|
1. Postquam philosophus ostendit quomodo concludatur per syllogismum
affirmativa falsa, contraria negativae immediatae, hic ostendit
quomodo per syllogismum concludatur negativa falsa, contraria
affirmativae immediatae. Et primo, in prima figura; secundo, in
secunda; ibi: sed in media figura et cetera. Circa primum duo
facit. Primo, ostendit de quo est intentio. Et dicit quod cum
negativa universalis concludi possit in prima et in secunda figura,
primo dicendum est quot modis syllogismus ignorantiae fiat in prima
figura, et qualiter se habentibus propositionibus in veritate et
falsitate. Secundo; ibi: contingit quidem etc., prosequitur
propositum. Et primo, ostendit quomodo fiat talis syllogismus in
prima figura ex duabus falsis; secundo, quomodo fiat ex altera vera et
altera falsa; ibi: contingit autem et altera et cetera.
2. Dicit ergo primo quod praedictus syllogismus fieri potest ex
utrisque falsis. Quod patet si a sit et in c et in b individualiter,
idest immediate. Est autem immediate genus in proximis speciebus, in
quas primo dividitur, sicut color in albedine et nigredine. Genus
enim per se praedicatur de specie, quia primo ponitur in eius
definitione; et immediate praedicatur de specie proxima, quia
immediate in eius definitione ponitur, non autem ex hoc, quod ponatur
in definitione alicuius partis definientis, sicut se habet genus
remotum ad ultimam speciem. Sint ergo termini, color, albedo,
nigredo. Si ergo accipiatur a quidem in nullo c esse, utpote si
dicamus: nulla albedo est color; c autem in omni b, ut puta si
dicamus: omnis nigredo est albedo; falsae sunt ambae propositiones,
et falsa est conclusio, scilicet: nulla nigredo est color.
3. Deinde cum dicit: contingit autem etc., ostendit quomodo possit
esse in praedicto syllogismo altera vera et altera falsa. Et primo
ostendit quomodo possit esse maior vera et minor falsa; secundo,
quomodo contingit e converso; ibi: sed et eam quae est et cetera.
Dicit ergo primo quod contingit syllogismum ignorantiae negativum fieri
in prima figura, falsa existente altera propositionum indifferenter,
quaecunque sit illa. Potest enim contingere quod haec propositio
a.c, quae est maior, sit vera, et propositio, quae est b.c, sit
falsa, quae est minor. Et quod propositio maior possit esse vera,
probat per hoc, quod iste terminus a, quicunque sit ille, non est
necesse quod insit omnibus, sicut color non praedicatur de omnibus
entibus. Quod autem minor sit falsa, probat per hoc, quia non potest
accipi aliquis terminus, a quo universaliter negetur a, qui quidem
terminus praedicetur de b: supponimus enim quod haec sit vera et
immediata: omne b est a. Si ergo aliquid universaliter praedicetur de
b, ita quod haec sit vera, omne b est c, non potest esse quod de illo
universaliter negetur a. Et ita haec propositio: nullum c est a, non
erit vera; quae erat maior. Si enim omne b est a, ut supponitur, et
omne b est c, ut assumitur, sequitur in tertia figura: quoddam c est
a, quae est contradictoria maioris. Falsa ergo erit ista: nullum c
est a. Si ergo haec sit vera, quae est maior, necesse est quod haec
sit falsa, quae est minor: omne b est c. Secundo, probat per hoc
quod ex duabus veris non potest concludi falsa, ut supra probatum est.
Datur autem haec esse vera: nullum c est a. Si ergo etiam haec sit
vera: omne b est c; sequitur quod conclusio sit vera: nullum b est
a; quae tamen supponitur esse falsa, utpote contraria huic immediatae
propositioni: omne b est a.
4. Deinde cum dicit: sed et eam etc., ostendit quomodo minor sit
vera, maiori existente falsa. Et dicit quod propositio c.b,
scilicet minor, potest esse vera, cum maior sit falsa. Quia enim
haec propositio: omne b est a, cuius contraria debet concludi, est
immediata, necesse est quod b sit in a sicut pars in toto, sicut
albedo in colore. Potest autem accipi aliquid aliud, in quo etiam sit
b sicut in toto, non tamen immediate, et sit illud qualitas quae sit
c. Necesse est ergo, secundum praedicta, quod horum duorum,
scilicet a et c, alterum sit sub altero, idest color sub qualitate.
Si ergo aliquis accipiat a in nullo c esse, ut puta, si dicat: nulla
qualitas est color, falsa erit propositio. Minor autem erit vera,
scilicet: omnis albedo est qualitas. Conclusio autem erit falsa, et
immediatae contraria, scilicet: nulla albedo est color. Sic ergo
manifestum est quod potest fieri syllogismus ignorantiae negativus in
prima figura, et altera propositione falsa et utrisque.
5. Deinde cum dicit: sed in media figura etc., ostendit quomodo
syllogismus ignorantiae negativus fiat in secunda figura. Et primo,
quando utraque est falsa; secundo, quando altera tantum; ibi:
similiter autem et alteram esse falsam et cetera. Dicit ergo primo
quod in media figura non contingit utrasque propositiones esse totas
falsas. Et dicit totas falsas illas, quae sunt contrariae
propositionibus veris. Et hoc probat. Quia cum debeamus concludere
negativam falsam contrariam affirmativae immediatae, necesse est
accipere quod haec sit vera et immediata, omne b est a, puta, omnis
albedo est color. Sic autem se habentibus terminis, non potest
inveniri aliquis medius terminus, qui universaliter praedicetur de uno
termino, et universaliter removeatur ab altero. Detur enim quod ille
terminus c universaliter removeatur ab a, et universaliter praedicetur
de b; erit ergo haec vera: nullum a est c; quare et conversa erit
vera: nullum c est a; sed omne b est c, ergo nullum b est a; cuius
contrarium fuit suppositum. Similiter etiam non potest esse quod
universaliter removeatur a b, et universaliter praedicetur de a; quia
si haec est vera: omne a est c, et conversa erit vera: quoddam c est
a. Si autem haec est vera: nullum b est c, et conversa erit vera:
nullum c est b. Sic ergo ex his duabus propositionibus: quoddam c est
a; nullum c est b; sequitur, quoddam b non est a, quae est
contradictoria eius, quae supponebatur, omne b est a. Relinquitur
ergo quod impossibile est inveniri aliquod medium, quod, praedicto
modo se habentibus a et b, de uno praedicetur, et ab alio removeatur.
Et tamen oportet, si debeat fieri syllogismus in secunda figura, ut
medium de uno extremorum praedicetur, et de alio negetur. Et ideo si
ambae sunt falsae totaliter, oportet quod earum contrariae sint verae;
quod est impossibile, ut probatum est. Nihil tamen prohibet utramque
propositionem esse falsam particulariter. Puta, si accipiamus quoddam
medium, quod particulariter praedicetur de a et de b, puta masculus,
quod particulariter praedicatur de animali et de homine. Si ergo
accipiatur c esse in omni a, puta, si accipiamus: omne animal esse
masculum; et accipiamus c in nullo b esse, puta si dicamus: nullus
homo est masculus; utraque propositio est falsa, non tamen totaliter,
sed particulariter. Et eadem ratio est, si e converso maior sit
negativa, et minor affirmativa. Ut si dicamus: nullum animal est
masculum; omnis homo est masculus.
6. Deinde cum dicit: similiter autem alteram etc., ostendit
quomodo contingit alteram esse falsam. Et primo in secundo modo
secundae figurae; secundo in primo; ibi: similiter autem fit
transposito et cetera. Dicit ergo primo quod contingit in hac figura
alteram propositionem esse falsam indifferenter, quaecunque sit illa.
Quod patet ex hoc, quia cum supponatur a per se et immediate
praedicari de b, quidquid est in omni a est in omni b; sicut omne quod
universaliter praedicatur de animali, praedicatur universaliter de
homine. Si ergo accipiatur aliquod medium c, quod universaliter
praedicetur de a, ut si dicamus: omne animal est vivum; et
universaliter removeatur a b, ut si dicamus: nullus homo est vivus:
patet quod a.c, quae est maior propositio, erit vera; sed b.c quae
est minor, erit falsa. Et similiter probat quod e converso contingit
maiorem esse falsam. Non enim potest esse quod aliquid universaliter
removeatur a b, et universaliter praedicetur de a, terminis sic se
habentibus. Dictum est enim quod si aliquid est in a universaliter,
sequitur quod sit in b. Si ergo aliquid removeatur a b universaliter,
non potest esse quod universaliter praedicetur de a. Sicut quod
universaliter removetur ab homine, non potest universaliter praedicari
de animali. Si ergo accipiatur aliquid, quod universaliter removeatur
ab homine, puta, irrationale, et dicatur sic: omne animal est
irrationale; nullus homo est irrationalis; sequitur quod minor
propositio sit vera, et maior falsa. Sed in his terminis, maior
propositio non est totaliter falsa. Potest autem accipi terminus in
quo sit totaliter falsa, puta si accipiamus inanimatum pro medio.
7. Deinde cum dicit: similiter autem fit etc., ostendit idem in
primo modo secundae figurae, in quo maior est negativa. Manifestum
est enim quod, praedictis terminis, scilicet a et b, sic se
habentibus ut dictum est, quod universaliter removetur ab a, non
poterit esse in nullo b. Si ergo accipiatur c medium, quod
universaliter removetur ab a, et universaliter praedicetur de b; erit
maior propositio vera et minor falsa. Puta si sint isti termini,
inanimatum, animal, homo. Et similiter ostendit quod potest esse
minor vera, et maior falsa. Manifestum est enim, secundum
praedicta, quod id quod universaliter praedicatur de b, non potest
removeri universaliter ab omni a: quia quod universaliter praedicatur
de b, ad minus oportet in quodam a esse. Si ergo accipiatur c
medium, quod universaliter praedicetur de b, puta, rationale, vel
vivum, et universaliter negetur de a; minor propositio erit vera,
scilicet: omnis homo est rationale, vel vivum. Maior autem: nullum
animal est rationale, est falsa in parte; nullum animal est vivum,
est falsa in toto. Deinde epilogando concludit quod syllogismus
deceptivus potest fieri in immediatis, utrisque propositionibus
existentibus falsis, vel altera tantum.
|
|