|
1. Postquam philosophus determinavit de syllogismo demonstrativo,
hic agit de comparatione demonstrationum ad invicem. Et quia scientia
ex demonstratione causatur, ideo dividitur pars ista in duas partes:
in prima, agit de comparatione demonstrationis; in secunda, de
comparatione scientiae; ibi: certior autem scientia est et cetera.
Circa primum tria facit: primo, movet dubitationem de comparatione
demonstrationum; secundo, dicit quo ordine sit procedendum; ibi:
primo quidem igitur etc.; tertio, prosequitur dubitationes motas;
ibi: videbitur quidem igitur et cetera.
2. Dicit ergo primo quod demonstratio tripliciter dividitur: uno
enim modo dividitur in universalem et particularem; alio autem modo
dividitur in categoricam et privativam, idest affirmativam et
negativam; tertio modo dividitur in eam quae demonstrat ostensive, et
in eam quae ducit ad impossibile. Est ergo quaestio in singulis
divisionibus qualis potior sit.
3. Deinde cum dicit: primum quidem igitur etc., ostendit quo
ordine sit agendum; et dicit quod primo agendum est de comparatione
universalis et particularis demonstrationis. Et cum hoc fuerit
ostensum, tunc dicemus et de demonstratione, quae demonstrat aliquid
affirmative, et de ea quae demonstrat ad impossibile; utrum scilicet
affirmativa sit potior, et utrum ea quae est ad impossibile sit
potior.
4. Deinde cum dicit: videbitur quidem igitur etc., prosequitur
dubitationes propositas. Et primo, de comparatione demonstrationis
particularis et universalis; secundo, de comparatione affirmativae et
negativae; ibi: quod autem affirmativa etc.; tertio, de
comparatione ostensivae et ducentis ad impossibile; ibi: quoniam autem
categorica et cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit
rationes ad ostendendum quod particularis demonstratio sit potior quam
universalis; secundo, solvit eas; ibi: aut primum quidem etc.;
tertio, ponit rationes in contrarium; ibi: amplius si demonstratio et
cetera.
5. Circa primum ponit tres rationes, dicens quod quibusdam forte
videbitur per has rationes immediate ponendas, quod particularis
demonstratio sit dignior quam universalis. Et prima ratio talis est.
Illa demonstratio est potior, per quam maxime scimus. Et hoc sic
probat, quia virtus demonstrationis est scire. Dicitur enim virtus
uniuscuiusque id quod ultimum potest, sicut hominis qui potest ferre
centum libras, virtus non est quod ferat decem, sed quod ferat
centum, quod est ultimum suae potentiae, ut dicitur in I de coelo et
mundo. Hoc autem est maximum quod potest facere demonstratio,
scilicet quod faciat scire. Unde haec est virtus demonstrationis.
Unumquodque autem tanto perfectius est, quanto magis attingit ad
propriam virtutem, ut patet in VII Physic. Unde manifeste patet
haec propositio, quod tanto est demonstratio potior, quanto magis
facit scire. Assumit autem quod magis scimus unumquodque cum
cognoscimus ipsum secundum se, quam quando cognoscimus ipsum secundum
aliud: ut puta, cum cognoscimus de Corisco quod ipse Coriscus est
musicus, magis hoc scimus quam si sciamus solum quod homo est musicus.
Et ista etiam propositio simpliciter vera est, quia semper id quod est
per se, prius est eo quod est per aliud et causa eius, ut habetur in
VIII Physic. Ex his autem subintelligitur conclusio, quod potior
est demonstratio, quae facit scire aliquid secundum se, quam quae
facit scire aliquid secundum aliud. Demonstratio autem universalis
demonstrat aliquid et facit scire non secundum ipsum, sed secundum
aliud, scilicet secundum universale; sicut quod triangulus duorum
aequalium laterum, qui est isosceles, habet tres, non quia est
isosceles, sed quia est triangulus. Particularis autem demonstratio
demonstrat de aliqua re particulari secundum seipsam. Unde sequitur,
secundum praemissa, quod particularis demonstratio sit potior quam
universalis.
6. Secundam et tertiam rationem ponit ibi: amplius si universale
quidem etc., quae talis est. Universale non est aliquid praeter
singularis, ut probatur in VII Metaphys. Demonstratio autem
universalis facit opinionem, ex ipso modo suae demonstrationis, quod
sit aliquid et quaedam natura in entibus; puta cum demonstrat aliquid
de triangulo praeter particulares triangulos, et de figura praeter
particulares figuras, et de numero praeter particulares numeros.
Praemissis autem duabus propositionibus addit alias duas. Nam primae
propositioni, quae dicebat quod universale non est aliquid praeter
singularia, addit hanc propositionem, quod potior est demonstratio,
quae est de ente, quam illa quae est de non ente. Secundae autem
propositioni, quae dicebat quod demonstratio universalis facit
opinionem quod universale sit aliquid in rerum natura, addit aliam
propositionem, scilicet quod demonstratio, quae non facit errare, est
potior quam ea per quam erratur. Et ostendit quod propter
demonstrationem universalem erratur, quia procedentes secundum
demonstrationem universalem demonstrant de aliquo universali sicut de
quodam analogo; idest sicut de quodam communi, quod proportionaliter
se habet ad multa, quasi sit aliquid commune, quod neque est linea,
neque numerus, neque solidum, idest corpus, neque planum, idest
superficies, sed aliquid praeter haec, idest ipsa quantitas
universalis; vel, aliquid propter haec, idest quod necesse est ponere
ad hoc quod ista habeant rationem quantitatis. Sic igitur secundum duo
media, quasi duplici ratione concludit unam conclusionem, dicens quod
si universalis demonstratio ita se habet, quod minus est de ente quam
particularis, et magis facit opinionem falsam quam particularis;
sequitur ex his duobus mediis quod universalis sit indignior quam
particularis.
7. Deinde cum dicit: aut primum quidem nihil etc., solvit
praedictas rationes per ordinem. Et primo primam, dicens quod primum
quidem, idest secundum quod procedebat prima ratio, non habet aliam
rationem in universali quam in particulari; quia utrobique invenitur
secundum se et secundum aliud. Et manifestat quod in universali
inveniatur secundum se. Habere enim tres angulos aequales duobus
rectis non convenit isosceli secundum se, idest secundum quod isosceles
est, sed secundum quod est triangulus; et ideo qui cognoscit quemdam
triangulum habere tres, scilicet isoscelem, minus habet cognitionem de
eo quod est per se, quam si cognoscat quod triangulus habet tres. Et
hoc est universaliter dicendum, quod si aliquid non insit triangulo
secundum quod est triangulus, et demonstretur de eo, quidquid sit
illud, non erit vera demonstratio. Si autem insit ei secundum quod
est triangulus, cognoscens in universali de triangulo secundum quod
huiusmodi, perfectiorem cognitionem habet. Ex his igitur concludit
quamdam conditionalem, in cuius antecedenti tria ponuntur. Quorum
unum est quod triangulus sit in plus quam isosceles; secundum est quod
triangulus praedicetur de isoscele et aliis secundum eamdem rationem et
non aequivoce; tertium est quod habere tres angulos aequales duobus
rectis insit omni triangulo. Et his tribus suppositis, consequens est
quod habere tres non conveniat triangulo in quantum est isosceles, sed
e converso. Apposuit autem prima duo in antecedente, quia si
triangulus non esset in plus, vel si aequivoce praedicaretur de
pluribus, non compararetur ad isoscelem sicut universale ad
particulare. Tertium autem addit, quia si habere tres non conveniret
omni triangulo, non conveniret ei in quantum triangulus, sed in
quantum aliquis triangulus. Sicut hoc ipsum quod est habere tres,
quia non convenit omni figurae, non convenit figurae in quantum est
figura, sed in quantum est figura quaedam, quae est triangulus. Ex
his igitur concludit oppositum eius quod obiectio supponebat, scilicet
quod ille qui scit in universali, magis cognoscit rem per se et in
quantum huiusmodi, quam ille qui cognoscit in particulari. Et ex hoc
ulterius concludit principale propositum, scilicet quod potior sit
demonstratio universalis quam particularis.
8. Secundam rationem solvit ibi: amplius si quidem sit quaedam
etc., et dicit quod si universale praedicatur de pluribus secundum
unam rationem et non aequivoce, universale quantum ad id quod rationis
est, idest quantum ad scientiam et demonstrationem, non erit minus ens
quam particulare sed magis: quia incorruptibile est magis ens quam
corruptibile; ratio autem universalis est incorruptibilis;
particularia autem sunt corruptibilia, quibus accidit corruptio
secundum principia individualia, non secundum rationem speciei, quae
communis est omnibus et conservatur per generationem. Sic igitur
quantum ad id quod rationis est, universalia magis sunt entia quam
particularia. Quantum vero ad naturalem subsistentiam, particularia
magis sunt entia, quae dicuntur primae et principales substantiae.
9. Tertiam rationem solvit ibi: amplius neque una necessitas etc.,
et dicit quod quamvis in propositionibus vel demonstrationibus
universalibus significetur aliquid unum secundum se, puta triangulus,
nulla tamen necessitas est quod propter hoc aliquis opinetur quod
triangulus sit quoddam unum praeter multa; sicut in his quae non
significant substantiam, sed aliquod genus accidentis, cum ea absolute
significamus, puta dicendo albedinem, vel paternitatem, non propter
hoc cognoscimus aliquem opinari quod huiusmodi sint praeter
substantiam. Intellectus enim potest intelligere aliquid eorum, quae
sunt coniuncta secundum rem, sine hoc quod actu intelligat aliud, nec
tamen intellectus est falsus. Sicut si album sit musicum, possum
intelligere album et aliquid attribuere ei et demonstrare de ipso, puta
quod sit disgregativum visus, nulla consideratione habita de musico.
Si tamen aliquis intelligeret album non esse musicum, esset
intellectus falsus. Sic igitur cum dicimus aut intelligimus quod
albedo est color, nulla mentione facta de subiecto, verum dicimus.
Esset autem falsum si diceremus, albedo, quae est color, non est in
subiecto. Et similiter cum dicimus homo est animal, vere loquimur,
non facta mentione de aliquo particulari homine. Esset tamen falsum si
diceremus, homo est animal, existens separatus a particularibus
hominibus. Si autem hoc est, ergo sequitur quod demonstratio non sit
causa falsae opinionis, qua quis opinatur universale esse extra
singularia, sed audiens, qui male intelligit. Unde ex hoc nihil
derogatur universali demonstrationi.
|
|