|
1. Postquam philosophus assignavit rationem unitatis et diversitatis
scientiarum ex parte generis subiecti, et ex parte principiorum, hic
de utrisque prosequitur. Et primo, de subiectis de quibus est
scientia; secundo, de principiis; ibi: eadem autem principia et
cetera. Circa primum considerandum est quod supra duas conditiones
posuerat generis, quod est subiectum scientiae; quarum una est ut
componatur ex primis, alia est ut partes et passiones sint eius per
se. Quarum conditionum una deest in his quae sunt a fortuna; quia non
eveniunt per se, sed per accidens, et praeter intentionem, ut
probatur in II physicorum. Alia vero conditio deest in his quae per
sensum cognoscuntur, quae sunt prima in nostra cognitione. Et ideo
primo ostendit quod scientia non est eorum quae sunt a fortuna; secundo
ostendit quod non est eorum quae cognoscuntur per sensum; ibi: neque
per sensum est scire et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod demonstrativa scientia non potest esse de
eo quod est a fortuna, quod est per accidens eveniens. Et hoc probat
sic. Omnis syllogismus demonstrativus aut procedit ex propositionibus
necessariis, aut ex propositionibus quae sunt verae ut frequenter. Ex
propositionibus autem necessariis sequitur conclusio necessaria, ut
supra probatum est. Et similiter ex propositionibus quae sunt verae
sicut frequenter, sequitur etiam conclusio quae est vera ut
frequenter; vel forte etiam necessaria, secundum quod ex contingenti
potest sequi necessarium, ut ex falso verum. Nunquam autem ex
propositionibus quae sunt verae ut frequenter, sequitur propositio quae
est vera ut in paucioribus; quia sequeretur quod aliquando
propositiones essent verae et conclusio falsa, quod est impossibile,
ut supra ostensum est. Necesse est ergo quod conclusio syllogismi
demonstrativi vel sit necessaria, vel sit vera sicut frequenter. Sed
id quod est a fortuna neque est necessarium, neque est sicut
frequenter, sed accidit ut in paucioribus, ut in II physicorum
probatur. Ergo demonstrativa scientia non potest esse de eo quod est a
fortuna.
3. Est autem considerandum quod de his quidem quae sunt sicut
frequenter, contingit esse demonstrationem, in quantum in eis est
aliquid necessitatis. Necessarium autem, ut dicitur in II
physicorum, aliter est in naturalibus, quae sunt vera ut frequenter,
et deficiunt in minori parte; et aliter in disciplinis, idest in
mathematicis, quae sunt semper vera. Nam in disciplinis est
necessitas a priori; in naturalibus autem a posteriori (quod tamen est
prius secundum naturam), scilicet a fine et forma. Unde sic docet
ibi Aristoteles ostendere propter quid, ut si hoc debeat esse, puta
quod oliva generetur, necesse est hoc praeexistere, scilicet semen
olivae; non autem ex semine olivae generatur oliva ex necessitate,
quia potest impediri generatio per aliquam corruptionem. Unde si fiat
demonstratio ex eo quod est prius in generatione, non concludet ex
necessitate; nisi forte accipiamus hoc ipsum esse necessarium, semen
olivae ut frequenter esse generativum olivae, quia hoc facit secundum
proprietatem suae naturae, nisi impediatur.
4. Deinde cum dicit: neque per sensum etc., ostendit quod scientia
non est eorum quae cognoscuntur secundum sensum. Et circa hoc duo
facit: primo, ostendit quod scientia non consistit in sensu;
secundo, ostendit quomodo sensus ordinatur ad scientiam; ibi: sunt
tamen quaedam reducta et cetera. Circa primum duo facit: primo,
ostendit scientiam non esse per sensum; secundo, praefert scientiam
sensui; ibi: universale autem honorabile et cetera. Circa primum duo
facit: primo, ostendit veritatem; secundo, excludit quorumdam
errorem; ibi: sed manifestum est et cetera.
5. Dicit ergo primo, quod, sicut scientia non est eorum quae sunt a
fortuna, ita etiam scientia non consistit in cognitione, quae est per
sensum. Et hoc probat sic. Manifestum est enim quod sensus cognoscit
aliquid tale, et non hoc. Non enim obiectum per se sensus est
substantia et quod quid est, sed aliqua sensibilis qualitas, puta
calidum, frigidum, album, nigrum, et alia huiusmodi. Huiusmodi
autem qualitates afficiunt singulares quasdam substantias in determinato
loco et tempore existentes: unde necesse est quod id quod sentitur,
sit hoc aliquid, scilicet singularis substantia, et sit alicubi et
nunc, idest in determinato loco et tempore. Ex quo patet quod id quod
est universale, non potest cadere sub sensu. Non enim quod est
universale determinatur ad hic et nunc, quia iam non esset universale.
Illud enim universale dicimus quod est semper et ubique.
6. Quod quidem non est secundum viam affirmationis intelligendum,
quod hoc sit de ratione universalis, aut eius quod est universale,
quod sit semper et ubique. Si enim esset de ratione eius quod est
universale, esse semper et ubique, puta de ratione hominis aut
animalis, oporteret quod quodlibet singulare hominis aut animalis esset
semper et ubique; quia ratio hominis et animalis in quolibet
singularium invenitur. Si vero esset de ratione ipsius universalis,
sicut de ratione generis est quod contineat sub se species, sequeretur
quod nihil esset universale, quod non semper et ubique inveniretur; et
secundum hoc oliva non esset universale, quia non in omni terra potest
inveniri. Est ergo hoc intelligendum per modum negationis seu
abstractionis; quia scilicet universale abstrahit ab omni determinato
tempore et loco. Unde quantum est de se, sicut invenitur in
quolibet, in uno loco vel tempore, sic natum est in omnibus inveniri.
Sic igitur patet quod universale non cadit sub sensu. Quia igitur
demonstrationes praecipue sunt universales, ut supra ostensum est,
manifestum est quod scientia per demonstrationem acquisita non consistit
in cognitione sensus.
7. Deinde cum dicit: sed manifestum est quoniam etc., excludit
errorem quorumdam, qui credebant in ipsa perceptione sensus consistere
scientiam. Et videtur haec ratio pertinere ad illos qui non ponebant
intellectum differre a sensu, et per consequens nullam aliam
cognitionem esse nisi sensitivam, ut habetur in III de anima et in
IV metaphysicae. Et ad hoc excludendum dicit quod si etiam per
sensum percipere possemus quod triangulus habet tres angulos aequales
duobus rectis, adhuc oporteret quaerere demonstrationem ad habendum
scientiam, neque per sensuum perceptionem sciremus: quia sensus est
singularium, scientia autem consistit in hoc quod universale
cognoscimus, ut ostensum est. Et quia posuerat exemplum de his quae
sensu percipi non possunt, ad maiorem evidentiam ponit exemplum in his
quae sensibilia sunt, videlicet in eclipsi lunae, quae contingit ex
oppositione terrae, quae interponitur inter solem et lunam, ut
claritas solis non possit pertingere ad lunam propter umbram terrae,
quam dum luna subintrat, eclipsatur. Ponamus ergo quod aliquis esset
in ipsa luna, et sensu perciperet interpositionem terrae per umbram
ipsius: sensu quidem perciperet quod luna tunc deficeret ex umbra
terrae, sed non propter hoc sciret totaliter causam eclipsis. Illud
enim est per se causa eclipsis, quod causat universaliter eclipsim.
Universale autem non cognoscitur sensu; sed ex pluribus singularibus
visis, in quibus multoties consideratis invenitur idem accidere,
accipimus universalem cognitionem. Et sic per causam universalem
demonstramus aliquid in universali, de quo est scientia.
8. Deinde cum dicit: universale autem honorabilius etc., ostendit
quod scientia est potior quam sensus. Manifestum est enim quod
cognitio quae est per causam, nobilior est: causa autem per se est
universalis causa, ut iam dictum est; et ideo cognitio per universalem
causam, qualis est scientia, est honorabilis. Et quia huiusmodi
universalem causam impossibile est apprehendere per sensum, ideo
consequens est quod scientia, quae ostendit causam universalem, non
solum sit honorabilior omni sensitiva cognitione, sed etiam omni alia
intellectiva cognitione, dummodo sit de rebus quae habent causam; quia
scire aliquid per causam universalem est nobilius quam intelligere
qualitercunque id quod habet causam sine cognitione suae causae. Sed
de primis, quae non habent causam, est alia ratio. Illa enim per se
intelliguntur; et talis eorum cognitio est certior omni scientia, quia
ex tali intelligentia scientia certitudinem habet.
9. Ultimo concludit principale propositum, quod scilicet impossibile
sit per sensum cognoscere aliquid demonstrabile; nisi forte aequivoce
utatur aliquis nomine sensus, vocans demonstrativam scientiam sensum,
propter hoc quod scientia demonstrativa est determinate unius secundum
certitudinem, sicut et sensus. Propter quod et certae existimationes
scientiae vocantur.
10. Deinde cum dicit: sunt tamen quaedam reducta etc., ostendit
quomodo sensus ordinatur ad scientiam. Quaedam enim problematicae
dubitationes reducuntur sicut in causam ad defectum sensus. Quaedam
enim sunt de quibus non quaereremus dubitando, si ea vidissemus; non
quidem eo quod scientia consistat in videndo, sed in quantum ex rebus
visis per viam experimenti accipitur universale, de quo est scientia.
Puta si videremus vitrum perforatum, et quomodo lumen pertransit per
foramina vitri, sciremus propter quid vitrum est transparens. Et
utitur hoc exemplo secundum opinionem eorum qui ponebant lumen esse
corpus, et quaedam corpora esse transparentia propter subtilia quaedam
foramina, quae pori dicuntur; quos quia visu discernere non possumus
propter parvitatem, dubitamus quare vitrum sit transparens. Et posset
simile exemplum poni de quibuscunque rebus quae habent causam sensibilem
latentem. Et quia dixerat quod scientia huiusmodi rei non est in
videndo, manifestat hoc esse verum. Nam in videndo cognoscimus
seorsum unumquodque singularium; sed in sciendo oportet omnia
intelligere simul in universali, ut scilicet intelligamus ita se habere
in omnibus. Videmus enim singillatim de diversis vitris, sed
scientiam accipimus de omni vitro, quod sit tale.
|
|