|
1. Postquam philosophus determinavit de demonstratione propter quid,
hic ostendit differentiam inter demonstrationem quia, et
demonstrationem propter quid. Et circa hoc duo facit: primo,
ostendit differentiam utriusque in eadem scientia; secundo, in
diversis; ibi: alio autem modo et cetera. Circa primum duo facit:
primo, ponit duplicem differentiam utriusque demonstrationis in eadem
scientia; secundo, manifestat per exempla; ibi: ut quod prope sint
planetae et cetera.
2. Dicit ergo primo: superius dictum est quod demonstratio est
syllogismus faciens scire, et quod demonstratio ex causis rei procedit
et primis et immediatis. Quod intelligendum est de demonstratione
propter quid. Sed tamen differt scire quia ita est, et propter quid
ita est. Et cum demonstratio sit syllogismus faciens scire, ut dictum
est, oportet etiam quod demonstratio quae facit scire quia, differat a
demonstratione quae facit scire propter quid. Et horum quidem
differentia primo consideranda est in eadem scientia; postea
consideranda est in diversis.
3. In una autem scientia dupliciter differt utrumque praedictorum,
secundum duo quae requirebantur ad demonstrationem simpliciter, quae
facit scire propter quid; scilicet quod sit ex causis, et quod sit ex
immediatis. Uno igitur modo differt scire quia ab hoc quod est scire
propter quid; quia scire quia est si non fiat syllogismus
demonstrativus per non medium, idest per immediatum, sed fiat per
mediata. Sic enim non accipietur prima causa, cum tamen scientia,
quae est propter quid, sit secundum primam causam. Et ita non erit
scientia propter quid.
4. Alio modo differunt, quia scire quia est quando fit syllogismus
non quidem per media, idest per mediata, sed per immediata, sed non
fit per causam: sed fit per convertentiam, idest per effectus
convertibiles et immediatos. Et tamen talis demonstratio fit per
notius, scilicet nobis: alias non faceret scire. Non enim pervenimus
ad cognitionem ignoti, nisi per aliquid magis notum. Nihil enim
prohibet duorum aeque praedicantium, idest convertibilium, quorum unum
sit causa, et aliud effectus, notius esse aliquando non causam, sed
magis effectum. Nam effectus aliquando est notior causa quoad nos et
secundum sensum, licet causa sit semper notior simpliciter, et
secundum naturam. Et ita per effectum notiorem causa potest fieri
demonstratio non faciens scire propter quid, sed tantum quia.
5. Deinde cum dicit: ut quod prope etc., manifestat praedictam
differentiam per exempla. Et dividitur in duas partes: in prima,
ponit exempla de demonstratione quia, quae est per effectum; in
secunda, de demonstratione quia, quae est per causam mediatam; ibi:
amplius in quibus medium et cetera. Prima in duas: in prima, ponit
exempla de syllogismo qui fit per effectum convertibilem; in secunda,
de syllogismo qui fit per effectum non convertibilem; ibi: in quibus
autem media et cetera. Prima dividitur in duas partes secundum duo
exempla quae ponit; secunda pars incipit ibi: item sic lunam et
cetera. Circa primum duo facit: primo, ponit exemplum de
demonstratione quia, quae est per effectum; secundo, docet quomodo
posset converti in demonstrationem propter quid; ibi: contingit autem
et cetera.
6. Dicit ergo primo quod demonstratio quia per effectum est, si quis
concludat quod planetae sunt prope propter hoc quod non scintillant.
Non enim non scintillare est causa quod planetae sint prope, sed e
converso. Propter hoc enim non scintillant planetae, quia sunt
prope. Stellae enim fixae scintillant, quia visus in comprehensione
earum caligat propter earum distantiam. Formetur ergo syllogismus
sic: omne non scintillans est prope; planetae sunt non scintillantes;
ergo sunt prope. Sit in quo c planetae, idest accipiatur planetae
quasi minor extremitas. In quo autem b sit non scintillare, idest non
scintillare accipiatur medius terminus. In quo autem a sit prope
esse, idest prope esse accipiatur ut maior extremitas. Vera igitur
est haec propositio: omne c est b, quia planetae non scintillant. Et
iterum verum est quod omne b est a, quia omnis stella non scintillans
prope est. Huiusmodi autem propositionis veritas oportet quod
accipiatur per inductionem, aut per sensum, quia effectus hic est
notior causa quantum ad sensum. Et sic sequitur conclusio quod omne c
sit a. Et sic demonstratum est quod planetae sive stellae erraticae
sunt prope. Hic igitur syllogismus non est propter quid, sed est
quia. Non enim propter hoc quod non scintillant, planetae sunt
prope, sed propter id quod prope sunt, non scintillant.
7. Deinde cum dicit: contingit autem et per alterum etc., docet
quomodo demonstratio quia convertatur in demonstrationem propter quid,
dicens quod contingit et per alterum demonstrare alterum, idest per hoc
quod est prope esse, demonstrare quod non scintillant; et sic erit
demonstratio propter quid. Ut sit c erraticae, idest accipiatur
stella erratica minor extremitas; in quo b sit prope esse, idest prope
esse accipiatur ut medius terminus, quod supra erat maior extremitas;
a sit non scintillare, idest accipiatur non scintillare maior
extremitas, quod supra erat medius terminus. Est igitur et b in c,
quia omnis planeta prope est; et a est in b, quia omnis planeta, qui
prope est, non scintillat; quare sequitur quod et a sit in c,
scilicet, quod omnis planeta non scintillet. Et sic erit syllogismus
propter quid, cum accepta sit prima et immediata causa.
8. Deinde cum dicit: item sic lunam demonstrant etc., ponit aliud
exemplum ad idem, dicens quod sic (idest demonstratione faciente scire
quia), demonstrant quod luna sit circularis per incrementa, quibus
scilicet omni mense augetur et minuitur, sic argumentantes: omne quod
sic augetur quasi circulariter, circulare est; augetur autem sic
luna; ergo est circularis. Sic igitur factus est syllogismus
demonstrans quia. Sed e converso, posito medio ipsius, fit
syllogismus propter quid, scilicet si ponatur circulare ut medius
terminus, et augmentum ut maior extremitas. Non enim ideo circularis
est luna, quia sic augetur, sed quia circularis est, ideo talia
augmenta recipit. Sit ergo luna in quo c, idest minor extremitas;
augmentum in quo b, idest medius terminus; circularis autem in quo a,
idest maior extremitas. Et hoc intelligendum est in syllogismo quia.
E converso autem in syllogismo propter quid.
9. Deinde cum dicit: in quibus autem media etc., ostendit quod sit
demonstratio quia per effectum non convertibilem, dicens quod in illis
etiam syllogismis in quibus media non convertuntur cum extremis, et
accipitur ut notius quoad nos, scilicet loco medii, quod non est
causa, sed magis effectus, demonstratur quidem quia, sed non propter
quid. Et quidem si tale medium convertatur cum maiori extremitate, et
excedat minorem, manifestum est quod conveniens fit syllogismus.
Sicut si probetur de Venere quod sit prope, quia non scintillat. Si
autem e converso minor terminus esset in plus quam medium assumptum;
non esset conveniens syllogismus. Non enim potest de stella
universaliter concludi quod sit prope, propter hoc quod non
scintillat. In comparatione autem ad maiorem terminum est e converso.
Nam si medium sit in minus quam maior terminus conveniens fit
syllogismus. Sicut si per hoc, quod est moveri motu progressivo,
probetur de aliquo quod habeat animam sensibilem. Si autem sit in
plus, non fit conveniens syllogismus. Nam ab effectu, qui a pluribus
causis procedere potest, non potest una illarum concludi. Sicut non
potest concludi, quod aliquis habeat febrem, ex excitatione pulsus.
|
|