|
1. Postquam philosophus comparavit demonstrationes ad invicem, hic
agit de comparatione scientiae, quae est demonstrationis effectus. Et
dividitur in duas partes: in prima parte comparat scientiam ad
scientiam; in secunda, comparat scientiam ad alios modos cognoscendi;
ibi: scibile autem et scientia differunt et cetera. Circa primum duo
facit: primo, comparat scientiam ad scientiam secundum certitudinem;
secundo, secundum unitatem et pluralitatem; ibi: una scientia autem
et cetera.
2. Circa primum ponit tres modos, quibus una scientia est alia
certior. Primum modum ponit dicens, quod illa scientia est prior et
certior quam alia, quae scilicet eadem facit cognoscere et quia et
propter quid. Non autem est illa certior, quae est cognoscitiva solum
ipsius quia, separatim ab ea quae cognoscit propter quid: haec enim
est dispositio scientiae subalternantis ad subalternatam, ut supra
dictum est: nam scientia subalternata separatim scit quia, nesciens
propter quid. Sicut chirurgicus scit quod vulnera circularia tardius
curantur, non autem scit propter quid. Sed huiusmodi cognitio
pertinet ad geometram, qui considerat rationem circuli, secundum quam
partes eius non appropinquant sibi per modum anguli, ex qua
propinquitate contingit quod vulnera triangularia citius sanantur.
3. Secundum modum ponit dicens, quod illa scientia, quae non est de
subiecto, est certior illa quae est de subiecto. Et accipitur hic
subiectum pro materia sensibili, quia, ut philosophus docet in II
physicorum, quaedam scientiae sunt pure mathematicae, quae omnino
abstrahunt secundum rationem a materia sensibili, ut geometria et
arithmetica: quaedam autem scientiae sunt mediae, quae scilicet
principia mathematica applicant ad materiam sensibilem, sicut
perspectiva applicat principia geometriae ad lineam visualem, et
harmonica, idest musica, applicat principia arithmeticae ad sonos
sensibiles. Unde hic dicit quod arithmetica est certior quam musica et
prior: prior quidem, quia musica utitur principiis eius ad aliud;
certior autem, quia incertitudo causatur propter transmutabilitatem
materiae sensibilis; unde quanto magis acceditur ad eam, tanto
scientia est minus certa.
4. Tertium modum ponit dicens, quod scientia quae est ex
paucioribus, est prior et certior ea quae est ex appositione, idest
quam illa quae se habet ex additione. Et ponit exemplum. Sicut
geometria est posterior et minus certa quam arithmetica: habent enim se
ea de quibus est geometria, ex additione ad ea de quibus est
arithmetica. Et hoc quidem planum est videre secundum positiones
Platonicas, secundum quas hic Aristoteles exponit, utens eis ad
propositum ostendendum; sicut frequenter in libris logicae utitur
opinionibus aliorum philosophorum ad propositum manifestandum per viam
exempli. Posuit autem Plato quod unum est substantia rei cuiuslibet;
quia non distinguebat inter unum quod convertitur cum ente, quod
significat substantiam rei, et unum quod est principium numeri, quod
considerat arithmeticus. Hoc ergo unum, secundum quod recipit
additionem positionis in continuo, accipit rationem puncti. Unde
dicebat quod unum est substantia non habens positionem. Punctum autem
est substantia habens positionem: et sic punctum supra unitatem addit
positionem. Et sicut ex uno causantur omnes numeri non habentes
positionem; ita ex puncto, secundum Platonicos, causantur omnes
quantitates continuae. Nam punctus motus facit lineam; linea mota
facit superficiem; superficies mota facit corpus. Et secundum hoc
quantitates continuae, de quibus est geometria, se habent ex
appositione ad numeros, de quibus est arithmetica. Unde Platonici
posuerunt numeros esse formas magnitudinum, dicentes formam puncti esse
unitatem; formam autem lineae esse binarium, propter duo extrema;
formam autem superficiei esse ternarium, propter primam superficiem
triangularem, scilicet quae tribus angulis terminatur: formam autem
corporis ponebant quaternarium, propter hoc quod prima figura corporea
est pyramis triangularis, quae quatuor angulos corporales habet, unum
scilicet in conum et tres in basim.
5. Et secundum hoc patet quod comparatio certitudinis scientiarum
accipitur hic secundum duo. Nam primus modus accipitur secundum quod
causa est prior et certior suo effectu. Alii autem duo modi
accipiuntur secundum quod forma est certior materia, utpote quia forma
est principium cognoscendi materiam. Est autem duplex materia, ut
dicitur in VII metaphysicae: una quidem sensibilis, secundum quam
accipitur secundus modus; alia vero intelligibilis, scilicet ipsa
continuitas, et secundum hanc accipitur tertius modus. Et quamvis hic
tertius modus expositus sit secundum opinionem Platonis, tamen etiam
secundum opinionem Aristotelis punctus se habet ex additione ad
unitatem. Nam punctum est quoddam unum indivisibile in continuo,
abstrahens secundum rationem a materia sensibili; unum autem abstrahit
et a materia sensibili et ab intelligibili.
6. Deinde cum dicit: una autem scientia est etc., comparat
scientias ad invicem secundum unitatem et diversitatem. Et circa hoc
duo facit: primo enim ostendit unitatem et diversitatem esse in
scientiis et secundum subiectum et principia; secundo, prosequitur et
de subiectis et de principiis; ibi: eius autem quod est a fortuna et
cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quid faciat ad
unitatem vel diversitatem scientiae; secundo, ostendit quoddam
necessarium ad cognoscendum quid faciat ad pluralitatem scientiarum;
ibi: plures autem demonstrationes et cetera. Circa primum duo facit:
primo, ostendit quid faciat unitatem scientiae; secundo, quid faciat
scientiarum diversitatem; ibi: altera autem scientia et cetera.
Circa primum duo facit: primo enim ponit quod unitas scientiae
consideratur ex unitate generis subiecti; secundo, ostendit quale sit
genus, quod potest esse subiectum scientiae; ibi: quaecunque ex
primis et cetera.
7. Dicit ergo primo quod scientia dicitur una, ex hoc quod est unius
generis subiecti. Cuius ratio est, quia processus scientiae
cuiuslibet est quasi quidam motus rationis. Cuiuslibet autem motus
unitas ex termino principaliter consideratur, ut patet in V
physicorum, et ideo oportet quod unitas scientiae consideretur ex fine
sive ex termino scientiae. Est autem cuiuslibet scientiae finis sive
terminus, genus circa quod est scientia: quia in speculativis
scientiis nihil aliud quaeritur quam cognitio generis subiecti; in
practicis autem scientiis intenditur quasi finis constructio ipsius
subiecti. Sicut in geometria intenditur quasi finis cognitio
magnitudinis, quae est subiectum geometriae; in scientia autem
aedificativa intenditur quasi finis constructio domus, quae est
huiusmodi artis subiectum. Unde relinquitur quod cuiuslibet scientiae
unitas secundum unitatem subiecti est attendenda. Sed sicut unius
generis subiecti unitas est communior quam alterius, ut puta entis sive
substantiae quam corporis mobilis, ita etiam una scientia communior est
quam alia. Sicut metaphysica, quae est de ente sive de substantia,
communior est quam physica, quae est de corpore mobili.
8. Deinde cum dicit: quaecunque ex primis etc., ostendit qualia
sunt illa genera, de quibus possunt esse scientiae, et ponit duas
conditiones. Quarum unam ponit dicens: quaecunque ex primis
componuntur; ista scilicet sunt quorum unius generis una scientia est.
Ad cuius evidentiam considerandum est quod, sicut iam dictum est,
progressus scientiae consistit in quodam motu rationis discurrentis ab
uno in aliud: omnis autem motus a principio quodam procedit et ad
aliquid terminatur; unde oportet quod in progressu scientiae ratio
procedat ex aliquibus principiis primis. Si qua ergo res est, quae
non habeat principia priora, ex quibus ratio procedere possit, horum
non potest esse scientia, secundum quod scientia hic accipitur, prout
est demonstrationis effectus. Unde scientiae speculativae non sunt de
ipsis essentiis substantiarum separatarum. Non enim per scientias
demonstrativas possumus scire quod quid est in eis; quia ipsae
essentiae harum substantiarum sunt intelligibiles per seipsas ab
intellectu ad hoc proportionato; non autem congregatur earum notitia,
qua cognoscitur quod quid est ipsarum, per aliqua priora. Sed per
scientias speculativas potest scire de eis an sint, et quid non sunt,
et aliquid secundum similitudinem in rebus inferioribus inventam. Et
tunc utimur posterioribus ut prioribus ad earum cognitionem; quia quae
sunt posteriora secundum naturam, sunt priora et notiora quoad nos.
Et sic patet quod illa, de quibus habetur scientia per ea quae sunt
priora simpliciter, sunt composita secundum se ex aliquibus prioribus.
Quaecunque vero cognoscuntur per posteriora, quae sunt prima quoad
nos, etsi in seipsis sint simplicia, secundum tamen quod in nostra
cognitione accipiuntur, componuntur ex aliquibus primis quoad nos.
9. Secundam conditionem ponit cum dicit: et partes aut passiones
eorum sunt per se; ubi considerandum est quod subiectum alicuius
scientiae duplices partes habere potest, scilicet partes ex quibus
componitur sicut ex primis, ut dictum est, idest ipsa principia
subiecti, et partes subiectivas. Et quamvis de utrisque partibus
possit intelligi quod hic dicitur, tamen magis videtur esse
intelligendum de primo genere partium. In qualibet enim scientia sunt
quaedam principia subiecti, de quibus est prima consideratio; sicut in
scientia naturali de materia et forma, et in grammatica de literis.
Est etiam in qualibet scientia aliquid ultimum, ad quod terminatur
consideratio scientiae, ut scilicet passiones subiecti manifestentur.
Sed utrumque horum, scilicet et primae partes et passiones, possunt
alicui attribui et per se et non per se. Nam ea quae sunt per se
principia et passiones trianguli, non sunt per se principia et
passiones isoscelis, in quantum isosceles est, sed in quantum
triangulus. Nec etiam sunt per se principia et passiones aeris et
albi, quamvis contingat aliquod aes triangulum esse, vel aliquod
album. Unde si qua scientia esset, quae ex principiis trianguli
manifestaret passiones trianguli, huiusmodi scientiae subiectum non
esset isosceles, neque album aut aes, sed triangulus; cuius etiam per
se subiectivae partes sunt isosceles, aequilaterus et gradatus. Sed
pro tanto dixi de his partibus hic ad praesens non ita convenienter
accipi, quia magis accipere possumus documentum qualiter scientia se
habeat ad huiusmodi partes subiectivas, ex eo quod se habet aliqualiter
ad totum genus, quam e converso.
10. Deinde cum dicit: altera autem scientia etc., ostendit
rationem diversitatis scientiarum. Et primo, ponit hanc rationem;
secundo, manifestat eam; ibi: huiusmodi autem signum et cetera. Est
autem considerandum circa primum, quod cum rationem unitatis scientiae
acceperit ex unitate generis subiecti, rationem diversitatis
scientiarum non accipit ex diversitate subiecti, sed ex diversitate
principiorum. Dicit enim quod una scientia est altera ab alia, quarum
principia sunt diversa; ita quod nec ambarum scientiarum principia
procedant ex aliquibus principiis prioribus, nec principia unius
scientiae procedant ex principiis alterius; quia sive procederent ex
eisdem principiis, sive alia ex aliis, non esset diversa scientia.
11. Ad huius ergo evidentiam sciendum est, quod materialis
diversitas obiecti non diversificat habitum, sed solum formalis. Cum
ergo scibile sit proprium obiectum scientiae, non diversificabuntur
scientiae secundum diversitatem materialem scibilium, sed secundum
diversitatem eorum formalem. Sicut autem formalis ratio visibilis
sumitur ex lumine, per quod color videtur, ita formalis ratio scibilis
accipitur secundum principia, ex quibus aliquid scitur. Et ideo
quantumcunque sint aliqua diversa scibilia secundum suam naturam,
dummodo per eadem principia sciantur, pertinent ad unam scientiam;
quia non erunt iam diversa in quantum sunt scibilia. Sunt enim per sua
principia scibilia. Sicut patet quod voces humanae multum differunt
secundum suam naturam a sonis inanimatorum corporum; sed tamen, quia
secundum eadem principia attenditur consonantia in vocibus humanis et
sonis inanimatorum corporum, eadem est scientia musicae, quae de
utrisque considerat. Si vero aliqua sint eadem secundum naturam, et
tamen per diversa principia considerentur, manifestum est quod ad
diversas scientias pertinent. Sicut corpus mathematicum non est
separatum subiecto a corpore naturali; quia tamen corpus mathematicum
cognoscitur per principia quantitatis, corpus autem naturale per
principia motus, non est eadem scientia geometria et naturalis. Patet
ergo quod ad diversificandum scientias sufficit diversitas
principiorum, quam comitatur diversitas generis scibilis. Ad hoc
autem quod sit una scientia simpliciter utrumque requiritur et unitas
subiecti et unitas principiorum. Et ideo de unitate subiecti supra
fecit mentionem, cum dixit, quae est unius generis; de principiis
autem, cum dixit, quaecunque ex primis et cetera.
12. Sed ulterius considerandum est quod secunda principia virtutem
sortiuntur a primis. Unde requiritur diversitas primorum principiorum
ad diversitatem scientiarum. Quod quidem non erit, si vel diversorum
principia ex eisdem principiis fluant, sicut principia trianguli et
quadrati derivantur ex principiis figurae; vel principia unius
deriventur ex principiis alterius, sicut principia isoscelis dependent
a principiis trianguli. Nec tamen intelligendum est quod sufficiat ad
unitatem scientiae unitas principiorum primorum simpliciter, sed unitas
principiorum primorum in aliquo genere scibili. Distinguuntur autem
genera scibilium secundum diversum modum cognoscendi. Sicut alio modo
cognoscuntur ea quae definiuntur cum materia, et ea quae definiuntur
sine materia. Unde aliud genus scibilium est corpus naturale et corpus
mathematicum. Unde sunt diversa prima principia utriusque generis, et
per consequens diversae scientiae. Et utrumque horum generum
distinguitur in diversas species scibilium, secundum diversos modos et
rationes cognoscibilitatis.
13. Deinde cum dicit: huiusmodi autem signum est etc., manifestat
positam rationem. Et dicit quod signum huius est, quod scientiae sint
alterae secundum principia, cum perveniatur resolvendo ad principia
prima, quae sunt indemonstrabilia, quae oportet esse eiusdem generis
cum his quae demonstrantur; quia, sicut supra ostensum est, non
contingit ex alio genere procedentem demonstrare. Ad hoc autem quod
principia indemonstrabilia sint unius generis, accipitur ut signum,
cum ea quae demonstrantur per ipsa, sint in eodem genere et congenea,
idest connaturalia vel proxima secundum genus sibi ipsis; huiusmodi
enim habent eadem principia. Et sic patet quod unitas generis
scibilis, in quantum est scibile, ex quo accipiebatur unitas
scientiae, et unitas principiorum, secundum quae accipiebatur
scientiae diversitas, sibi mutuo correspondent.
14. Deinde cum dicit: plures autem demonstrationes etc., ostendit
quomodo una conclusio per plura principia demonstrari potest. Et hoc
quidem contingit dupliciter. Uno quidem modo, quando ponuntur plura
media in eadem coordinatione, et in una demonstratione accipitur unum
illorum mediorum, et in alia demonstratione accipitur aliud ad eamdem
conclusionem: et sic oportet quod accipiatur medium non continuum; ut
si sint duo extrema ab, ut puta habere tres et isosceles, et sint
eorum duo media coordinata, scilicet d et c, ut puta triangulus et
figura talis. Posset ergo demonstrari a de b duabus
demonstrationibus, in quarum una accipietur pro medio c, et in alia
d, et in neutra accipietur medium continuum extremis, quia in una
accipietur medium continuum uni extremo et discontinuum ab altero, in
alia vero e converso.
15. Alio modo hoc contingit, quando accipiuntur diversa media ex
diversa coordinatione, ut puta si a, quod est maior extremitas, sit
transmutari, et b, quod est minor extremitas, sit delectari, et
accipiantur diversa media non existentia sub invicem, scilicet e, quod
est quiescere, et d, quod est moveri. Secundum hoc enim eadem
conclusio potest concludi per diversa media non unius ordinis; et erit
una demonstratio talis: omne quod quiescit transmutatur, quia eiusdem
est transmutari et quiescere; omne quod delectatur quiescit, quia
quies in bono desiderato causat delectationem; ergo omne quod
delectatur transmutatur. Alia demonstratio erit: omne quod movetur
transmutatur; omne quod delectatur movetur, quia delectatio est quidam
motus appetitivae potentiae; ergo omne quod delectatur transmutatur.
Vel quod dicit omne quod delectatur movetur, est secundum opinionem
Platonis, et habet locum in delectationibus sensibilibus, quae sunt
cum motu. Aliud quod dicit, omne quod delectatur quiescit, est verum
secundum opinionem Aristotelis, ut patet in VII et X Ethicorum.
Et hoc praecipue verificatur in delectationibus intelligibilibus.
16. Deinde dicit quod, sicut hoc ostensum est in prima figura, ita
etiam potest in aliis figuris de facili considerari, quod eadem
conclusio diversis mediis potest syllogizari. Inducit autem hoc
philosophus ad ostendendum quod diversum medium demonstrationis
quandoque pertinet ad eamdem scientiam, puta cum est ex eadem
coordinatione; quandoque autem ad diversas scientias, puta quando est
ex alia coordinatione. Sicut terram esse rotundam per aliud medium
demonstrat astrologus, scilicet per eclipsim solis et lunae, et per
aliud naturalis, scilicet per motum gravium ad centrum, ut dicitur in
II physicorum.
|
|