicitur solum, homo
est animal. Idem enim intelligitur per utrumque. Et sic manifestum
est quod demonstrationes non utuntur hoc principio, scilicet quod
affirmatio et negatio non sint simul vera, neque ex parte praedicati,
neque ex parte subiecti.
3. Deinde, cum dicit: omne autem affirmare etc., ostendit quomodo
demonstrativae scientiae utantur hoc principio, de quolibet est
affirmatio vel negatio vera. Et dicit quod hoc principium accipit
demonstratio, quae est ad impossibile. In hac enim demonstratione
probatur aliquid esse verum per hoc quod eius oppositum est falsum.
Quod nequaquam contingeret, si possibile esset utrumque oppositorum
esse falsum. Non tamen semper utitur praedicta demonstratio hoc
principio, quia quandoque illud oppositum quod ostenditur esse falsum,
non est negatio, sed contrarium immediatum. Sicut si ostenderetur
aliquem numerum esse parem per hoc quod falsum est ipsum esse imparem
ducendo ad impossibile. Neque etiam utitur hoc principio
universaliter, idest in sua universalitate, sub his terminis, ens et
non ens, sed quantum sufficiens est in genere aliquo. Et dico de illo
genere, circa quod sunt demonstrationes. Sicut si in geometria
accipiatur rectum et non rectum; ut cum ostenditur aliqua linea esse
recta per hoc quod est falsum eam esse non rectam ducendo ad
impossibile.
4. Deinde, cum dicit: communicant autem etc., ostendit qualiter
demonstrativae scientiae se habeant communiter ad omnia principia
communia. Et circa hoc duo facit. Primo, dicit quod omnes scientiae
in communibus principiis communicant hoc modo, quod omnes utuntur eis,
sicut ex quibus demonstrant, quod est uti eis ut principiis: sed non
utuntur eis, ut de quibus aliquid demonstrant, ut de subiectis, neque
sicut quod demonstrant, quasi conclusionibus.
5. Secundo, ibi: et dialectica de omnibus etc., ostendit quod
quaedam scientiae utuntur principiis communibus alio modo quam dictum
est. Dialectica enim est de communibus; et aliqua alia scientia est
etiam de communibus, scilicet philosophia prima, cuius subiectum est
ens et considerat ea quae consequuntur ens, ut proprias passiones
entis. Sciendum tamen est quod alia ratione dialectica est de
communibus et logica et philosophia prima. Philosophia enim prima est
de communibus, quia eius consideratio est circa ipsas res communes,
scilicet circa ens et partes et passiones entis. Et quia circa omnia
quae in rebus sunt habet negotiari ratio, logica autem est de
operationibus rationis; logica etiam erit de his, quae communia sunt
omnibus, idest de intentionibus rationis, quae ad omnes res se
habent. Non autem ita, quod logica sit de ipsis rebus communibus,
sicut de subiectis. Considerat enim logica, sicut subiecta,
syllogismum, enunciationem, praedicatum, aut aliquid huiusmodi.
Pars autem logicae, quae demonstrativa est, etsi circa communes
intentiones versetur docendo, tamen usu demonstrativae scientiae non
est in procedendo ex his communibus intentionibus ad aliquid ostendendum
de rebus, quae sunt subiecta aliarum scientiarum. Sed hoc dialectica
facit, quia ex communibus intentionibus procedit arguendo dialecticus
ad ea quae sunt aliarum scientiarum, sive sint propria sive communia,
maxime tamen ad communia. Sicut argumentatur quod odium est in
concupiscibili, in qua est amor, ex hoc quod contraria sunt circa
idem. Est ergo dialectica de communibus non solum quia pertractat
intentiones communes rationis, quod est commune toti logicae, sed
etiam quia circa communia rerum argumentatur. Quaecunque autem
scientia argumentatur circa communia rerum, oportet quod argumentetur
circa principia communia, quia veritas principiorum communium est
manifesta ex cognitione terminorum communium, ut entis et non entis,
totius et partis, et similium. Dicit autem signanter: et si aliqua
scientia tentet monstrare communia, quia philosophia prima non
demonstrat principia communia, sunt enim indemonstrabilia simpliciter;
sed aliqui errantes tentaverunt ea demonstrare, ut patet in IV
metaphysicae. Vel etiam quia, etsi non possunt demonstrari
simpliciter, tamen philosophus primus tentat ea monstrare eo modo, quo
est possibile, scilicet contradicendo negantibus ea, per ea quae
oportet ab eis concedi, non per ea, quae sunt magis nota.
6. Sciendum est etiam quod primus philosophus non solum hoc modo
demonstrat ea, sed etiam monstrat aliquid de eis, sicut de subiectis;
sicut quod, impossibile est mente concipere opposita eorum, ut patet
in IV metaphysicae. Cum ergo disputet circa haec principia et
philosophus primus et dialecticus, tamen aliter et aliter.
Dialecticus enim non procedit ex aliquibus principiis demonstrativis,
neque assumit alteram partem contradictionis tantum, sed se habet ad
utramque (contingit enim utramque quandoque vel probabilem esse, vel
ex probabilibus ostendi, quae accipit dialecticus). Et propter hoc
interrogat. Demonstrator autem non interrogat, quia non se habet ad
opposita. Et haec differentia utriusque posita est in his, quae de
syllogismo sunt, idest in libro priorum. Philosophia ergo prima
procedit circa communia per modum demonstrationis, et non per modum
dialecticae disputationis.
|
|