|
1. Postquam philosophus prosecutus est de illis quorum est scientia,
hic prosequitur de principiis scientiarum, ostendens non esse eadem
principia omnium syllogismorum. Et primo, ostendit hoc logice, idest
per rationes communes omnibus syllogismis; secundo, ostendit hoc
analytice, scilicet per rationes proprias demonstrationis; ibi: si
vero aliter et cetera. Circa primum tria facit: primo, ostendit
propositum per differentiam syllogismorum falsorum a veris; secundo,
per differentiam falsorum ad invicem; ibi: postea neque falsae etc.;
tertio, per differentiam syllogismorum verorum ad invicem; ibi: neque
verorum et cetera. Circa primum duo facit; primo, ostendit
propositum; secundo, excludit quamdam obviationem; ibi: et si namque
sit verum et cetera.
2. Dicit ergo primo quod, primo logice speculando, manifestum est
quod non possunt esse eadem principia omnium syllogismorum, propter hoc
quod quidam syllogismi sunt falsi, idest concludentes falsum, et
quidam veri, idest concludentes verum. Syllogismorum autem falsorum
et verorum sunt diversa principia. Nam syllogismorum verorum sunt
principia vera; syllogismorum autem falsorum sunt principia falsa.
Non ergo omnium syllogismorum sunt eadem principia.
3. Deinde cum dicit: et si namque sit verum etc., excludit quamdam
obviationem. Posset enim aliquis dicere quod etiam syllogismorum
verorum sunt principia falsa, quia contingit ex falsis syllogizare
verum. Sed hoc excludit dicens quod quamvis contingat syllogizare
verum ex falsis, tamen hoc solum contingit semel in primo syllogismo,
quo ex falsis concluditur verum. Sed si oporteat alios syllogismos
inducere ad probandum praemissas propositiones, necesse erit quod illi
syllogismi procedant ex falsis, quia ex veris non concluditur falsum:
et ita in sola prima syllogizatione ex falsis concluditur verum. Et
hoc manifestat per exemplum. Sit enim haec propositio vera, omne c
est a: accipiatur autem ad utramque extremitatem medium falsum, quod
est b, ita scilicet quod neque a insit b, neque b insit c. Si
accipiantur aliqua media ad probandum praemissas propositiones, omnes
propositiones falsorum syllogismorum erunt falsae: quia omnis conclusio
falsa concluditur ex falsis, sed conclusio vera potest concludi ex
omnibus veris. Unde quando propositiones praemissae sunt verae, ex
quibus concluditur verum, non oportebit devenire ad aliquod falsum.
Sic igitur, cum aliae sint propositiones verae, et aliae falsae,
sequitur quod alia sunt principia verorum syllogismorum et alia
falsorum.
4. Deinde cum dicit: postea neque falsae ex eisdem etc., ostendit
quod nec etiam falsorum syllogismorum sunt eadem principia. Contingit
enim conclusiones falsas esse contrarias ad invicem, et incompossibiles
sibi esse. Sicut haec conclusio, iustitia est iniustitia, est
incompossibilis huic conclusioni, iustitia est timor, cum utraque sit
falsa. Timor enim sicut differt genere a iustitia, ita etiam ab
iniustitia. Similiter etiam hae duae conclusiones falsae sunt
contrariae et incompossibiles, homo est equus, et, homo est bos. Et
similiter hae duae propositiones sunt incompossibiles, aequale est
maius, et, aequale est minus. Oportet autem concludere sic esse ex
aliquibus, quibus positis, ista sequuntur: unde oportet quod sicut
ista sunt contraria et incompossibilia, ita etiam principia ex quibus
concluduntur.
5. Deinde cum dicit: neque etiam verorum etc., ostendit quod nec
syllogismorum verorum sunt eadem principia, quatuor rationibus.
Quarum prima sumitur ex differentia principiorum propriorum; unde
dicit quod neque etiam verorum syllogismorum sunt eadem principia.
Diversorum enim generum diversa principia sunt: sicut patet quod
magnitudinum principia sunt puncta, numerorum autem unitates; quae non
conveniunt sibi invicem, quia unitates non habent positionem, puncta
vero habent. Si autem principia omnium syllogismorum convenirent ad
invicem, necesse esset quod vel convenirent in medio, vel sursum
ascendendo versus maiorem extremitatem, vel deorsum descendendo versus
minorem, quia in syllogismis necesse est quod termini vel assumantur
interius vel exterius. Interius quidem, quando multiplicantur
syllogismi ad probandum propositiones inductas. Tunc enim necesse est
quod accipiantur media, quae sunt inter praedicata propositionum et
subiecta. Puta si sit talis syllogismus, omne b est a, omne c est
b, ergo omne c est a; si oporteat probari omne b est a, oportet
assumere aliquod medium inter b et a, puta d. Et similiter si debeat
probari minor, oportet accipere aliquod medium inter c et b, puta e:
et sic semper termini assumpti interius habentur. Exterius autem
assumuntur, quando vel maior extremitas accipitur ut medium
ascendendo, vel minor descendendo: puta si a concludatur de c per b,
et iterum c concludatur de b per a; et sic inde. Similiter etiam
proceditur descendendo, si b concludatur de f per c. Necesse est ergo
in syllogismis communicantibus in principiis, vel quod accipiatur
medium unius syllogismi supra propositiones alterius syllogismi; vel
accipiantur extrema unius syllogismi supra vel infra extrema alterius
syllogismi. Sed hoc non potest esse in rebus quarum sunt principia
diversa: quia puncta non possunt accipi neque ut media, neque ut
extrema in syllogismis in quibus concluditur aliquid de numero; neque
unitates in syllogismis in quibus concluditur aliquid de
magnitudinibus. Relinquitur ergo quod non possunt esse eadem principia
omnium syllogismorum.
6. Secunda ratio ponitur ibi: sed neque communium principiorum
etc., quae sumitur ex principiis communibus; et dicit quod non
possunt esse aliqua principia communia, ex quibus solum omnia
syllogizentur, sicut hoc est principium commune, de quolibet est
affirmatio vel negatio; quod quidem communiter est verum in omni
genere; non tamen est possibile, quod ex solis aliquibus taliter
communibus possint omnia syllogizari: quia genera entium sunt diversa,
et diversa sunt principia quae sunt solum quantitatum principia, ab his
quae solum sunt principia qualitatum; quae oportet coassumere
principiis communibus ad concludendum in qualibet materia. Puta si in
quantitatibus oporteat ex dicto principio communi syllogizare, oportet
accipere quod, cum haec sit falsa, punctus est linea, oportet hanc
esse veram, punctus non est linea. Et similiter in qualitatibus
oportet coassumere aliquid proprium qualitati. Unde relinquitur quod
impossibile sit esse eadem principia omnium syllogismorum.
7. Tertiam rationem ponit ibi: amplius principia non multo etc.,
quae sumitur ex comparatione praemissarum ad conclusiones; et dicit
quod principia non sunt multum pauciora conclusionibus. Sunt quidem
pauciora, quia, quamvis ad unam conclusionem inferendam duo
principia, idest duae propositiones requirantur, quia una conclusio
non concluditur immediate nisi ex duabus; tamen una propositione potest
quis uti ad inferendum plurimas conclusiones, secundum quod sub
subiecto aut sub praedicato multa accipi possunt. Non tamen sunt multo
pauciora principia quam conclusiones; quia plurima eorum quae
principiis coassumuntur ad conclusiones. Principia enim propositiones
hic appellantur: propositiones autem aut assumpti termini aut immissi
sunt; idest propositiones in syllogismis multiplicantur, aut assumendo
terminos extrinsecus, vel supra maiorem extremitatem et infra minorem,
ut supra dictum est, aut accipiendo terminos qui sunt in medio. Et ad
hoc addendum est quod conclusiones sunt infinitae: potest enim
quodlibet concludi de quolibet vel affirmative vel negative. Et ne
videretur hoc esse contrarium ei, quod supra ostenderat,
praedicationes non procedere in infinitum, subiungit quod termini sunt
finiti: et ad hoc pertinet quod supra ostensum est, esse statum in
praedicationibus; sed ex terminis finitis possunt infinitae
conclusiones fieri secundum diversas combinationes, ut tamen accipiamus
communiter conclusiones, tam quae sunt per se quam quae sunt per
accidens. Loquitur enim nunc communiter de syllogismis. Si ergo
conclusiones sunt infinitae, principia autem non sunt multo pauciora
conclusionibus, sequitur quod etiam principia syllogismorum sunt
infinita. Non ergo sunt eadem principia omnium syllogismorum.
8. Quartam rationem ponit ibi: amplius principia, haec quidem
etc., quae sumitur ex differentia necessarii et contingentis; et
dicit quod principiorum quibus utimur in syllogismo, quaedam sunt
contingentia et quaedam sunt necessaria, ut patet in libro priorum,
ubi docuit syllogizare et ex necessariis et ex contingentibus. Non
autem eadem sunt necessaria et contingentia: ergo non sunt eadem
principia omnium syllogismorum. Et hoc est quod concludit ex his
duabus ultimis rationibus, quod secundum rationem praemissorum, cum
infinitae sint conclusiones, impossibile est esse eadem principia
omnium syllogismorum, aut etiam finita.
9. Deinde cum dicit: si vero aliter quodammodo etc., ostendit idem
analytice, scilicet per rationes proprias principiis, quibus scientiae
demonstrant. Et ponit tres rationes. Circa quarum primam dicit
quod, si aliquis non dicat omnium syllogismorum esse eadem principia,
sed aliquo modo dicat aliter; scilicet quod quaedam sunt principia
geometriae et quaedam logicae, quae dicuntur principia syllogismorum
vel ratiocinationum, et quaedam sunt principia medicinae; et sic
accipiendo principia omnium scientiarum, ista sic accepta eadem sunt
principia omnium demonstrationum; hoc non facit ad propositum, quo
quis vult sustinere eadem esse principia, quia per hoc dictum nihil
aliud dicitur, nisi quod quaelibet scientia habet sua principia. Sed
quod sint eadem principia unius scientiae quae sunt alterius (quod
oporteret si eadem essent principia omnium syllogismorum
scientialium), est impossibile et derisibile; quia secundum hoc
sequeretur quod omnia quae sunt in scientiis, essent eadem, et ita
omnes scientiae essent una scientia. Quae enim eisdem sunt eadem,
sibi invicem sunt eadem. Sed principia cuiuslibet scientiae sunt
quodammodo eadem conclusionibus, quia sunt unius generis. Non enim
est ex uno in aliud genus demonstrare, ut supra dictum est. Si igitur
principia sunt eadem, sequeretur quod omnia quae sunt in scientiis,
essent eadem.
10. Secundam rationem ponit ibi: at vero neque quod ex omnibus
etc., quae talis est. Si aliquis quaerens omnium eadem esse
principia, hoc intendat dicere quod quodlibet demonstretur ex
quolibet, hoc est stultum dicere; quia hoc neque est possibile in
manifestis mathematibus, nec in resolutione. Et vocat manifesta
mathemata, idest considerationes vel disciplinas, quando ex aliquibus
propositionibus manifestis statim infertur conclusio. Vocat autem
resolutionem, quando propositiones assumptae non sunt manifestae, sed
oportet eas resolvere in alias manifestiores. Et quod hoc sit
impossibile probat, quia utroque modo principia demonstrativorum
syllogismorum sunt immediatae propositiones, quae vel statim assumuntur
in manifestis mathematibus sive doctrinis, vel ad eas devenitur per
resolutionem. Videmus autem quod demonstratur alia conclusio,
coassumpta immediata propositione alia. Et ideo non potest esse quod
ex quolibet demonstretur quodlibet.
11. Consequenter cum dicit: si autem dicat aliquis etc., excludit
quamdam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod duplex est genus
immediatarum propositionum: quaedam enim sunt immediatae propositiones
primae, et quaedam secundae, ita quod accipiatur ordo immediatarum
propositionum secundum ordinem terminorum. Nam illae propositiones
immediatae quae consistunt in terminis primis et communibus, sicut est
ens et non ens, aequale et inaequale, totum et pars, sunt primae et
immediatae propositiones; ut, non contingit idem esse et non esse,
et, quae uni et eidem sunt aequalia, sibi invicem sunt aequalia, et
similia. Immediatae autem propositiones quae sunt circa posteriores
terminos et minus communes, sunt secundae respectu primarum; sicut
quod triangulus est figura, vel quod homo est anima. Potest ergo
aliquis dicere quod secundae propositiones immediatae coassumuntur ad
diversas conclusiones demonstrandas; sed primae propositiones
immediatae sunt eaedem in omnibus demonstrationibus. Et ideo ad hoc
excludendum dicit quod, si aliquis dicat primas immediatas
propositiones has esse illa principia ex quibus omnia demonstrantur,
considerare debet quod nihilominus in unoquoque genere oportet esse unum
principium vel unam propositionem immediatam, primam in illo genere,
non primam simpliciter; et quod ex illa quae est prima simpliciter,
coassumpto isto principio proprio huiusmodi generis, oportebit in hoc
genere demonstrari. Et ita non ex solis communibus principiis possunt
omnia demonstrari; sed oportet coaccipere propria, quae sunt diversa
diversorum.
12. Consequenter cum dicit: si vero neque ex omnibus etc.,
excluso stulto intellectu positionis contra quam disputatur, concludit
propositum; et dicit quod, si non dicatur quod quodlibet demonstretur
ex quolibet, sicut opus est dicere propter praemissa, sequitur quod
nec sic ex principio, ex quo concluditur haec conclusio, concludatur
altera; alioquin ex quolibet demonstraretur quodlibet. Unde necesse
est quod diversarum scientiarum sint diversa principia, si oportet quod
omnium scientiarum principia sint unius generis his, quae ex eis
demonstrantur; sed oportebit quod ex istis principiis demonstrentur hae
conclusiones, et ex illis illae, ex diversis scilicet principiis
demonstratione facta in diversis scientiis, quae sunt de diversis
generibus.
13. Tertiam rationem ponit ibi: manifestum autem hoc est etc., et
dicit quod manifestum est etiam alio modo quod non contingit hoc,
scilicet quod eadem sint principia omnium scientiarum; quia ostensum
est supra quod diversorum generum sunt principia diversa genere. Unde
cum diversae scientiae sint de diversis generibus, sequitur quod
diversa principia sint diversarum scientiarum. Sed quia quodammodo
eadem principia communia sunt quibus omnes scientiae utuntur, ideo
consequenter distinguit de principiis, et dicit quod duplicia sunt
principia. Quaedam ex quibus primo demonstratur, sicut primae
dignitates, ut quod non contingit idem esse et non esse. Et iterum
sunt quaedam principia circa quae sunt scientiae, scilicet subiecta
scientiarum; quia definitionibus subiecti utimur ut principiis in
demonstrationibus. Illa ergo prima ex quibus demonstratur, sunt
communia omnibus scientiis: sed principia circa quae sunt scientiae,
sunt propria cuilibet scientiae, sicut numerus arithmeticae, et
magnitudo geometriae. Principia autem communia oportet ad haec propria
applicari ad hoc quod demonstretur. Et quia non ex solis communibus
principiis demonstratur, non potest dici eadem esse principia omnium
syllogismorum demonstrativorum, quod intendit probare.
|
|