|
1. Postquam ostendit philosophus necessitatem syllogismi
demonstrativi, hic iam incipit de ipso syllogismo demonstrativo
determinare. Et dividitur in duas partes: in prima, determinat de
syllogismo demonstrativo; in secunda, de medio ex quo syllogismus
demonstrativus procedit: et hoc in secundo libro; ibi: quaestiones
sunt aequales numero et cetera. Prima dividitur in duas: in prima,
determinat de syllogismo demonstrativo absolute; in secunda,
comparando demonstrationem demonstrationi; ibi: cum autem demonstratio
sit alia quidem universalis et cetera. Prima in duas dividitur: in
prima, determinat de syllogismo demonstrativo; in secunda, ostendit
quod non sit in demonstrationibus in infinitum procedere; ibi: est
autem omnis syllogismus per tres terminos et cetera. Prima dividitur
in duas: in prima, determinat de syllogismo demonstrativo per quem
acquirimus scientiam: in secunda, ostendit quomodo etiam in nobis per
syllogismum acquiritur aliqua ignorantia; ibi: ignorantia autem
secundum negationem et cetera. Circa primum tria facit: primo,
determinat de syllogismo demonstrativo, ostendendo quid sit; secundo,
determinat de materia syllogismi demonstrativi, ostendendo quae et
qualia sint, ex quibus est; ibi: quoniam autem impossibile est
etc.; tertio, determinat de forma ipsius, ostendendo in qua figura
praecipue fiat; ibi: figurarum autem magis faciens scire et cetera.
Circa primum tria facit: primo, ostendit de demonstrativo
syllogismo, quid est; secundo, notificat quaedam, quae in
definitione syllogismi demonstrativi ponuntur; ibi: est autem
principium demonstrationis etc.; tertio, excludit quosdam errores,
qui ex praemissis circa demonstrationem oriri possunt; ibi: quibusdam
quidem igitur et cetera.
2. Circa primum sciendum est quod in omnibus quae sunt propter
finem, definitio quae est per causam finalem, est ratio definitionis,
quae est per causam materialem, et medium probans ipsam: propter hoc
enim oportet ut domus fiat ex lapidibus et lignis, quia est operimentum
protegens nos a frigore et aestu. Sic igitur Aristoteles de
demonstratione dat hic duas definitiones: quarum una sumitur a fine
demonstrationis, qui est scire; et ex hac concluditur altera, quae
sumitur a materia demonstrationis.
3. Unde circa hoc tria facit: primo, definit ipsum scire;
secundo, definit demonstrationem per finem eius, qui est ipsum scire;
ibi: dicimus autem scire etc.; tertio, ex utraque definitione
concludit definitionem demonstrationis, quae sumitur per comparationem
materiae demonstrationis; ibi: si igitur est scire ut posuimus et
cetera. Circa primum quinque facit. Primo enim, determinat
cuiusmodi scire sit, quod definire intendit.
4. Circa quod sciendum est quod aliquid dicimur scire simpliciter,
quando scimus illud in seipso. Dicimur scire aliquid secundum quid,
quando scimus illud in alio, in quo est, vel sicut pars in toto,
sicut si scientes domum, diceremur scire parietem; vel sicut accidens
in subiecto, sicut si scientes Coriscum, diceremur scire venientem;
vel sicut effectus in causa, sicut dictum est supra quod conclusionem
praescimus in principiis; vel quocunque simili modo. Et hoc est scire
per accidens, quia scilicet scito aliquo per se, dicimur scire illud
quod accidit ei quocunque modo. Intendit igitur philosophus definire
scire simpliciter, non autem scire secundum accidens. Hic enim modus
sciendi est sophisticus. Utuntur enim sophistae tali modo arguendi:
cognosco Coriscum; Coriscus est veniens; ergo cognosco venientem.
5. Secundo, cum dicit: cum causam arbitramur etc., ponit
definitionem ipsius scire simpliciter. Circa quod considerandum est
quod scire aliquid est perfecte cognoscere ipsum, hoc autem est
perfecte apprehendere veritatem ipsius: eadem enim sunt principia esse
rei et veritatis ipsius, ut patet ex II metaphysicae. Oportet
igitur scientem, si est perfecte cognoscens, quod cognoscat causam rei
scitae. Si autem cognosceret causam tantum, nondum cognosceret
effectum in actu, quod est scire simpliciter, sed virtute tantum,
quod est scire secundum quid et quasi per accidens. Et ideo oportet
scientem simpliciter cognoscere etiam applicationem causae ad effectum.
Quia vero scientia est etiam certa cognitio rei; quod autem contingit
aliter se habere, non potest aliquis per certitudinem cognoscere; ideo
ulterius oportet quod id quod scitur non possit aliter se habere. Quia
ergo scientia est perfecta cognitio, ideo dicit: cum causam arbitramur
cognoscere; quia vero est actualis cognitio per quam scimus
simpliciter, addit: et quoniam illius est causa; quia vero est certa
cognitio, subdit: et non est contingere aliter se habere.
6. Tertio, ibi: manifestum igitur etc., manifestat positam
definitionem per hoc, quod tam scientes, quam non scientes,
existimantes tamen se scire, hoc modo accipiunt scire sicut dictum
est: non scientes enim qui existimant se scire, opinantur sic se
habere in cognoscendo, sicut dictum est; scientes autem vere sic se
habent. Est autem haec recta manifestatio definitionis. Definitio
enim est ratio, quam significat nomen, ut dicitur in IV
metaphysicae; significatio autem nominis accipienda est ab eo, quod
intendunt communiter loquentes per illud nomen significare: unde et in
II topicorum dicitur quod nominibus utendum est, ut plures utuntur.
Si quis etiam recte consideret, hac notificatione magis ostenditur
quid significet nomen, quam directe aliquid significetur: non enim
notificat scientiam, de qua proprie posset definitio assignari, cum
sit species alicuius generis, sed notificat ipsum scire. Unde et a
principio dixit: scire autem opinamur etc., et non dixit: scire est
aliquid tale vel tale.
7. Quarto, ibi: quare cuius etc., concludit quoddam corollarium
ex definitione posita, scilicet quod illud, de quo simpliciter habetur
scientia, oportet esse necessarium, scilicet quod non contingat aliter
se habere.
8. Quinto, ibi: si quidem etc., respondet tacitae quaestioni,
utrum scilicet sit aliquis alius modus sciendi a praedicto. Quod
promittit se in sequentibus dicturum: est enim scire etiam per
effectum, ut infra patebit. Dicimur etiam aliquo modo scire ipsa
principia indemonstrabilia, quorum non est accipere causam. Sed
proprius et perfectus sciendi modus est qui praedictus est.
9. Deinde, cum dicit: dicimus autem etc., definit syllogismum
demonstrativum per comparationem ad finem suum, qui est scire. Circa
quod tria facit. Primo, ponit quod scire est finis syllogismi
demonstrativi sive effectus eius, cum scire nihil aliud esse videatur,
quam intelligere veritatem alicuius conclusionis per demonstrationem.
Secundo, ibi: demonstrationem autem etc., definit syllogismum
demonstrativum per huiusmodi finem: dicens quod demonstratio est
syllogismus scientialis, idest faciens scire. Tertio, exponit hoc
quod dixerat scientialem; ibi: sed scientialem etc., dicens quod
scientialis syllogismus dicitur, secundum quem scimus, in quantum
ipsum habemus, ne forte aliquis syllogismum scientialem intelligeret,
quo aliqua scientia uteretur.
10. Deinde, cum dicit: si igitur est scire etc., concludit ex
praedictis definitionem syllogismi demonstrativi ex materia sumptam.
Et circa hoc duo facit: primo, concludit; secundo, manifestat eam;
ibi: verum quidem igitur oportet esse et cetera. Circa primum tria
facit. Primo, ponit consequentiam, qua demonstrationis materialis
definitio concluditur ex praemissis, dicens quod si scire hoc
significat quod diximus, scilicet, causam rei cognoscere etc.,
necesse est quod demonstrativa scientia, idest quae per demonstrationem
acquiritur, procedat ex propositionibus veris, primis et immediatis,
idest quae non per aliquod medium demonstrantur, sed per seipsas sunt
manifestae (quae quidem immediatae dicuntur, in quantum carent medio
demonstrante; primae autem in ordine ad alias propositiones, quae per
eas probantur); et iterum ex notioribus, et prioribus, et causis
conclusionis.
11. Secundo, ibi: sic enim erunt etc., excusat se ab additione
alterius particulae, quae videbatur apponenda: quod scilicet
demonstratio ex propriis principiis procederet. Sed ipse dicit quod
hoc intelligitur per ea, quae dicta sunt. Nam si propositiones
demonstrationis sunt causae conclusionis, necesse est quod sint propria
principia eius: oportet enim causas esse proportionatas effectibus.
12. Tertio, ibi: syllogismus quidem etc., manifestat praemissae
consequentiae necessitatem, dicens quod licet syllogismus non requirat
praemissas conditiones in propositionibus, ex quibus procedit,
requirit tamen eas demonstratio: aliter enim non faceret scientiam.
13. Deinde, cum dicit: verum quidem etc., manifestat positam
definitionem, manifestans etiam quod immediate dixerat, scilicet quod
nisi praemissae conditiones demonstrationi adessent, scientiam facere
non posset. Primo ergo, ostendit quod semper procedit ex veris ad hoc
quod scientiam faciat: quia quod non est, non est scire; sicut
diametrum esse symmetrum, idest commensurabilem lateri quadrati
(dicuntur enim quantitates incommensurabiles, quarum non potest accipi
aliqua mensura communis; et huiusmodi quantitates sunt, quarum non est
proportio ad invicem sicut numeri ad numerum; quod de necessitate
contingit de diametro quadrati et eius latere, ut patet ex X
Euclidis). Quod autem non est verum, non est: nam esse et esse
verum convertuntur. Oportet ergo id quod scitur esse verum. Et sic
conclusionem demonstrationis, quae facit scire, oportet esse veram,
et per consequens eius propositiones: non enim contingit verum sciri ex
falsis, etsi concludi possit ex eis, ut infra ostendet.
14. Secundo, ibi: ex primis autem etc., ostendit quod
demonstratio sit ex primis et immediatis, sive indemonstrabilibus.
Non enim contingit aliquem habere scientiam, nisi habeat
demonstrationem eorum, quorum potest esse demonstratio, et hoc dico
per se, et non per accidens. Et hoc ideo dicit, quia possibile esset
scire aliquam conclusionem, non habentem demonstrationem praemissorum,
etiam si essent demonstrabilia: quia sciret eam per alia principia; et
hoc esset secundum accidens. Detur ergo quod aliquis demonstrator
syllogizet ex demonstrabilibus, sive mediatis: aut ergo habet illorum
demonstrationem, aut non habet: si non habet, ergo non scit
praemissa, et ita nec conclusionem propter praemissa; si autem habet,
cum in demonstrationibus non sit abire in infinitum, ut infra
ostendet, tandem erit devenire ad aliqua immediata et
indemonstrabilia. Et sic oportet quod demonstratio ex immediatis
procedat, vel statim, vel per aliqua media. Unde et in primo libro
topicorum dicitur quod demonstratio est ex primis et veris, aut ex his
quae per ea fidem sumpserunt.
15. Tertio, ibi: causas quoque etc., probat quod demonstrationis
propositiones sint causae conclusionis, quia tunc scimus, cum causas
cognoscimus. Et ex hoc concludit ulterius quod sint priores et
notiores, quia omnis causa est naturaliter prior et notior suo
effectu. Oportet autem quod causa conclusionis demonstrativae sit
notior, non solum quantum ad cognitionem quid est, sed etiam quantum
ad cognitionem quia est. Non enim ad demonstrandum quod eclipsis solis
est, sufficit scire quod est lunae interpositio, sed oportet etiam
scire quod luna interponitur inter solem et terram. Et quia prius et
notius dicitur dupliciter, scilicet quoad nos, et secundum naturam;
dicit consequenter quod ea, ex quibus procedit demonstratio, sunt
priora et notiora simpliciter et secundum naturam, et non quoad nos.
Et ad huius expositionem dicit quod priora et notiora simpliciter sunt
illa, quae sunt remota a sensu ut universalia. Priora autem et
notiora quoad nos sunt proxima sensui, scilicet singularia, quae
opponuntur universalibus, sive oppositione prioris et posterioris,
sive oppositione propinqui et remoti.
16. Videtur autem contrarium huius haberi in I Physic., ubi
dicitur quod universalia sunt priora quoad nos, et posteriora secundum
naturam. Sed dicendum est quod hic loquitur de ordine singularis ad
universale simpliciter, quorum ordinem oportet accipere secundum
ordinem cognitionis sensitivae et intellectivae in nobis. Cognitio
autem sensitiva est in nobis prior intellectiva, quia intellectualis
cognitio ex sensu procedit in nobis. Unde et singulare est prius et
notius quoad nos quam universale. In I autem Physic. non ponitur
ordo universalis ad singulare simpliciter, sed magis universalis ad
minus universale, ut puta, animalis ad hominem, et sic oportet quod
quoad nos, universalius sit prius et magis notum. In omni enim
generatione, quod est in potentia est prius tempore et posterius
natura, quod autem est completum in actu est prius natura et posterius
tempore. Cognitio autem generis est quasi potentialis, in
comparatione ad cognitionem speciei, in qua actu sciuntur omnia
essentialia rei. Unde in generatione scientiae nostrae prius est
cognoscere magis commune quam minus commune. Item, in libro Physic.
dicitur quod innata est nobis via ex nobis notioribus; non ergo
demonstratio fit ex his quae sunt priora simpliciter, sed quoad nos.
Sed dicendum quod hic loquitur secundum quod id quod est in sensu est
notius quoad nos, eo quod est in intellectu. Ibi autem secundum quod
id quod est notius quoad nos, est etiam in intellectu. Ex
singularibus autem quae sunt in sensu, non sunt demonstrationes, sed
ex universalibus tantum, quae sunt in intellectu. Vel dicendum quod
in omni demonstratione, oportet quod procedatur ex his, quae sunt
notiora quoad nos, non tamen singularibus, sed universalibus. Non
enim aliquid potest fieri nobis notum, nisi per id quod est magis notum
nobis. Quandoque autem id quod est magis notum quoad nos, est etiam
magis notum simpliciter et secundum naturam; sicut accidit in
mathematicis, in quibus, propter abstractionem a materia, non fiunt
demonstrationes nisi ex principiis formalibus. Et in talibus fiunt
demonstrationes ex his quae sunt notiora simpliciter. Item, quandoque
id quod est notius quoad nos non est notius simpliciter, sicut accidit
in naturalibus, in quibus essentiae et virtutes rerum, propter hoc
quod in materia sunt, sunt occultae, sed innotescunt nobis per ea,
quae exterius de ipsis apparent. Unde in talibus fiunt demonstrationes
ut plurimum per effectus, qui sunt notiores quoad nos, et non
simpliciter. Nunc autem non loquitur de hoc modo demonstrationum, sed
de primo. Quia vero in hac manifestatione hoc etiam omiserat
manifestare, quod demonstratio esset ex propriis principiis,
consequenter subdit quod hoc habetur etiam ex praemissis. Per hoc enim
quod dicitur quod demonstratio est ex primis, habetur quod sit ex
propriis principiis, sicut et superius dictum est. Idem enim videtur
esse primum et principium: nam primum in unoquoque genere et maximum
est causa omnium eorum, quae sunt post, ut dicitur in II
methaphysicae.
|
|