|
1. Postquam philosophus determinavit de syllogismo demonstrativo,
per quem acquiritur scientia, hic determinat de syllogismo, per quem
inducitur in nobis ignorantia sive deceptio. Et circa hoc duo facit:
primo enim ostendit qualis ignorantia per syllogismum induci possit;
secundo, ostendit modum, quo talis syllogismus procedit; ibi:
simplicis quidem igitur opinionis et cetera.
2. Distinguit ergo primo duplicem ignorantiam; quarum una est
secundum negationem; alia est secundum dispositionem. Ignorantia
quidem secundum negationem est quando homo omnino nihil scit de re. Et
haec est ignorantia in non attingendo, ut philosophus dicit in IX
Metaph.; sicut patet de rustico, qui omnino nihil scit de
triangulo, an habeat tres angulos aequales duobus rectis. Ignorantia
autem secundum dispositionem est quando aliquis habet quidem aliquam
dispositionem in cognoscendo, sed corruptam: dum scilicet existimat
aliquid circa rem sed falso; dum vel existimat esse, quod non est,
vel non esse quod est. Et haec ignorantia idem est, quod error.
Prima ergo ignorantia non fit per syllogismum: sed secunda per
syllogismum fieri potest. Et tunc vocatur deceptio.
3. Haec autem ignorantia sive deceptio potest contingere circa duo.
Uno quidem modo circa ea quae sunt prima principia et immediata, dum
scilicet opinatur quis opposita principiis: quae quidem etsi non possit
opinari interius in mente, ut supra dictum est, quia non cadunt sub
apprehensione; potest tamen eis contradicere secundum vocem, et
secundum quamdam falsam imaginationem, ut dicitur de quibusdam
negantibus principia in IV Metaphys. Alio modo circa conclusiones,
quae non sunt prima et immediata. Et prima quidem ignorantia sive
deceptio opponitur cognitioni intellectus. Secunda autem cognitioni
scientiae.
4. Utraque autem ignorantia dispositionis, sive sit de his quae sunt
prima, sive sit de his quae non sunt prima, potest homini provenire
dupliciter. Uno modo simpliciter, quando scilicet absolute absque
aliquo ductu rationis existimat falsum, sive affirmando, sive
negando. Alio modo, quando inducitur ad falsum existimandum, per
aliquam rationem syllogisticam, sicut philosophus dicit in IV
Metaphys., quod quidam principiis contradicunt, velut rationibus
persuasi; alii vero, non quasi ratione persuasi, sed propter
ineruditionem vel pertinaciam, volentes in omnibus quaerere
demonstrationem.
5. Deinde cum dicit: simplicis quidem igitur etc., ostendit
quomodo praedictae ignorantiae causantur. Et primo quomodo causatur
ignorantia, quae est per syllogismum; secundo, quomodo proveniat
ignorantia homini sine syllogismo; ibi: manifestum est autem et
cetera. Circa primum duo facit; primo, ostendit quomodo causetur
ignorantia per syllogismum in primis et immediatis; secundo, quomodo
causetur in his, quae non sunt prima et immediata; ibi: in his autem
quae non individua et cetera. Circa primum duo facit: primo,
ostendit quomodo causetur ignorantia, qua existimatur esse quod non
est; secundo, quomodo causetur ignorantia, qua existimatur non esse
quod est; ibi: quae vero ipsius non esse et cetera. Circa primum
tria facit: primo, proponit modum, quo praedicta ignorantia
communiter causatur; secundo, assignat diversitates circa hoc
contingentes; ibi: contingit quidem etc.; tertio, respondet tacitae
quaestioni; ibi: ipsius quidem igitur esse et cetera.
6. Dicit ergo primo quod falsae opinionis, quam supra vocavit
simplicem, est simplex deceptio, idest uno solo modo ad hoc
pervenitur. Non enim causatur ex ratione, quae diversificari potest,
sed magis ex defectu rationis, qui non diversificatur per diversos
modos, sicut nec aliae negationes secundum propriam rationem. Sed
quia ratio falsa multipliciter variari potest, inde est quod huiusmodi
ignorantia, quae fit per syllogismum, multipliciter accidere potest,
secundum quod multipliciter potest esse falsus syllogismus. Ponit
autem communem modum dicens: non sit enim a in nullo b individualiter,
idest sit haec propositio vera immediata, nullum b est a: ponuntur
enim duae negationes, loco unius; puta, si dicamus, nulla quantitas
est substantia, secundum doctrinam supra positam de negativis
immediatis. Si quis ergo concludat oppositum huius, per aliquem
syllogismum, ostendens scilicet omne b esse a, accipiens pro medio c,
erit deceptio per syllogismum.
7. Deinde cum dicit: contingit quidem igitur etc., ostendit quot
modis potest hoc variari. Est autem sciendum quod falsa conclusio non
concluditur nisi falso syllogismo. Syllogismus autem potest esse
falsus dupliciter. Uno modo, quia deficit in forma syllogistica. Et
hic non est syllogismus, sed apparens. Alio modo, quia utitur falsis
propositionibus. Et hic quidem est syllogismus propter syllogisticam
formam, est autem falsus propter falsas propositiones assumptas. In
disputatione ergo dialectica, quae fit circa probabilia, usus est
utriusque falsi syllogismi, quia talis disputatio procedit ex
communibus. Et ita in ea error attendi potest et circa materiam quam
assumit, quae est communis, et etiam circa formam, quae est
communis. Sed in disputatione demonstrativa, quae est circa
necessaria, non est usus, nisi illius syllogismi qui est falsus
propter materiam; quia, ut dicitur in I topicorum, paralogismus
disciplinae procedit ex propriis disciplinae, sed non ex veris.
Unde, cum forma syllogistica sit inter communia computanda,
paralogismus disciplinae, de quo nunc agitur, non peccat in forma,
sed solum in materia, et circa propria, non circa communia. Et ideo
primo, ostendit quomodo huiusmodi syllogismus procedat ex duabus
falsis; secundo, quomodo procedat ex altera falsa; ibi: sed alteram
contingit et cetera. Primum autem contingit dupliciter, quia falsa
propositio, aut est contraria verae, aut contradictoria. Primo ergo
ostendit quomodo huiusmodi syllogismus procedat ex duabus falsis
contrariis veris; secundo, quomodo accipitur contradictio; ibi:
potest autem sic se habere et cetera.
8. Dicit ergo primo quod in praedicto syllogismo deceptionem
causante, contingit quandoque utrasque propositiones esse falsas, et
quandoque alteram tantum. Utrasque autem falsas, uno modo si
accipiamus contrarias verarum. Habeat enim ita se c ad a et ad b,
quod nullum c sit a, et quod nullum b sit c. Si ergo accipiantur
contraria horum, scilicet, omne c est a; omne b est c; utraeque
propositiones erunt falsae totaliter. Puta si dicam: omnis qualitas
est substantia; omnis quantitas est qualitas; ergo omnis quantitas est
substantia.
9. Deinde cum dicit: potest autem sic se habere etc., ostendit
quomodo possunt esse ambae falsae, et non sunt contrariae veris, sed
contradictoriae. Puta, si sic se habeat c ad a et ad b, quod nec
contineatur totaliter sub a, neque universaliter insit b. Puta si
accipiamus, perfectum vel ens in actu, et procedamus sic: omne
perfectum est substantia; omnis quantitas est perfecta; ergo et
cetera. Manifestum est quod utraque est falsa, sed non totaliter.
Sunt enim contradictoriae earum verae, scilicet, quoddam perfectum
non est substantia, et, quaedam quantitas non est perfecta.
Contrariae autem sunt falsae, scilicet, nullum perfectum est
substantia, et nulla quantitas est perfecta. Quod autem c non
universaliter insit b (idest, quod ista non sit vera: omnis quantitas
est perfecta, quae erat minor; ut, omne b est c) probat per hoc,
quod b non potest contineri sub aliquo toto, quod de eo universaliter
praedicetur. Et hoc ideo, quia haec propositio: nullum b est a,
dicebatur esse immediata, quod est a non inesse b primo. Dictum est
autem supra illas negativas esse immediatas, quarum neuter terminorum
est sub aliquo toto. Sed videtur haec probatio non esse sufficiens,
quia de eo etiam quod non est sub aliquo toto, sicut species sub
genere, potest aliquid universaliter praedicari. Non enim solum genus
aut differentia universaliter praedicatur, sed etiam proprium. Sed
dicendum est quod licet praedicta probatio non sit efficax, communiter
loquendo, est tamen efficax in proposito. Quia, sicut in I
topicorum dicitur, paralogismus disciplinae, de quo hic loquitur,
procedit ex convenientibus disciplinae. Unde intendit uti talibus
mediis, qualibus utitur demonstrator. Demonstrationis autem medium
est definitio, ut supra dictum est. Unde et syllogismus, de quo hic
loquitur, intendit uti definitione pro medio. Definitio autem
continet genus et differentiam. Unde oportet id quod universaliter
praedicatur in hoc syllogismo, continere id, in quo est subiectum,
sicut in toto. Quod autem a non universaliter insit ipsi c (idest,
quod ista non sit universaliter vera: omne perfectum est substantia,
quae erat maior, ut, omne c est a), probat per hoc, quod non est
necesse de quocunque universali, quod insit universaliter omnibus quae
sunt: quia nullum praedicamentum praedicatur de his, quae continentur
sub alio praedicamento; neque etiam universaliter praedicatur de his
quae communiter consequuntur ens, quae sunt actus et potentia,
perfectum et imperfectum, prius et posterius, et alia huiusmodi.
10. Deinde cum dicit: sed alteram contingit etc., ostendit
quomodo praedictus syllogismus procedat ex altera vera, et altera
falsa. Et dicit quod in praedicto syllogismo contingit accipere
alteram veram, scilicet maiorem, quae est a.c, altera existente
falsa, scilicet minore, quae est b.c. Et quod propositio minor,
quae est b.c, semper sit falsa probat, sicut et supra, per hoc quod
b in nullo est, sicut in toto. Sed quod haec propositio a.c possit
esse vera, altera existente falsa, probat in terminis. Sit enim
ita, quod a insit b et c individualiter, idest immediate, sicut genus
proximis speciebus, ut color albedini et nigredini. Manifestum est
enim secundum hoc, quod maior erit vera, scilicet, omne c est a,
puta: omnis albedo est color; minor autem est falsa, scilicet, omnis
nigredo est albedo; quia quando aliquid primo praedicatur de pluribus,
neutrum istorum plurium de neutro praedicatur. Prima enim praedicatio
generis est de oppositis speciebus.
11. Est autem circa hoc dubitatio: quia his terminis positis, non
sequitur conclusio falsa, sed vera. Erit enim conclusio quod a insit
b, cui suppositum est inesse individualiter. Sed dicendum quod hoc
exemplum ponitur solum ad manifestandum quomodo possit esse maior vera
et minor falsa. Sed hoc exemplum non habet locum in proposito, ubi
quaeritur conclusio falsa. Et ideo philosophus subiungit: differt
autem nihil, nec si non individualiter insit. Possumus enim accipere
tales terminos, quod a non insit b individualiter, neque aliquo modo;
immo potius ab eo individualiter removeatur. Nec est etiam necesse
quod insit c individualiter, quia non est necessarium quod demonstrator
utatur solum propositionibus immediatis; sed etiam his, quae per
immediata fidem acceperunt. Accipere ergo possumus alios terminos, ad
propositum pertinentes, ut si accipiamus pro medio substantiam
intellectualem: omnis enim intelligentia est substantia; minor autem
est falsa: omnis quantitas est intelligentia. Unde sequitur conclusio
falsa.
12. Deinde cum dicit: ipsius quidem igitur etc., respondet
tacitae quaestioni. Posset enim aliquis ab eo requirere quod
ostenderet diversitatem huius syllogismi in aliis figuris. Sed ipse
respondet quod deceptio, quae est ipsius esse, idest per quam aliquis
existimat propositionem affirmativam falsam, potest fieri solum per
primam figuram: quia in alia figura, scilicet in secunda, non potest
fieri syllogismus affirmativus. Tertia autem figura non pertinet ad
propositum, quia in ea non potest concludi universalis, quae
principaliter intenditur in demonstratione, et in hoc syllogismo.
|
|