|
1. Postquam philosophus determinavit de ignorantia dispositionis,
quae fit per syllogismum; hic determinat de ignorantia simplicis
negationis, quae fit absque syllogismo. Et primo, ostendit in quibus
habeatur talis ignorantia ex necessitate; secundo, probat propositum;
ibi: siquidem addiscimus et cetera.
2. Dicit ergo primo quod si alicui deficiat aliquis sensus, puta
visus aut auditus, necesse est quod deficiat ei scientia propriorum
sensibilium illius sensus. Puta, si cui deficit sensus visus,
necesse est quod deficiat ei scientia de coloribus. Et sic habebit de
coloribus ignorantiam negationis, omnino ignorans colorem. Sed hoc
intelligendum est quando nunquam habuit sensum visus, sicut patet in
caeco nato. Si quis enim amittat visum prius habitum, non propter hoc
oportet quod careat scientia colorum; quia ex his, quae prius sensit,
remanet in eo memoria colorum.
3. Contingit autem de aliquibus rebus haberi ignorantiam negationis,
quae tamen cognosci possunt per sensum quem habemus: sicut si aliquis
habens visum semper fuisset in tenebris, careret quidem scientia
colorum, sed non ex necessitate, quia posset huiusmodi scientiam
accipere sentiendo colores: quod non contingit in eo, qui caret sensu
visus. Et ideo addit quod impossibile est accipere; quia videlicet
ille, qui caret potentia visiva, non potest percipere cognitionem
colorum.
4. Deinde cum dicit: siquidem addiscimus etc., probat propositum
per hoc quod duplex est modus acquirendi scientiam. Unus quidem per
demonstrationem, alius autem per inductionem; quod etiam in principio
huius libri positum est. Differunt autem hi duo modi, quia
demonstratio procedit ex universalibus; inductio autem procedit ex
particularibus. Si ergo universalia, ex quibus procedit
demonstratio, cognosci possent absque inductione, sequeretur quod homo
posset accipere scientiam eorum, quorum non habet sensum. Sed
impossibile est universalia speculari absque inductione. Et hoc quidem
in rebus sensibilibus est magis manifestum, quia in eis per
experientiam, quam habemus circa singularia sensibilia, accipimus
universalem notitiam, sicut manifestatur in principio metaphysicae.
5. Sed maxime hoc videtur dubium in his, quae dicuntur secundum
abstractionem, sicut in mathematicis. Cum enim experientia a sensu
ortum habeat, ut dicitur in principio metaphysicae, videtur quod hoc
locum non habeat in his, quae sunt abstracta a materia sensibili. Et
ideo ad hoc excludendum dicit quod etiam ea, quae dicuntur secundum
abstractionem, contingit nota facere per inductionem; quia in
unoquoque genere abstractorum sunt quaedam particularia, quae non sunt
separabilia a materia sensibili, secundum quod unumquodque eorum est
hoc. Quamvis enim linea secundum abstractionem dicatur, tamen haec
linea, quae est in materia sensibili, in quantum est individuata
abstrahi non potest, quia individuatio eius est ex hac materia. Non
autem manifestantur nobis principia abstractorum, ex quibus
demonstrationes in eis procedunt, nisi ex particularibus aliquibus,
quae sensu percipimus. Puta ex hoc, quod videmus aliquod totum
singulare sensibile, perducimur ad cognoscendum quid est totum et
pars, et cognoscimus quod omne totum est maius sua parte, considerando
hoc in pluribus. Sic igitur universalia, ex quibus demonstratio
procedit, non fiunt nobis nota, nisi per inductionem.
6. Homines autem carentes sensu aliquo non possunt inductionem facere
de singularibus pertinentibus ad sensum illum, quia singularium, ex
quibus procedit inductio, est solum cognitio sensus. Unde oportet
quod omnino sint huiusmodi singularia ignota, quia non contingit quod
aliquis carens sensu accipiat talium singularium scientiam; quia neque
ex universalibus potest demonstrare sine inductione, per quam
universalia cognoscuntur, ut dictum est; neque per inductionem potest
aliquid cognosci sine sensu, qui est singularium, ex quibus procedit
inductio.
7. Est autem considerandum quod per verba philosophi, quae hic
inducuntur, excluditur duplex positio. Prima quidem est positio
Platonis; qui ponebat quod nos habebamus scientiam de rebus per
species participatas ab ideis. Quod si esset verum, universalia
fierent nobis nota absque inductione; et ita possemus acquirere
scientiam eorum, quorum sensum non habemus. Unde et hoc argumento
utitur Aristoteles contra Platonem in fine I metaphysicae. Secunda
est positio dicentium quod possumus in hac vita cognoscere substantias
separatas, intelligendo quidditates earum; quae tamen per sensibilia
quae cognoscimus, quae ab eis omnimode transcenduntur, cognosci non
possunt. Unde, si ipsae cognoscerentur secundum suas essentias,
sequeretur quod aliqua cognoscerentur absque inductione et sensu: quod
philosophus hic negat, etiam de abstractis.
|
|