|
1. Postquam philosophus ostendit quomodo scientiae demonstrativae se
habeant circa principia communia, hic ostendit quomodo se habeant circa
propria. Et dividitur in duas partes: in prima, ostendit quod in
qualibet scientia sunt propriae interrogationes, responsiones et
disputationes; in secunda, ostendit quomodo in qualibet scientia sunt
propriae deceptiones; ibi: quoniam autem sunt geometricae et cetera.
Circa primum duo facit: primo, ostendit quod in qualibet scientia
sunt propriae interrogationes; secundo, ostendit quod in qualibet
scientia sunt propriae responsiones et disputationes; ibi: neque omnem
interrogationem utique et cetera. Circa primum duo facit: primo,
ostendit quod in qualibet scientia sunt interrogationes propriae;
secundo, quae sunt illae; ibi: sed ex quibus aut demonstratur et
cetera.
2. Primum sic ostendit. Idem est secundum substantiam interrogatio
syllogistica et propositio, quae accipit alteram partem
contradictionis, licet in modo proferendi differant (hoc enim, quod
ad interrogationem respondetur, assumitur ut propositio in aliquo
syllogismo); in unaquaque autem scientia sunt propriae propositiones,
ex quibus fit syllogismus: ostensum est enim quod quaelibet scientia ex
propriis procedit; ergo in qualibet scientia est propria interrogatio.
Non ergo quaelibet interrogatio est geometrica, vel medicinalis; et
sic de aliis scientiis.
3. Sciendum tamen est quod interrogatio aliter est in scientiis
demonstrativis et aliter est in dialectica. In dialectica enim non
solum interrogatur de conclusione, sed etiam de praemissis: de quibus
demonstrator non interrogat, sed ea sumit quasi per se nota, vel per
talia principia probata; sed interrogat tantum de conclusione. Sed
cum eam demonstraverit, utitur ea, ut propositione, ad aliam
conclusionem demonstrandam.
4. Deinde cum dicit: sed ex quibus etc., ostendit quae
interrogationes sunt propriae unicuique scientiae. Et primo, in
quantum assumuntur ut propositiones, ex quibus demonstrator procedit;
secundo, in quantum sumuntur ut conclusiones; ibi: et de his quidem
et cetera. Dicit ergo primo quod interrogationes geometricae sunt ex
quibus demonstratur aliquid circa illa, de quibus est geometria, aut
circa illa, quae demonstrantur ex principiis eiusdem geometriae; sicut
illa, ex quibus demonstratur aliquid in speculativa scientia, idest in
perspectiva, quae procedit ex principiis geometriae. Et quod dictum
est de geometria, intelligendum est de aliis scientiis: quia scilicet
propositio, vel interrogatio dicitur proprie alicuius scientiae, ex
qua demonstratur vel in ipsa scientia, vel in scientia ei
subalternata.
5. Deinde cum dicit: et de his quidem rationem etc., notificat
geometricam interrogationem, prout est conclusio, dicens quod de
interrogationibus geometricis ponenda est ratio, demonstrando scilicet
veritatem ipsarum ex principiis geometricis et conclusionibus, quae per
illa principia demonstrantur. Non enim cuiuslibet demonstrationis
geometricae ratio redditur ex primis geometriae principiis, sed
interdum ex his quae per prima principia sunt conclusa.
Interrogationum autem, quae semper sunt conclusiones in demonstrativis
scientiis, ratio reddi potest in eisdem, sed principiorum ratio non
potest reddi a geometra, secundum quod geometra est. Et similiter est
in aliis scientiis. Nulla enim scientia probat sua principia,
secundum quod ostensum est supra. Dicit autem, secundum quod geometra
est, quia contingit in aliqua scientia probari principia illius
scientiae, in quantum illa scientia assumit principia alterius
scientiae; sicut geometra probat sua principia secundum quod assumit
formam philosophi primi, idest metaphysici.
6. Deinde cum dicit: neque omnem interrogationem etc., ostendit
quod in qualibet scientia sunt propriae responsiones et disputationes.
Et primo quod sint propriae responsiones; secundo, quod sint propriae
disputationes; ibi: si autem disputat et cetera. Dicit ergo primo,
quod ex praedictis patet quod non contingit unumquemque scientem de
qualibet quaestione interrogare. Unde etiam patet quod non contingit
de quolibet interrogato respondere: sed solum de his quae sunt secundum
propriam scientiam: eo quod ad eamdem scientiam pertinet interrogatio
et responsio.
7. Et quia ex interrogatione et responsione fit disputatio,
consequenter ostendit quod in qualibet scientia est propria disputatio,
dicens quod si disputet geometra cum geometra, secundum quod geometra,
idest de his quae ad geometriam pertinent, manifestum est quod bene
procedit disputatio, si tamen non solum fiat disputatio de eo quod est
geometriae, sed etiam ex principiis geometricis procedatur. Si vero
non sic fiat disputatio in geometria, non bene disputatur. Si enim
aliquis disputet cum geometra non de geometricis, manifestum est quod
non arguit, idest non convincit, nisi per accidens: puta si sit
disputatio de musica et contingat geometram per accidens esse musicum.
Unde manifestum est quod non est in non geometricis de geometria
disputandum, quia non poterit iudicari per principia illius scientiae,
utrum bene disputetur vel male. Et similiter se habet in aliis
scientiis.
|
|