|
1. Postquam ostendit philosophus qualiter demonstratio quia differt a
demonstratione propter quid in eadem scientia; hic ostendit quomodo
differt in diversis scientiis. Et circa hoc duo facit. Primo,
proponit intentum, dicens quod alio modo a praedictis differt propter
quid ab ipso quia, propter hoc quod in diversis scientiis
considerantur, idest quod ad unam scientiam pertinet scire propter
quid, et ad aliam scientiam pertinet scire quia. Secundo cum dicit:
huiusmodi autem sunt etc., manifestat propositum. Et circa hoc duo
facit: primo, manifestat propositum in scientiis, quarum una est sub
altera; secundo, in scientiis, quarum una non est sub altera; ibi:
multae autem non sibi et cetera. Circa primum duo facit: primo,
ostendit qualiter se habeant scientiae ad invicem, quarum una est sub
altera, ad quarum unam pertinet propter quid, ad alteram autem quia;
secundo, ostendit quomodo in praedictis scientiis ad unam earum
pertinet quia, et ad aliam propter quid; ibi: hoc enim ipsum et
cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo praedictae
scientiae se habeant ad invicem secundum ordinem; secundo, ostendit
qualiter se habeant ad invicem secundum convenientiam; ibi: fere autem
univocae et cetera.
2. Dicit ergo primo quod huiusmodi scientiae sunt (scilicet ad
quarum unam pertinet quia, ad aliam autem propter quid) quaecunque sic
se habent ad invicem, quod altera est sub altera. Sed intelligendum
est unam scientiam esse sub altera dupliciter. Uno modo, quando
subiectum unius scientiae est species subiecti superioris scientiae;
sicut animal est species corporis naturalis, et ideo scientia de
animalibus est sub scientia naturali. Alio modo, quando subiectum
inferioris scientiae, non est species subiecti superioris scientiae;
sed subiectum inferioris scientiae comparatur ad subiectum superioris,
sicut materiale ad formale. Et hoc modo accipit hic unam scientiam
esse sub altera, sicut speculativa, idest perspectiva, se habet ad
geometriam. Geometria enim est de linea et aliis magnitudinibus:
perspectiva autem est circa lineam determinatam ad materiam, idest
circa lineam visualem. Linea autem visualis non est species lineae
simpliciter, sicut nec triangulus ligneus est species trianguli: non
enim ligneum est differentia trianguli. Et similiter machinativa,
idest scientia de faciendis machinis, se habet ad stereometriam, idest
ad scientiam quae est de mensurationibus corporum. Et haec scientia
dicitur esse sub scientia per applicationem formalis ad materiale. Nam
mensurae corporum simpliciter comparantur ad mensuras lignorum et
aliarum materierum, quae requiruntur ad machinas, per applicationem
formalis ad materiale. Et similiter se habet harmonica, idest
musica, ad arithmeticam. Nam musica applicat numerum formalem (quem
considerat arithmeticus) ad materiam, idest ad sonos. Et similiter
se habet apparentia, idest scientia navalis, quae considerat signa
apparentia serenitatis vel tempestatis, ad astrologiam, quae
considerat motus et situs astrorum.
3. Deinde cum dicit: fere autem univocae etc., ostendit qualiter
se habent praedictae scientiae ad invicem secundum convenientiam,
dicens quod fere huiusmodi scientiae sunt univocae ad invicem. Dicit
autem fere, quia communicant in nomine generis, et non in nomine
speciei. Dicuntur enim omnes praedictae scientiae mathematicae;
quaedam quidem quia sunt de subiecto abstracto a materia, ut geometria
et arithmetica, quae simpliciter mathematicae sunt; quaedam autem per
applicationem principiorum mathematicorum ad res materiales, sicut
astrologia dicitur mathematica et etiam navalis scientia, et similiter
harmonica, idest musica, dicitur mathematica, et quae est secundum
auditum, idest practica musicae, quae cognoscit ex experientia auditus
sonos. Vel potest dici quod sunt univocae, quia etiam in nomine
speciei conveniunt. Nam et navalis dicitur astrologia, et practica
musicae dicitur musica. Dicit autem fere, quia hoc non contingit in
omnibus, sed in pluribus.
4. Deinde cum dicit: hoc enim ipsum etc., manifestat quomodo in
praedictis scientiis ad unam scientiam pertinet quia, et ad aliam
propter quid. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo
scientiae, quae sub se continent alias, habent dicere propter quid;
secundo, quomodo scientiae, quae sub eis continentur, habent dicere
propter quid respectu aliarum scientiarum; ibi: habet autem se et
cetera. Sciendum ergo est circa primum quod in omnibus praenominatis
scientiis, illae quae continentur sub aliis, applicant principia
mathematicae ad sensibilia. Quae autem sub se continent alias sunt
magis mathematicae. Et ideo dicit primo philosophus quod scire quia
est sensibilium, idest scientiarum inferiorum, quae applicant ad
sensibilia: sed scire propter quid est mathematicorum, idest
scientiarum, quarum principia applicantur ad sensibilia. Huiusmodi
enim habent demonstrare ea, quae assumuntur ut causae in inferioribus
scientiis. Et quia posset aliquis credere quod qui sciret propter
quid, sciret etiam de necessitate quia, consequenter hoc removet
dicens quod multoties illi, qui sciunt propter quid, nesciunt quia.
Et hoc manifestat per exemplum: sicut considerantes universale,
multoties nesciunt quaedam singularia, propter hoc, quod non intendunt
per considerationem; sicut qui scit omnem mulam esse sterilem, nescit
de ista, quam non considerat. Et similiter mathematicus qui
demonstrat propter quid, nescit quandoque quia, quia non applicat
principia superioris scientiae ad ea, quae demonstrantur in inferiori
scientia. Et quia dixerat quod scire propter quid est mathematicorum,
vult ostendere cuiusmodi genus causae a mathematicis sumatur. Unde
dicit quod istae scientiae, quae accipiunt propter quid a
mathematicis, sunt alterum quiddam, idest differunt ab eis secundum
subiectum, scilicet in quantum applicant ad materiam. Unde huiusmodi
scientiae utuntur speciebus, idest formalibus principiis, quae
accipiunt a mathematicis. Mathematicae enim scientiae sunt circa
species. Non enim earum consideratio est de subiecto, idest de
materia; quia quamvis ea, de quibus geometria considerat, sint in
materia, sicut linea, superficies et huiusmodi; non tamen considerat
de eis geometria, secundum quod sunt in materia, sed secundum quod
sunt abstracta. Nam geometria ea, quae sunt in materia secundum
esse, abstrahit a materia secundum considerationem. Scientiae autem
ei subalternatae e converso accipiunt ea, quae sunt considerata in
abstractione a geometra, et applicant ad materiam. Unde patet quod
geometra dicit propter quid in istis scientiis secundum causam
formalem.
5. Deinde cum dicit: habet autem se etc., ostendit quod etiam
scientia subalternata dicit propter quid, non respectu subalternantis,
sed respectu cuiusdam alterius. Perspectiva enim subalternatur
geometriae. Et si comparemus perspectivam ad geometriam, perspectiva
dicit quia et geometria propter quid. Sed sicut perspectiva
subalternatur geometriae, ita scientia de iride subalternatur
perspectivae. Applicat enim principia, quae perspectiva tradit
simpliciter, ad determinatam materiam. Unde ipsius physici, qui
tractat de iride, est scire quia; sed perspectivi est scire propter
quid. Dicit enim physicus conversionem visus ad nubem, aliquo modo
dispositam ad solem, esse causam iridis. Propter quid autem sumit a
perspectivo.
6. Deinde cum dicit: multae autem et non sub etc., ostendit
quomodo quia et propter quid differunt in diversis scientiis non
subalternatis, dicens quod multae scientiarum, quae non sunt sub
invicem, sic se habent ad invicem, scilicet quod ad unam pertinet
quia, et ad alteram pertinet propter quid. Sicut patet de medicina et
geometria. Non enim subiectum medicinae sumitur sub subiecto
geometriae, sicut subiectum perspectivae; sed tamen ad aliquam
conclusionem, in medicina consideratam, applicabilia sunt principia
geometriae. Sicut quod vulnera circularia tardius sanentur, medici
est scire quia, qui hoc experitur, sed propter quid scire est
geometrae, ad quem pertinet cognoscere quod circulus est figura sine
angulo. Unde partes circularis vulneris non appropinquant sibi, ut
possint de facili coniungi. Sciendum autem est quod illa differentia
quia et propter quid, quae est secundum diversas scientias, continetur
sub altero praedictorum modorum, scilicet quando fit demonstratio per
causam remotam.
|
|