|
1. Postquam philosophus solvit rationes, quae sunt ad partem
falsam, hic inducit rationes ad partem veram, scilicet ad ostendendum
quod demonstratio universalis sit potior. Et circa hoc ponit septem
rationes, annectens eas praemissis solutionibus, ex quibus etiam
propositum concludi potest, ut supra patuit.
2. Prima ergo ratio talis est. Demonstratio est syllogismus
ostendens causam et propter quid: sic enim contingit scire, sicut
supra habitum est. Sed universale est magis tale quam particulare.
Iam enim ostensum est in prima solutione quod universali magis inest
per se aliquid quam particulari. Illud autem cui inest aliquid per
se, est causa eius: subiectum enim est causa propriae passionis, quae
ei per se inest. Universale autem est primum cui propria passio
inest, ut ex supra dictis patet: unde patet quod proprie causa est id
quod est universale. Ex quo concludit propositum, scilicet quod
demonstratio universalis sit dignior, utpote magis declarans causam et
propter quid.
3. Secundam rationem ponit ibi: amplius usque ad hoc etc., et
sumitur haec ratio a causis finalibus. Ubi considerandum est quod
aliquid est finis alterius et quantum ad fieri, et quantum ad esse:
quantum ad fieri quidem, sicut generatio est propter formam; quantum
ad esse autem, sicut domus est propter habitationem. Dicit ergo quod
usque ad illum terminum quaerimus propter quid fiat aliquid, aut
propter quid sit aliquid, quousque non sit aliquid aliud assignare quam
hoc ad quod perventum est, propter quod fiat vel sit illud, de quo
quaeritur propter quid. Et quando hoc invenimus, tunc opinamur nos
scire propter quid; et hoc ideo quia illud quod iam sic est ultimum ut
non sit aliquid aliud ulterius quaerendum, est id quod est vere finis
et terminus, qui quaeritur cum quaerimus propter quid. Et ponit
exemplum, puta si quaeramus cuius causa aliquis venit, et
respondeatur, ut accipiat argentum: hoc autem propter quid? Ut
scilicet reddat debitum: et hoc propter hoc aliud, ut scilicet non
iniuste agat. Et sic semper procedentes, quando iam non erit amplius
propter aliquid aliud sicut propter finem, puta cum pervenerimus ad
ultimum finem, qui est beatitudo, dicemus quod propter hoc venit sicut
propter finem. Et similiter est in omnibus aliis, quae sunt vel fiunt
propter finem, et quando ad hoc pervenerimus, sciemus propter quid
venit. Si igitur ita se habet in aliis causis sicut in causis
finalibus, quod tunc maxime scimus quando ad ultimum fuerit perventum;
ergo in aliis tunc maxime sciemus, quando perveniemus ad hoc, quod hoc
inest huic non amplius propter aliquid aliud: et hoc contingit cum
pervenerimus ad universale. Et hoc manifestat in tali exemplo. Si
enim quaeramus de isto triangulo particulari, quare anguli eius
extrinseci sunt aequales quatuor rectis; respondebitur quod hoc
contingit huic triangulo quia est isosceles; isosceles autem est talis
quia est triangulus; triangulus autem est talis quia est figura
rectilinea talis. Si ergo amplius non possit procedi, tunc maxime
scimus: hoc autem est, quando pervenitur ad universale. Ergo
universalis demonstratio potior est particulari.
4. Tertiam rationem ponit ibi: amplius quantocumque etc., et dicit
quod quanto magis proceditur versus particularia, tanto magis itur
versus infinitum; quia, ut dicitur in III Physic., infinitum
congruit materiae, quae est individuationis principium. Sed quanto
magis proceditur versus universale, tanto magis itur in aliquid simplex
et in ipsum finem; quia ratio universalis sumitur ex parte formae,
quae est simplex, et habet rationem finis, in quantum terminat
infinitatem materiae. Manifestum est autem quod infinita in quantum
huiusmodi non sunt scibilia, sed in quantum aliqua sunt finita in
tantum sunt scibilia; quia materia non est principium cognoscendi rem,
sed magis forma. Manifestum est ergo quod universalia sunt magis
scibilia quam particularia. Ergo etiam sunt magis demonstrabilia,
quia demonstratio est syllogismus faciens scire. Sed magis
demonstrabilium est potior demonstratio: simul enim intenduntur ea,
quae dicuntur ad invicem; demonstratio autem ad demonstrabile dicitur.
Et sic cum universalia sint magis demonstrabilia, demonstratio
universalis erit potior.
5. Quartam rationem ponit ibi: amplius si magis praeponenda etc.,
quae talis est. Cum demonstrationis finis sit scientia, quanto
demonstratio plura facit scire, tanto potior est. Et hoc est quod
dicit, quod magis praeferenda est demonstratio, secundum quam homo
cognoscit hoc et aliud, quam illa secundum quam homo cognoscit unum
solum. Sed ille qui habet cognitionem de universali, cognoscit etiam
particulare, dummodo sciat quod sub universali contineatur
particulare; sicut qui cognoscit omnem mulam esse sterilem, scit hoc
animal, quod cognoscit esse mulam, esse sterile: sed ille qui
cognoscit particulare, non propter hoc cognoscit universale. Non enim
si cognosco hanc mulam esse sterilem, propter hoc cognosco omnem mulam
esse sterilem. Relinquitur ergo quod demonstratio universalis, per
quam cognoscitur universale et particulare, sit potior quam
particularis, per quam cognoscitur solum particulare.
6. Quintam rationem ponit ibi: amplius autem et sic etc., quae
talis est. Quanto medium demonstrationis est propinquius primo
principio, tanto demonstratio est potior. Et hoc probat, quia si
illa demonstratio, quae procedit ex principio immediato, est certior
ea quae non procedit ex principio immediato, sed ex mediato, necesse
est quod quanto aliqua demonstratio procedit ex medio propinquiori
principio immediato, tanto sit potior. Sed universalis demonstratio
procedit ex medio propinquiori principio, quod est propositio
immediata. Et hoc manifestat in terminis. Si enim oporteat
demonstrare a, quod est universalissimum, de d, quod est
particularissimum, puta substantiam de homine, et accipiantur media b
et c, puta animal et vivum, ita quod b sit superius quam c, sicut
vivum quam animal; manifestum est quod b, quod est universalius, erit
immediatum ipsi a, et per hoc magis cognoscetur quam per c, quod est
minus universale. Unde relinquitur quod demonstratio universalis
potior sit quam particularis. Addit autem quasdam praedictarum
rationum logicas esse: quia scilicet procedunt ex communibus
principiis, quae non sunt demonstrationi propria; sicut praecipue
tertia et quarta, quae accipiunt pro medio id quod est commune omni
cognitioni. Aliae vero tres praedictarum rationum, scilicet prima,
secunda et quinta, magis videntur esse analyticae, utpote procedentes
ex propriis principiis demonstrationis.
7. Sextam rationem ponit ibi: maxime autem manifestum est etc., et
dicit quod maxime evidens est universalem demonstrationem principaliorem
esse ex ipsis propositionibus, ex quibus utraque demonstratio
procedit. Nam universalis demonstratio procedit ex universalibus
propositionibus. Particularis autem demonstratio procedit ex aliqua
particulari propositione. Propositionum autem universalis et
particularis talis est comparatio, quod ille qui habet cognitionem de
priori, scilicet de universali, cognoscit quodammodo posteriorem,
scilicet in potentia. Nam in universali sunt in potentia
particularia, sicut in toto sunt in potentia partes. Puta si aliquis
cognoscit quod omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus
rectis, iam in potentia cognoscit hoc de isoscele. Sed ille qui
cognoscit aliquid in particulari, non propter hoc cognoscit in
universali, neque in actu neque in potentia. Non enim universalis
propositio continetur in particulari, neque in actu neque in potentia.
Si igitur demonstratio est potior, quae ex potioribus propositionibus
procedit, sequitur quod demonstratio universalis sit potior. Est
autem attendendum quod haec ratio non differt a quarta supraposita,
nisi quod ibi fiebat comparatio conclusionum, quae cognoscuntur per
demonstrationem, hic autem fit comparatio propositionum, ex quibus
demonstratio procedit.
8. Septimam rationem ponit ibi: et universalis quidem etc., quae
talis est. Universalis demonstratio intelligibilis est, idest in ipso
intellectu terminatur, quia finitur ad universale, quod solo
intellectu cognoscitur. Sed demonstratio particularis in intellectu
incipiens terminatur ad sensum, quia concludit particulare, quod
directe per sensum cognoscitur; et per quamdam applicationem, seu
reflexionem, ratio demonstrans usque ad particulare producitur. Cum
igitur intellectus sit potior sensu, sequitur quod demonstratio
universalis potior sit quam particularis. Ultimo epilogando concludit
hoc esse manifestum per omnia supra dicta.
|
|