|
1. Postquam philosophus ostendit quod si sit status in extremis,
necesse est esse statum in mediis, et si sit status in affirmativis,
necesse est esse statum in negativis; hic intendit ostendere quod sit
status in affirmativis in sursum et deorsum. Et dividitur in duas
partes: in prima parte, ostendit propositum logice, idest per
rationes communes omni syllogismo, quae accipiuntur secundum praedicata
communiter sumpta; in secunda, ostendit idem analytice, idest per
rationes proprias demonstrationi, quae accipiuntur secundum praedicata
per se, quae sunt demonstrationi propria; ibi: analytice autem
manifestum et cetera. Prima autem pars dividitur in duas partes: in
prima, ostendit quod non sit procedere in infinitum in praedicatis,
quae praedicantur in eo quod quid; in secunda, ostendit quod non sit
procedere in infinitum universaliter in praedicatis affirmativis; ibi:
universaliter autem sic dicimus et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod cum ostensum sit quod in privativis non
est ire in infinitum, si stetur in affirmativis; hic iam manifestum
erit quomodo aliqui speculantur in illis, idest in affirmativis, esse
statum per logicas rationes. Et dicuntur hic logicae rationes, quae
procedunt ex quibusdam communibus, quae pertinent ad considerationem
logicae. Haec autem veritas manifesta est in his, quae praedicantur
in eo quod quid est, idest in praedicatis, ex quibus quod quid est,
idest definitio constituitur. Si enim huiusmodi praedicata dentur esse
infinita, sequitur et quod non contingat definire aliquid, et quod si
definitur aliquid, eius definitio non possit esse nota. Et hoc ideo,
quia infinita non est pertransire. Non autem contingit definiri,
neque definitionem cognosci, nisi descendendo perveniatur usque ad
ultimum, et ascendendo perveniatur usque ad primum. Si ergo contingit
aliquid definire, vel si contingit definitionem alicuius esse notam,
ex utroque antecedenti sequitur hoc consequens, quod in praedictis
praedicatis non sit procedere in infinitum, sed in eis contingat
stare.
3. Deinde cum dicit: universaliter autem sic etc., ostendit
universaliter quod in praedicatis affirmativis non sit procedere in
infinitum. Et circa hoc duo facit: primo, quaedam praemittit, quae
sunt necessaria ad propositum ostendendum; secundo, ostendit
propositum; ibi: amplius si non est et cetera. Circa primum duo
facit: primo, distinguit praedicata per accidens a praedicatis per
se; secundo, distinguit praedicata per se ad invicem; ibi: quare
autem in eo quod quid est et cetera. Dicit ergo primo, quod cum
ostensum sit in quibusdam praedicatis, quod in eis non est procedere in
infinitum, scilicet in his, quae praedicantur in quod quid est,
ostendendum est hoc universaliter in omnibus praedicatis affirmativis.
4. Et incipit suam considerationem a praedicatis per accidens, in
quibus est triplex modus verae praedicationis. Unus quidem modus est,
quando accidens praedicatur de accidente; puta, cum dicimus, album
ambulat. Secundus modus est, quando subiectum praedicatur de
accidente; puta, cum dicimus, hoc magnum est lignum. Tertius modus
est, quando accidens praedicatur de subiecto; puta, cum dicimus,
lignum est album: vel cum dicimus, homo ambulat. Isti autem modi
praedicandi sunt alteri et diversi ad invicem: quia cum subiectum
praedicatur de accidente, puta, cum dicitur, album est lignum, hoc
significatur, quod illud universale praedicatum, quod est lignum,
praedicatur de subiecto, cui accidit esse album, scilicet de hoc
particulari ligno, in quo est albedo. Idem enim est sensus cum dico,
album est lignum, ac si dicerem, hoc lignum, cui accidit esse album,
est lignum; non autem est sensus quod album sit subiectum ligni. Et
hoc probat, quia subiectum fit hoc quod praedicatur de ipso sicut de
subiecto, vel secundum totum, vel secundum partem, sicut homo fit
albus: sed neque album, neque aliqua pars albi, quae vere sit album,
idest quae sit de substantia ipsius albedinis, fit lignum; non enim
accidens est subiectum transmutationis, qua de non ligno fit lignum.
Omne autem quod incipit esse hoc, fit hoc; si igitur non fit hoc,
non est hoc, nisi detur quod semper hoc fuerit; non autem semper fuit
verum dicere, album est lignum, quia aliquando non simul fuerunt
albedo et lignum. Cum ergo non sit verum dicere quod album fiat
lignum, manifestum est quod album non est lignum proprie et per se
loquendo: sed si hoc concedatur, album est lignum, intelligitur per
accidens, quia scilicet illud particulare subiectum, cui accidit
album, est lignum. Iste ergo est sensus huiusmodi praedicationis, in
qua subiectum praedicatur de accidente. Sed cum dico, lignum est
album, praedicando accidens de subiecto, non significo sicut in
praedicto modo praedicationis, quod alterum aliquid sit substantialiter
album, cui accidit esse lignum. Quod quidem significatur tam in
praedicto modo, quo subiectum praedicatur de accidente, quam etiam in
alio modo, quo accidens praedicatur de accidente, ut cum dico,
musicum est album: hic enim nihil aliud significo, nisi quod ille homo
particularis, puta Socrates, cui accidit esse musicum, est albus.
Sed quando dico, lignum est album, significo quod ipsum lignum vere
factum est subiectum albi, non quod aliquid aliud a ligno, vel a parte
ligni, quae est lignum aliquod, sit factum album. Est ergo
differentia in tribus modis praedictis: quia cum praedicatur accidens
de subiecto, non praedicatur per aliquod aliud subiectum; cum autem
praedicatur subiectum de accidente, vel accidens de accidente, fit
praedicatio ratione eius quod subiicitur termino posito in subiecto; de
quo quidem praedicatur aliud accidens accidentaliter, ipsa vero species
subiecti essentialiter.
5. Et quia in quolibet praedictorum modorum utimur nomine
praedicationis, et sicut possumus nomina ponere, ita possumus ea
restringere; imponamus sic nomina in probatione sequenti, ut
praedicari solum dicamus illud, quod dicitur hoc modo, scilicet non
ratione alterius subiecti. Illud vero quod dicitur illo modo,
scilicet ratione alterius subiecti, velut cum subiectum praedicatur de
accidente, vel accidens de accidente, non dicatur praedicari, vel si
dicatur praedicari, non dicatur praedicari simpliciter, sed secundum
accidens. Et accipiamus semper illud, quod se habet per modum albi,
ex parte praedicati, id autem, quod se habet per modum ligni,
accipiatur ex parte subiecti. Hoc ergo supponamus praedicari semper,
in probatione sequenti, quod praedicatur de eo, de quo praedicatur,
simpliciter, et non secundum accidens. Et ratio quare debemus sic uti
vocabulo praedicationis, haec est: quia loquimur in materia
demonstrativa, demonstrationes autem non utuntur nisi talibus
praedicationibus.
6. Deinde cum dicit: quare autem in quod etc. ostendit differentiam
praedicatorum per se ad invicem. Et circa hoc duo facit: primo,
distinguit praedicata ad invicem secundum diversa genera; secundo,
ostendit differentiam praedicatorum; ibi: amplius substantiam quidem
et cetera. Dicit ergo primo, quod quia nos praedicari dicimus solum
illud, quod praedicatur non secundum aliud subiectum, hoc autem
diversificatur secundum decem praedicamenta; sequitur quod omne quod
sic praedicatur, praedicetur aut in quod quid est, idest per modum
substantialis praedicati, aut per modum qualis, vel quanti, vel
alicuius alterius praedicamentorum, de quibus actum est in
praedicamentis. Et addit cum unum de uno praedicetur: quia si
praedicatum non sit unum sed multa, non poterit praedicatum simpliciter
dici quid vel quale; sed forte dicetur simul quale quid, puta si
dicam, homo est animal album. Fuit autem necessaria haec additio;
quia si multa praedicentur de uno, ita quod multa accipiantur in
ratione unius praedicati, poterunt in infinitum praedicationes
multiplicari, secundum infinitos modos combinandi praedicata ad
invicem. Unde cum quaeritur status in his quae praedicantur, necesse
est accipere unum de uno praedicari.
7. Deinde cum dicit: amplius substantiam quidem etc., ostendit
differentiam praedictorum praedicatorum. Et circa hoc tria facit:
primo, proponit differentiam; secundo, manifestat per exempla; ibi:
ut de homine et albo etc.; tertio, excludit quamdam obviationem;
ibi: species enim gaudeant et cetera. Dicit ergo primo, quod illa
quae substantiam significant, oportet quod significent respectu eius de
quo praedicantur, quod vere illud est, aut quod vere illud aliquid.
Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut ostendatur distinctio
ex parte praedicati, quod vel significat totam essentiam subiecti,
sicut definitio: et hoc significat cum dicit: quod vere illud est;
vel significat partem essentiae, sicut genus, vel differentia: et hoc
significat cum dicit; aut quod vere illud aliquid. Alio modo, et
melius, ut ostendatur distinctio ex parte subiecti, quod quandoque est
convertibile cum praedicato essentiali, sicut definitum cum
definitione: et hoc significat cum dicit: quod vere illud est;
quandoque vero est pars subiectiva praedicati, sicut homo animalis: et
hoc significat cum dicit: aut quod vere illud aliquid. Homo enim
aliquod animal est. Sed illa quae non significant substantiam, sed
dicuntur de aliquo subiecto, quod quidem subiectum nec vere, idest
essentialiter, est illud praedicatum, neque aliquid eius; omnia
huiusmodi praedicata sunt accidentalia.
8. Deinde cum dicit: ut de homine est album etc., manifestat
praemissam differentiam per exempla: et dicit quod cum dicimus, homo
est albus, praedicatum illud est accidentale, quia homo non est quod
vere album est, idest esse album non est essentia hominis; neque quod
vere album aliquid, ut supra expositum est. Sed cum dicitur, homo
est animal, forsan homo est quod vere est animal: animal enim
significat essentiam hominis, quia illud ipsum quod est homo, est
essentialiter animal. Et quamvis illa, quae non significant
substantiam, sint accidentia, non tamen per accidens praedicantur.
Praedicantur enim de quodam subiecto non propter aliquod aliud
subiectum: puta cum dico, homo est albus, praedicatur album de
homine, non ea ratione, quod aliquod aliud subiectum sit album,
ratione cuius homo dicatur albus; sicut supra dictum est in his, quae
praedicantur per accidens.
9. Deinde cum dicit: species enim gaudeant etc., excludit quamdam
obviationem. Posset enim aliquis dicere quod praedicata, quae
significant substantiam, non sunt vere et essentialiter id, de quo
praedicantur, vel aliquid eius: neque accidentia, quae sunt in
individuis sicut in subiectis, conveniunt huiusmodi communibus
praedicatis essentialibus; quia huiusmodi praedicata universalia
significant quasdam essentias semper separatas per se subsistentes,
sicut Platonici dicebant. Sed ipse respondet quia, si supponantur
species, idest ideae, esse, debent gaudere, quia secundum
Platonicos habent aliquod nobilius esse, quam res nobis notae
naturales. Huiusmodi enim res sunt particulares et materiales, illae
autem sunt universales et immateriales. Sunt enim quaedam
praemonstrationes respectu naturalium, idest quaedam exemplaria horum:
ut accipiantur hic monstra vel praemonstrationes sicut praemonstratur
aliquid ad aliquid probandum. Quia ergo sunt praemonstrationes vel
exemplaria rerum naturalium, necesse est quod in istis rebus
naturalibus inveniantur aliquae participationes illarum specierum, quae
pertinent ad essentiam harum rerum naturalium. Et ideo si sint
huiusmodi species separatae, sicut Platonici posuerunt, nihil
pertinent ad rationem praesentem. Nos enim intendimus de huiusmodi
rebus, de quibus in nobis scientia per demonstrationem acquiritur. Et
huiusmodi sunt res in natura existentes nobis notae, de quibus
demonstrationes fiunt. Et ideo si detur quod animal sit quoddam
separatum, quasi praemonstratio existens animalium naturalium, tunc
cum dico, homo est animal, secundum quod hac propositione utimur in
demonstrando, ly animal significat essentiam rei naturalis, de qua fit
demonstratio.
|
|