|
1. Postquam manifestavit philosophus per exempla, qualiter
demonstratur quia per effectum; hic ostendit qualiter demonstratur quia
per non immediata. Et circa hoc duo facit: primo, manifestat
propositum; secundo, ostendit qualiter in huiusmodi demonstrationibus
media se habeant ad conclusiones; ibi: comparantur autem huiusmodi et
cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit intentum;
secundo, manifestat per exemplum; ibi: ut quare non respirat etc.;
tertio, ordinat in forma syllogistica; ibi: syllogismus autem et
cetera. Dicit ergo primo quod non solum in his quae probantur per
effectum demonstratur quia et non propter quid, sed etiam in quibus
medium extra ponitur.
2. Dicitur autem medium extra poni quando est diversum a maiori
termino, ut accidit in syllogismis negativis. Vel medium extra poni
dicitur, quando est extra genus, quasi communius, et non convertitur
cum maiori termino. Quod autem per tale medium non possit demonstrari
propter quid probat ex hoc, quod demonstratio propter quid est per
causam. Tale autem medium non est causa proprie loquendo.
3. Deinde cum dicit: ut quare non respirat etc., manifestat quod
dixerat per exemplum, dicens: ut si quis velit probare, quod non
respirat paries, quia non est animal, non demonstrat propter quid,
nec accipit causam. Quia si non esse animal esset causa non
respirandi, oporteret quod esse animal esset causa respirandi: quod
falsum est. Multa enim sunt animalia quae non respirant. Oportet
enim, si negatio est causa negationis, quod affirmatio sit causa
affirmationis; sicut non esse calidum et frigidum in mensura est causa
quod aliquis non sanetur, et esse calidum et frigidum in mensura est
causa quod aliquis sanetur. Similiter autem est e converso, quod si
affirmatio est causa affirmationis, et negatio est causa negationis.
In praemissis autem hoc non contingit, quia affirmatio non est causa
affirmationis; quia non omne quod est animal respirat.
4. Deinde cum dicit: syllogismus autem etc., ordinat praedictum
exemplum in forma syllogistica, dicens quod syllogismum praedictum
oportet fieri in media figura. Et hoc ideo est, quia in prima figura
non potest esse, quando conclusio est negativa, quod maior sit
affirmativa; quod oportet in praedicto exemplo esse. Nam respirare,
quod est maior terminus, oportet quod coniungatur cum animali, quod
est medius terminus, secundum affirmationem. Sed paries, quod est
minor terminus, oportet quod coniungatur cum animali, quod est
medium, secundum negationem. Et sic oportet quod maior sit
affirmativa et minor negativa. Quod quidem nunquam fit in prima
figura; sed solum in secunda. Accipiatur ergo animal a, idest medius
terminus; b respirare, idest maior extremitas; et paries c, idest
minor extremitas. Sic igitur a est in omni b, quia omne respirans est
animal; in nullo autem c est a, quia nullus paries est animal: quare
sequitur quod etiam b in nullo c sit, scilicet quod nullus paries
respiret. Si autem acciperetur medium propinquum, esset demonstratio
propter quid. Ut si ostenderetur quod paries non respiret, quia non
habet pulmonem. Omne enim habens pulmonem respirat, et e converso.
5. Deinde cum dicit: comparantur huiusmodi etc., ostendit quomodo
media se habeant ad conclusiones, dicens quod huiusmodi causae remotae
comparantur dictis secundum excellentiam, quia scilicet excedunt
communitatem conclusionis probandae. Et huiusmodi medium contingit
dicere quod est multum distans. Ut patet in probatione Anacharsidis,
qui probat quod apud Scythas non sunt sibilatores, propter hoc, quod
non sunt ibi vites. Hoc enim est medium valde remotum. Propinquum
enim esset non habere vinum; et adhuc propinquius non bibere vinum; ex
quo sequitur laetitia cordis quae movet ad cantandum, ut sic sibilatio
pro cantu intelligatur. Vel melius potest dici quod sibilus hic
accipitur non pro quolibet cantu; sed pro cantu vindemiantium, qui
vocatur celeuma.
6. Deinde cum dicit: secundum quidem etc., epilogat quod dixerat,
dicens: quod hae sunt differentiae syllogismi quia ad syllogismum qui
est propter quid, in eadem scientia, et secundum eorumdem positionem,
idest eorum qui habent eumdem ordinem. Quod dicitur ad removendum
illud, quod post dicet, quod una scientia est sub altera.
|
|