|
1. Postquam ostendit philosophus quomodo oportet praecognoscere
quaedam alia, antequam de conclusione cognitio sumatur, nunc vult
ostendere quomodo ipsam conclusionem contingit praecognoscere, antequam
cognitio sumatur de ea per syllogismum vel inductionem. Et circa hoc
duo facit. Primo namque determinat veritatem, dicens quod, antequam
inducatur inductio vel syllogismus ad faciendam cognitionem de aliqua
conclusione, illa conclusio quodammodo scitur, et quodammodo non:
simpliciter enim nescitur, sed scitur solum secundum quid. Sicut si
debeat probari ista conclusio, triangulus habet tres angulos aequales
duobus rectis; antequam demonstraretur, ille qui per demonstrationem
accipit scientiam eius, nescivit simpliciter, sed scivit secundum
quid. Unde quodammodo praescivit, simpliciter autem non. Cuius
quidem ratio est, quia, sicut iam ostensum est, oportet principia
conclusioni praecognoscere. Principia autem se habent ad conclusiones
in demonstrativis, sicut causae activae in naturalibus ad suos effectus
(unde in II physicorum propositiones syllogismi ponuntur in genere
causae efficientis). Effectus autem, antequam producatur in actu,
praeexistit quidem in causis activis virtute, non autem actu, quod est
simpliciter esse. Et similiter antequam ex principiis demonstrativis
deducatur conclusio, in ipsis quidem principiis praecognitis
praecognoscitur conclusio virtute, non autem actu: sic enim in eis
praeexistit. Et sic patet quod non praecognoscitur simpliciter, sed
secundum quid.
2. Secundo; ibi: si vero non etc., excludit ex veritate
determinata quandam dubitationem, quam Plato ponit in libro Menonis,
sic intitulato ex nomine sui discipuli. Est autem dubitatio talis.
Inducit enim quendam, omnino imperitum artis geometricae,
interrogatum ordinate de principiis, ex quibus quaedam geometrica
conclusio concluditur, incipiendo ex principiis per se notis: ad quae
omnia ille, ignarus geometriae, id quod verum est respondit: et sic
deducendo quaestiones usque ad conclusiones per singula verum
respondit. Ex hoc igitur vult habere, quod etiam illi, qui videntur
imperiti aliquarum artium, antequam de eis instruantur, earum notitiam
habent. Et sic sequitur quod vel homo nihil addiscat, vel addiscat ea
quae prius novit.
3. Circa hoc ergo quatuor facit. Primo enim, proponit quod
praedicta dubitatio vitari non potest, nisi supposita praedeterminata
veritate, scilicet quod conclusio, quam quis addiscit per
demonstrationem vel inductionem, erat nota non simpliciter, sed
secundum quod est virtute in suis principiis: de quibus aliquis,
ignarus scientiae, interrogatus, veritatem respondere potest.
Secundum vero Platonis sententiam, conclusio erat praecognita
simpliciter; unde non addiscebatur de novo, sed potius per deductionem
aliquam rationis in memoriam reducebatur. Sicut etiam de formis
naturalibus Anaxagoras ponit, quod ante generationem praeexistebant in
materia simpliciter. Aristoteles vero ponit quod praeexistunt in
potentia et non simpliciter.
4. Secundo, cum dicit: non enim sicut etc., ponit falsam
quorundam obviationem ad dubitationem Platonis: qui scilicet dicebant
quod conclusio antequam demonstraretur vel quocunque modo addisceretur,
nullo modo erat cognita. Poterat enim eis obiici secundum dubitationem
Platonis hoc modo: si quis interrogaret ab aliquo imperito: nunquid
tu scis quod omnis dualitas par est? Et dicente eo, idest concedente
se scire, afferret quandam dualitatem, quam ille interrogatus non
opinaretur esse, puta illam dualitatem quae est tertia pars senarii;
concluderetur quod sciret tertiam partem senarii esse numerum parem:
quod erat ei incognitum, sed per demonstrationem inductam addiscit.
Et sic videtur sequi quod vel non hoc addisceret vel addisceret quod
prius scivit. Ut igitur hanc dubitationem evitarent, solvebant
dicentes, quod ille qui interrogatus respondit se scire quod omnis
dualitas sit numerus par, non dixit se cognoscere omnem dualitatem
simpliciter, sed illam, quam scivit esse dualitatem. Unde cum ista
dualitas, quae est allata, fuerit ab eo penitus ignorata, nullo modo
scivit quod haec dualitas esset numerus par. Et sic sequitur quod apud
cognoscentem principia nullo modo conclusio sit praecognita, nec
simpliciter, nec secundum quid.
5. Tertio, ibi: et etiam sciunt etc., improbat hanc solutionem
hoc modo. Illud scitur de quo demonstratio habetur, vel de quo de
novo accipitur demonstratio. Et hoc dicitur propter addiscentem, qui
incipit scire. Addiscentes autem non accipiunt demonstrationem de omni
dualitate de qua sciunt, sed de omni simpliciter, et similiter de omni
numero aut de omni triangulo. Non ergo verum est quod sciat de omni
numero, quem scit esse numerum, aut de omni dualitate, quam scit esse
dualitatem, sed de omni simpliciter. Quod autem non sciat de omni
numero, quem scit esse numerum, sed de omni simpliciter, probat;
ibi: neque enim una propositio etc.: conclusio cum praemissis
convenit in terminis: nam subiectum et praedicatum conclusionis sunt
maior et minor extremitas in praemissis; sed in praemissis non
accipitur aliqua propositio de numero aut de recta linea, cum hac
additione, quam tu nosti, sed simpliciter de omni; neque ergo
conclusio demonstrationis est cum additione praedicta, sed simpliciter
de omni.
6. Quarto, ibi: sed nihil etc., ponit veram solutionem
dubitationis praedictae secundum praedeterminatam veritatem, dicens
quod illud quod quis addiscit, nihil prohibet primo quodammodo scire et
quodammodo ignorare. Non enim est inconveniens si aliquis quodammodo
praesciat id quod addiscit; sed esset inconveniens si hoc modo
praecognosceret, secundum quod addiscit. Addiscere enim proprie est
scientiam in aliquo generari. Quod autem generatur, ante generationem
neque fuit omnino non ens neque omnino ens, sed quodammodo ens et
quodammodo non ens: ens quidem in potentia, non ens vero actu: et hoc
est generari, reduci de potentia in actum. Unde nec id quod quis
addiscit erat omnino prius notum, ut Plato posuit, nec omnino
ignotum, ut secundum solutionem supra improbatam ponebatur; sed erat
notum potentia sive virtute in principiis praecognitis universalibus,
ignotum autem actu, secundum propriam cognitionem. Et hoc est
addiscere, reduci de cognitione potentiali, seu virtuali, aut
universali, in cognitionem propriam et actualem.
|
|