|
1. Postquam philosophus movit quaestiones, hic incipit eas
determinare; et dividitur in duas partes. In prima parte, ostendit
quod quarumdam dubitationum solutio reducitur ad solutionem aliarum.
In secunda, solvit dubitationem quantum ad illa, in quibus per se et
principaliter difficultas consistit; ibi: quod autem in illis, si
logice et cetera. Circa primum duo facit: primo enim ostendit quod
dubitatio, quae potest esse circa media, reducitur ad dubitationem,
quae movetur de extremis, et, ea soluta, solvitur; secundo,
ostendit quod dubitatio, quae est circa negativas demonstrationes,
reducitur ad dubitationem, quae est de affirmativis; ibi: manifestum
est autem in privativis et cetera. Circa primum tria facit: primo,
proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: si enim a
praedicante etc.; tertio, excludit quamdam obviationem; ibi: nec si
aliquis dicat et cetera.
2. Dicit ergo primo quod manifestum est, si quis rationem sequentem
consideret, quod non contingit esse media infinita, si praedicationes
tam in sursum quam in deorsum stent in aliquibus terminis, scilicet in
summo praedicato et in infimo subiecto. Et exponit quid sit procedere
praedicationes sursum, et deorsum; et dicit quod sursum ascenditur,
quando proceditur ad magis universale, de cuius ratione est quod
praedicetur: deorsum autem proceditur, quando itur ad magis
particulare, de cuius ratione est quod subiiciatur.
3. Deinde cum dicit: si enim a praedicante etc., ostendit
propositum per hunc modum. Sit ita quod a sit summum praedicatum, et
c sit infimum subiectum, et sint infinita media, quorum quodlibet
vocetur b. Quia igitur a erat primum praedicatum, praedicabitur de
aliquo medio sibi propinquiori, et iterum illud medium de alio medio
inferiori; et cum media sint infinita, sequitur quod in infinitum
procedet praedicatio in descendendo, quod est contra positum.
Ponebatur enim quod non descendat praedicatio in infinitum. Similiter
etiam si incipiamus a c, quod est infimum subiectum, procedetur
ascendendo in infinitum antequam perveniatur ad a, quod etiam est
contrarium posito. Si ergo haec sint impossibilia, scilicet quod
procedatur praedicando in infinitum sursum vel deorsum, sequetur quod
impossibile sit media esse infinita. Et ita patet quod quaestio de
infinitate mediorum reducitur ad quaestionem de infinitate extremorum.
4. Deinde cum dicit: neque enim si aliquis etc., excludit quamdam
obviationem. Posset enim aliquis obviare, dicens quod praedicta
probatio procedebat, ac si a b c, idest medium et extrema, ita se
haberent, quod essent habita ad invicem, ita scilicet, quod inter ea
non esset aliquod medium: sic enim definitur habitum in V physicorum,
quod scilicet consequenter se habet, cum tangat; et hoc videbatur in
praedicta probatione supponi, scilicet quod a praedicaretur de aliquo
medio quasi habito, idest immediate sequenti. Sed ille qui ponit
media infinita, dicet quod hoc non contingit accipere. Dicit enim
quod inter quoscunque terminos acceptos est aliquod medium.
5. Sed philosophus dicit quod nihil differt, sive sic accipiantur
infinita media quod sint habita ad invicem, sicut contingit in
discretis; puta, in civitate domus domui est habita, et in numeris
unitas unitati: sive non possit inveniri in mediis aliquid habitum,
sed semper inter duo media sit aliquod medium accipere; sicut accidit
in continuis, in quibus inter quaelibet duo signa, sive inter duo
puncta, semper est aliquod medium accipere. Et quod hoc nihil
differat ad propositum, sive uno modo, sive alio, sic manifestat
subdens: quia supposito quod sint infinita media inter a et c, quorum
quodlibet vocatur b, quodcunque horum accipio, necesse est quod inter
illud et a et c sint infinita media, vel non sint infinita respectu
alterius eorum. Verbi gratia: ponamus quod media sint habita ad
invicem, sicut accidit in discretis, et accipiamus aliquod medium quod
sit habitum ad ipsum a; necesse erit quod inter illud medium et c sint
adhuc infinita media. Et similiter si ponantur quaedam finita media
inter a et illud medium acceptum. Et eadem ratio est si ponatur medium
acceptum immediate coniungi ipsi c, vel per finita media ab eo
distare. Ex quo igitur semper a medio accepto oportet accipere
infinita media ad alterum extremorum, non differt utrum statim
coniungatur alii extremorum, idest sine medio, vel non statim, idest
per aliqua media: quia etiam si coniungatur uni extremo sine medio,
necesse est quod postea inveniantur infinita media respectu alterius;
et ita semper oportebit, si est infinitum in mediis, quod inveniatur
infinitum in praedicationibus vel ascendendo vel descendendo, sicut
praedicta probatio procedebat.
6. Deinde cum dicit: manifestum est autem etc., ostendit quod si
in affirmativis demonstrationibus non proceditur in infinitum, neque in
privativis in infinitum proceditur; et sic quaestio de
demonstrationibus negativis reducitur ad quaestionem de affirmativis.
Et circa hoc tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo,
probat propositum; ibi: tripliciter enim demonstratur etc.; tertio,
excludit quamdam obviationem; ibi: manifestum est autem et cetera.
Dicit ergo primo, quod manifestum erit ex sequentibus, quod si in
praedicativa, idest affirmativa demonstratione statur utrinque, idest
in sursum et deorsum, necesse erit quod stetur in negativa
demonstratione. Et ad exponendum hoc quod propositum est, dicit: sit
ita quod non contingat ab ultimo, idest ab infimo subiecto, ire in
sursum in infinitum versus praedicata universalia. Et exponit quid est
ultimum, scilicet illud quod non inest alicui alii tanquam minus
particulari, sed aliud sit in illo, et sit illud z. Et sit etiam
quod incipiendo a primo versus ultimum non procedatur in infinitum. Et
exponit quid sit primum illud, scilicet quod praedicatur de aliis, et
nihil aliud praedicatur de eo, quasi eo universalius; ut sic primum
intelligatur universalissimum, ultimum autem particularissimum. Si
igitur ex utraque parte stetur in demonstrationibus affirmativis, dicit
consequens esse quod etiam stetur in demonstrationibus negativis.
7. Deinde cum dicit: tripliciter enim etc., probat propositum.
Et primo in prima figura; secundo in secunda; ibi: iterum sit b
quidem etc.; tertio in tertia; ibi: tertius autem est et cetera.
In tribus enim figuris contingit negativam concludi. Dicit ergo primo
quod tripliciter potest demonstrari propositio negativa, per quam
significatur aliquid non esse. Uno quidem modo in prima figura,
secundum hunc modum, quod b insit c universaliter, minori existente
universali affirmativa; a vero insit nulli b, maiori existente
universali negativa. Quia igitur supponitur quod in affirmativis
stetur et in sursum et in deorsum, necesse est quod ista propositio,
quae est b-c, affirmativa, si non sit immediata, et quodcunque aliud
spatium accipitur, existente aliquo medio inter b et c, necesse erit
reducere in immediata; quia ista distantia, quae attenditur secundum
habitudinem medii ad minorem extremitatem, est affirmativa, in qua
supponitur esse status. Si autem accipiamus alterum spatium, quod est
inter b et a, manifestum est quod, si haec propositio, nullum b est
a, non est immediata, necesse est quod a removeatur ab aliquo alio per
prius quam a b, et illud sit d; quod si accipiatur ut medium inter a
et b, necesse est quod praedicetur universaliter de b, quia oportet
minorem esse affirmativam. Et iterum si haec non sit immediata,
nullum d est a, oportet quod a negetur ab aliquo alio per prius quam a
d, puta sit illud e; quod eadem ratione oportebit universaliter
praedicari de d. Quia ergo ascendendo statur in affirmativis, ut
supponitur, sequitur per consequens quod sit devenire ad aliquid, de
quo primo et immediate negetur ipsum a. Alioquin adhuc procederetur
amplius in affirmativis, sicut ex praedictis patet.
8. Deinde cum dicit: iterum si b quidem etc., probat idem in
negativa, quae concluditur in secunda figura. Sit enim ita quod b,
quod est medium, praedicetur universaliter de a et negetur
universaliter de c, et ex his concludatur quod, nullum c sit a. Si
autem negativam iterum demonstrari oporteat, propter hoc quod est
mediata, necesse est quod vel demonstretur in prima figura, de quo
modo demonstrationis iam ostensum est quod habet statum, si in
affirmativis sit status; aut oportet quod demonstretur per hunc modum,
idest per secundam figuram; aut per tertium, idest per tertiam
figuram. Dictum est autem in prima figura, quod habet statum in
negativis, si sit status in affirmativis. Sed hoc quidem
demonstrabitur nunc quantum ad secundam figuram. Demonstretur ergo
haec propositio, nullum c est b, sic quod d universaliter praedicetur
de b, maiori existente universali affirmativa, et negetur
universaliter de c, minori existente universali negativa. Si iterum
haec propositio, nullum c est d, est mediata, necesse erit accipere
aliquod aliud medium, quod etiam praedicetur de d universaliter, et
universaliter removeatur a c. Et ita, sicut proceditur in negativis
demonstrationibus, oportebit procedere in affirmativis, scilicet quod
b praedicabitur de a, et d de b, et aliquid aliud de d; et sic
procedetur in infinitum in affirmativis. Quia ergo supponitur quod in
affirmativis stetur in sursum, necesse est etiam quod stetur in
negativis, secundum hunc modum, quo negativa demonstratur in secunda
figura.
9. Deinde cum dicit: tertius autem est etc., ostendit idem in
tertia figura. Sit ergo medium, ut b, de quo a universaliter
praedicetur, c vero ab eo removeatur: sequitur particularis negativa,
scilicet quod c negetur a quodam a. Et quod quidem in praemissa
affirmativa, quae est, omne b est a, stetur, habetur ex
suppositione; quod autem necesse sit stare etiam in hac negativa,
nullum b est c, quae est maior, patet, quia si hoc debeat
demonstrari, necesse est quod vel demonstretur per superius dicta,
idest per primam et secundam figuram, vel demonstrabitur similiter
sicut concludebatur conclusio, scilicet per tertiam figuram: ita tamen
quod haec maior non assumatur ut universalis, sed ut particularis.
Illo autem modo statur, scilicet si procedatur in prima et in secunda
figura. Si autem procedatur in tertia figura ad concludendum, quoddam
b non esse c, accipiatur medium e, de quo quidem b universaliter
affirmetur, c vero ab eo particulariter negetur. Et hoc iterum
similiter continget, quod secundum hoc procedetur in demonstratione
negativa semper secundum augmentum praedicationis affirmativae in
inferius: quia b, quod erat primum medium, praedicabitur de e, et e
de quodam alio, et sic in infinitum. Quia igitur supponitur statum
esse in affirmativis in deorsum, manifestum est quod stabitur in
negativis ex parte ipsius c.
10. Deinde cum dicit: manifestum autem est etc., excludit quamdam
obviationem. Posset enim aliquis dicere quod necesse est stare in
demonstrationibus negativis, statu existente in affirmativis, si
semper syllogizetur secundum eamdem figuram; sed potest in infinitum
procedi, si nunc demonstretur per unam figuram, nunc per aliam. Et
dicit, manifestum est quod si non procedatur in demonstrationibus una
via, sed omnibus, aliquando quidem ex prima figura, aliquando autem
ex secunda vel tertia, sic etiam oportebit statum esse in negativis,
statu existente in affirmativis. Huiusmodi enim viae diversae
demonstrandi sunt finitae, et quaelibet earum multiplicatur non in
infinitum, sed finite ascendendo vel descendendo, ut ostensum est.
Si autem finita finities accipiantur, necesse est totum esse finitum.
Unde relinquitur quod omnibus modis necesse sit in demonstrationibus
negativis esse statum, si sit status in affirmativis.
|
|