|
1. Praemissis his, quae necessaria sunt ad propositum
demonstrandum, de distinctione praedicatorum ad invicem, hic accedit
ad propositum ostendendum, scilicet quod non procedatur in praedicatis
in infinitum. Et dividitur haec pars in partes duas, secundum duos
modos quibus ostendit propositum. Secunda pars incipit ibi: adhuc
autem alius et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod
non est procedere in infinitum in praedicatis per modum circulationis;
secundo, quod non procedatur in infinitum in eis secundum rectitudinem
in sursum neque in deorsum; ibi: sed utique quod neque in sursum et
cetera. Circa primum tria facit: primo, praemissis suppositis,
addit quaedam adhuc necessaria ad propositum ostendendum; secundo, ex
his et aliis praemissis concludit propositum; ibi: impossibile est
aeque praedicari etc.; tertio, probat; ibi: aut enim sicut
substantia et cetera.
2. Primo ergo proponit duo: quorum unum est, quia cum praedicatum,
quod significat accidens, significet aliquod genus accidentis, puta
qualitatem, non potest esse quod duo se habeant hoc modo ad invicem,
quod primum sit qualitas secundi, et secundum sit qualitas primi; alia
est enim ratio qualitatis, et eius cui qualitas inest. Secundum est,
quod universaliter non est possibile quod qualitas habeat quamcunque
aliam qualitatem sibi inhaerentem; quia nullum accidens est subiectum
alterius accidentis per se loquendo. Soli enim substantiae convenit
proprie ratio subiecti.
3. Deinde cum dicit: impossibile est aeque etc., proponit, quasi
ex praemissis concludens, quod intendit probare, et dicit: si ista
sunt vera, quae praemissa sunt, impossibile est quod fiat mutua
praedicatio ad invicem sic, idest secundum aliquem praedictorum
modorum. Non autem ita hoc dicitur, quin contingat vere praedicari
unum de alio, et e converso. Dicimus enim vere quod homo est albus,
et album est homo. Sed hoc non fit aeque, idest secundum aequalem
rationem praedicandi. Et similiter est in praedicatis essentialibus.
4. Deinde cum dicit: aut enim sicut substantia etc., ostendit
propositum: et primo, in praedicatis essentialibus; secundo, in
accidentalibus; ibi: verum etiam ipsius qualis et cetera. Circa
primum tria facit: primo, ponit quamdam divisionem essentialium
praedicatorum; secundo, resumit quoddam, quod supra probatum est;
ibi: haec autem ostensa etc.; tertio, probat propositum; ibi: si
quidem igitur genera et cetera. Dicit ergo primo, quod ad ostendendum
quod non sit ad invicem aeque praedicari, primo oportet hoc considerare
in essentialibus praedicatis. Aut enim quod aeque praedicatur
praedicabitur sicut substantia, aut alio modo. Et si sicut
substantia, aut sicut genus aut sicut differentia. Haec enim duo sunt
partes definitionis, quae significant essentiam.
5. Deinde cum dicit: haec autem ostensa sunt etc., resumit quod
supra probaverat, scilicet huiusmodi praedicata non esse infinita:
quia si in infinitum procederent, non haberet in eis locum
reciprocatio, seu circulatio. Dicit ergo quod sicut supra de his
ostensum est, in huiusmodi non contingit procedere in infinitum, neque
in sursum neque in deorsum: sicut si bipes praedicatur de homine, et
animal de bipede, et de animali aliquid alterum, non est hoc procedere
in infinitum in sursum; neque in deorsum, ut si animal dicatur de
homine in eo quod quid est, et homo de Callia, et hoc de quodam alio
(supposito quod homo esset genus continens sub se multas species,
quarum una esset Callias), non posset sic procedi in infinitum. Et
resumit rationem ad ostendendum quod supra posuit, quia omnem huiusmodi
substantiam, quae scilicet habet aliquid universalius, quod de ipsa
praedicetur, et quae potest de alio inferiori praedicari, contingit
definire: genera vero generalissima, de quibus alia universaliora non
praedicantur, et singularia, quae non praedicantur de aliquibus
inferioribus, non contingit definire. Solum ergo substantiam mediam
definire contingit. Illam vero substantiam non contingit definire, de
qua infinita praedicantur: quia oportet definientem intelligendo
pertransire omnia illa, quae substantialiter praedicantur de definito;
cum omnia cadant in definitione, vel sicut genus, vel sicut
differentia. Infinita autem non contingit pertransire. Ergo oportet
omnem universalem substantiam, quae non est supremum genus, neque
infimum subiectum, non habere infinita, quae de ipsa substantialiter
praedicentur. Sic ergo non est procedere in infinitum, neque in
sursum neque in deorsum.
6. Deinde cum dicit: si quidem igitur etc., ostendit quod in
substantialibus praedicatis non possit esse processus in infinitum per
modum circulationis. Et dicit quod si aliqua praedicata substantialia
praedicantur de aliquo ut genera, non praedicantur ad invicem
aequaliter, idest convertibiliter, ita quod unum sit genus alterius et
e converso. Et ad hoc probandum subdit: erit enim ipsum quod vere
ipsum aliquid; quasi diceret: si aliquid praedicatur de aliquo ut
genus, illud de quo praedicatur, est aliquid, quod vere est ipsum,
idest est aliquid particulariter, quod substantialiter recipit
praedicationem ipsius. Si ergo hoc praedicetur de illo ut genus,
sequetur quod ipsum, quod particulariter conveniebat alicui, e
converso particulariter recipiat praedicationem illius; quod est idem
respectu eiusdem esse partem et totum, quod est impossibile. Et eadem
ratio est de differentiis. Unde et in I topicorum dicitur quod
problema de differentia reducitur ad problema de genere.
7. Deinde cum dicit: neque tamen qualis etc., ostendit quod non
potest esse processus in infinitum per modum circulationis in
praedicationibus, in quibus praedicatur accidens de subiecto. Et
dicit quod neque etiam ipsius qualis potest esse conversio cum suo
subiecto, aut aliorum nullum potest habere huiusmodi praedicationem,
quae accidentaliter praedicantur, nisi fiat praedicatio per accidens;
secundum quod dictum est quod accidentia non praedicantur de subiectis
nisi per accidens. Qualitas enim et omnia alia huiusmodi accidunt
substantiae: unde praedicantur de substantiis sicut accidens de
subiecto.
8. Deinde cum dicit: sed utique neque in sursum etc., ostendit
universaliter quod in nullo genere praedicationis sit procedere in
infinitum in sursum aut deorsum. Et dicit quod non solum non est
procedere in praedicationibus in infinitum secundum circulationem, sed
neque etiam procedendo in sursum infinita erunt praedicata, et
similiter nec in deorsum. Et ad hoc probandum, primo resumit quaedam
supra posita; secundo ex his probat intentum; ibi: neque in sursum
ergo et cetera.
9. Circa primum, primo resumit quod de unoquoque possunt aliqua
praedicari, quidquid significent: sive sit quale, sive quantum, vel
quodcunque aliud genus accidentis, vel etiam quae intrant substantiam
rei, quae sunt essentialia praedicata. Secundo, resumit quod haec,
scilicet substantialia praedicata, sunt finita. Tertio, resumit quod
genera praedicamentorum sunt finita; scilicet quale et quantum et
cetera. Si enim aliquis dicat quod quantitas praedicetur de
substantia, et qualitas de quantitate, et sic in infinitum; hoc
excludit per hoc, quod genera praedicamentorum sunt finita. Quarto,
resumit quod, sicut supra expositum est, unum de uno praedicatur in
simplici praedicatione. Et hoc ideo inducit, quia posset aliquis
dicere quod primo praedicabitur unum de uno, puta de homine animal; et
ista praedicatio multiplicabitur quousque poterit inveniri aliquod
unum, quod de homine praedicetur. Quibus finitis, praedicabuntur duo
de uno: puta, dicetur quod homo est animal album; et sic multo plura
praedicata invenirentur secundum diversas combinationes praedicatorum.
Rursus, praedicabuntur tria de uno: puta, dicetur quod homo est
animal album magnum; et sic semper addendo ad numerum, magis
multiplicabuntur praedicata, et erit procedere in infinitum in
praedicatis, sicut etiam in additione numerorum. Sed hoc excludit per
praedicationem unius de uno. Quinto, resumit ut non dicamus aliqua
simpliciter praedicari de ipsis, quae non aliquid sunt, idest de
accidentibus, quorum nullum est aliquid subsistens. De accidente enim
neque subiectum neque accidens proprie praedicatur, ut supra dictum
est. Omnia enim huiusmodi, quae non sunt aliquid substantiale, sunt
accidentia, et de his nihil praedicatur simpliciter loquendo: sed haec
quidem praedicantur per se, scilicet de subiectis, vel substantialia
praedicata vel accidentalia. Illa vero secundum alium modum, idest
per accidens, scilicet cum praedicantur de accidentibus, aut
subiecta, aut accidentia. Haec enim omnia, scilicet accidentia,
habent de sui ratione quod dicantur de subiecto: illud autem quod est
accidens, non est subiectum aliquod; unde nihil proprie loquendo
potest de eo praedicari, quia nihil talium, scilicet accidentium,
ponimus esse tale, quod dicatur id, quod dicitur, idest quod
suscipiat praedicationem eius, quod de eo praedicatur, non quasi
aliquid alterum existens, sicut accidit in substantiis. Homo enim
dicitur animal vel album, non quia aliquid aliud sit animal vel album,
sed quia ipsummet quod est homo, est animal vel album: sed album ideo
dicitur homo vel musicum, quia aliquid alterum, scilicet subiectum
albi, est homo vel musicum. Sed ipsum accidens inest aliis; et
alia, quae praedicantur de accidente, praedicantur de altero, idest
de subiecto accidentis; et propter hoc praedicantur de accidente, ut
dictum est. Hoc autem introduxit, quia si accidens praedicatur de
subiecto, et e converso, et omnia quae accidunt subiecto,
praedicentur de se invicem, sequetur quod praedicatio procedat in
infinitum, quia uni infinita accidunt.
10. Deinde cum dicit: neque in sursum ergo etc., ostendit
propositum ex praemissis, scilicet quod in praedicatione, qua
praedicatur unum de uno, non proceditur in infinitum, neque in sursum
neque in deorsum; quia omnia accidentia praedicantur de his, quae
pertinent ad substantiam rei, quod erat quinta suppositio.
Substantialia autem praedicata non sunt infinita (quod erat secunda
suppositio); et ita ex parte subiectorum non proceditur in infinitum
in huiusmodi praedicationibus, quasi in deorsum. In sursum autem
neutra sunt infinita, scilicet neque substantialia praedicata, neque
accidentalia: quia et genera accidentium sunt finita, et in unoquoque
generum non est procedere in infinitum, neque in sursum neque in
deorsum, sicut neque in substantialibus praedicatis; quia in quolibet
praedicamento genus praedicatur de specie in eo quod quid est. Unde
concludi potest universaliter quod necesse est esse aliquod primum
subiectum, de quo aliquid praedicetur, existente statu praedicationis
in deorsum: et de hoc aliquid aliud praedicabitur, et hoc habebit
statum in sursum: et erit invenire aliquid quod non amplius
praedicabitur de alio, neque sicut posterius praedicatur de priori per
accidens, neque sicut prius praedicatur de posteriori per se. Hic
igitur est unus modus logice demonstrandi propositum, qui sumitur
secundum diversos modos praedicationis.
11. Deinde cum dicit: adhuc autem alius etc., ponit secundum
modum probationis, et dicit quod quando est aliqua talis propositio,
in qua praedicatur aliquid de subiecto, si aliqua possunt per prius
praedicari de illo subiecto, talis propositio demonstrabilis erit:
puta haec propositio, homo est substantia, demonstratur per hanc,
animal est substantia, quia de animali per prius praedicatur substantia
quam de homine. Si autem aliqua propositio est demonstrabilis, non
possumus eam melius cognoscere quam sciendo: sicut principia
indemonstrabilia melius cognoscimus quam sciendo, quia cognoscimus ea
ut per se nota. Et iterum huiusmodi demonstrabilia non possumus scire
nisi per demonstrationem; quia demonstratio est syllogismus faciens
scire, ut supra dictum est. Item considerandum est quod si aliqua
propositio est nota per aliam, si illam per quam nota est nescimus,
neque cognoscimus eam meliori modo quam sciendo, consequens est quod
nec sciamus illam propositionem, quae per eam cognoscitur. His igitur
tribus suppositis, procedit sic. Si contingit aliquid simpliciter
scire per demonstrationem, et non ex aliquibus nec ex suppositione,
necesse est quod sit status in praedicatis, quae accipiuntur ut media.
Dicit autem simpliciter, et non ex aliquibus, ad excludendum
demonstrationes ducentes ad impossibile; in quibus proceditur contra
positiones aliquas ex aliquibus propositionibus datis. Dicit autem
neque ex suppositione, ad excludendum demonstrationes quia, quales
fiunt in scientiis subalternis; quae supponunt conclusiones superiorum
scientiarum, ut supra habitum est. Est ergo simpliciter per
demonstrationem scire, quando quaelibet propositionum praemissarum, si
sit demonstrabilis, scitur per demonstrationem; et si non est
demonstrabilis, intelligitur per seipsam. Et hoc supposito, necesse
est quod sit status in praedicationibus, quia si non fuerit status,
sed semper potest accipi aliquid superius, sequitur quod omnium sit
demonstratio, ut primo dicebatur. Si ergo aliqua conclusio
demonstratur, oportet quod quaelibet praemissarum sit demonstrabilis.
Sic ergo ad eius cognitionem nullo modo possumus melius nos habere,
quam sciendo eam per demonstrationem: ergo oportebit eam demonstrare
per aliquas alias propositiones, et illas iterum per alias, et sic in
infinitum. Quia igitur infinita non est transire, non poterimus ea
cognoscere per demonstrationem, neque melius ea cognoscere possumus,
cum omnia sint demonstrabilia. Ergo sequetur quod nihil contingat
scire per demonstrationem simpliciter, sed solum ex suppositione.
Ultimo autem epilogando concludit principale propositum.
|
|