|
1. Postquam philosophus ostendit comparationem scientiarum ad invicem
et secundum certitudinem et secundum unitatem et diversitatem, hic
ostendit comparationem scientiae ad alia quae ad cognitionem pertinent.
Et dividitur in duas partes: in prima, agit de comparatione scientiae
ad opinionem, quae est verorum et falsorum; in secunda, de
comparatione scientiae ad alios habitus cognoscitivos, qui sunt semper
verorum; ibi: reliqua autem quomodo oportet et cetera. Prima autem
pars dividitur in duas partes: in prima, determinat veritatem; in
secunda, excludit dubitationem; ibi: qualiter ergo est idem et
cetera. Circa primum tria facit: primo enim, proponit differentiam
esse inter scientiam et opinionem; secundo, ostendit quid pertineat ad
scientiam; ibi: quoniam quidem scientia etc.; tertio, ostendit quid
pertineat ad opinionem; ibi: sunt autem quaedam vera et cetera.
Dicit ergo primo, quod scientia differt ab opinione; et similiter
scibile, quod est obiectum scientiae, differt ab opinabili, quod est
obiectum opinionis.
2. Deinde cum dicit: quoniam scientia universalis etc., ostendit
quid pertineat ad scientiam et ponit duo ad eam pertinere: quorum unum
est quod sit universalis. Non enim scientia est de singularibus sub
sensu cadentibus: et hoc supra manifestatum est. Aliud est quod
scientia est per necessaria. Et exponit quid sit necessarium,
scilicet illud quod non contingit aliter se habere. Et hoc etiam est
supra manifestatum, quod demonstratio procedat ex necessariis.
3. Deinde cum dicit: sunt autem quaedam etc., ostendit quid
pertineat ad opinionem; scilicet quod sit circa contingentia aliter se
habere, sive in universali sive in particulari. Et hoc probat
tripliciter. Primo quidem per modum divisionis, dicens quod praeter
vera necessaria, quae non contingunt aliter se habere, sunt quaedam
vera non necessaria, quae contingit aliter se habere. Manifestum est
autem ex praedictis, quod circa huiusmodi non est scientia, quia sic
sequeretur quod contingentia non possent aliter se habere: circa talia
enim est scientia, ut iam dictum est. Similiter etiam non potest dici
quod eorum sit intellectus. Et accipimus hic intellectum non secundum
quod intellectus dicitur quaedam potentia animae, sed secundum quod est
principium scientiae; idest secundum quod est habitus quidam primorum
principiorum, ex quibus procedit demonstratio ad causandam scientiam.
Et ideo ad exponendum quid sit iste intellectus, qui est principium
scientiae, subdit: neque scientia indemonstrabilis est, scilicet
eorum quae contingunt aliter se habere; ac si dicat quod intellectus
nihil aliud sit quam quaedam scientia indemonstrabilis. Sicut enim
scientia importat certitudinem cognitionis per demonstrationem
acquisitam, ita intellectus importat certitudinem cognitionis absque
demonstratione; non propter defectum demonstrationis, sed quia id de
quo certitudo habetur, est indemonstrabile et per se notum. Et ideo
ad hoc exponendum, subdit quod scientia demonstrativa nihil aliud est
quam certa existimatio immediatae propositionis. Quod autem
intellectus sit scientia indemonstrabilis patet ex hoc ipso quod dicit
quod est principium scientiae. Cum enim scientia sit necessariorum,
et necessaria non concludantur nisi ex necessariis, ut supra probatum
est, necesse est quod intellectus, qui est principium scientiae, non
sit contingentium.
4. Ostenso ergo quod neque scientia neque intellectus sunt
contingentium, ponit quamdam divisionem. Et dicit quod contingit
verum esse et intellectum et scientiam et opinionem et quod per hoc
dicitur, idest quod enunciatur voce per intellectum et scientiam et
opinionem veram. Est enim verum et in compositione et divisione
intellectus, et in enunciatione exteriori, in quantum significat
interiorem veritatem opinionis, scientiae vel intellectus. Si ergo
cuiuslibet veri vel est intellectus, vel scientia, vel opinio, et
sunt quaedam vera contingentia, quorum non est neque scientia neque
intellectus; relinquitur quod circa huiusmodi sit opinio, sive sint
actu vera sive sint actu falsa, dummodo possint aliter se habere.
5. Et ad exponendum quid sit opinio, subiungit quod opinio est
acceptio, idest existimatio quaedam, immediatae propositionis, et non
necessariae. Quod potest duobus modis intelligi: uno modo sic quod
propositio immediata in se quidem sit necessaria, sed ab opinante
accipiatur ut non necessaria; alio modo, ut in se sit contingens.
Dicitur enim immediata propositio, quaecunque per aliquod medium
probari non potest, sive sit necessaria sive non necessaria. Ostensum
est enim supra quod non proceditur in infinitum in praedicationibus,
neque quantum ad media neque quantum ad extrema; et hoc non solum
analytice in demonstrationibus, sed etiam logice communiter quantum ad
omnes syllogismos. Si igitur sit aliqua propositio contingens
mediata, oportet quod reducatur ad aliquas immediatas. Non autem
reducitur ad immediatas necessarias, quia necessaria non sunt propria
principia contingentium, neque ex necessariis potest concludi
contingens. Unde relinquitur quod sit aliqua propositio immediata
contingens. Sicut, homo non currit, est mediata; potest enim
probari per hoc medium, homo non movetur, quae etiam est contingens,
sed immediata. Existimatio ergo talium propositionum contingentium
immediatarum est opinio: sed per hoc non excluditur quin etiam acceptio
propositionis contingentis mediatae sit opinio. Sic enim se habet
circa contingentia, sicut intellectus et scientia circa necessaria.
6. Secundo; ibi: et confessum autem est etc., probat idem per id
quod communiter apparet. Et dicit quod id quod dictum est, scilicet
opinionem esse contingentium, est quoddam confessum, idest
consentaneum his quae apparent: opinio enim videtur sonare aliquid
debile et incertum; et videtur esse aliqua talis natura, quae habeat
in se imbecillitatem et incertitudinem.
7. Tertio; ibi: adhuc autem nullus opinatur probare etc., probat
idem per experimentum. Nullus enim quando opinatur quod impossibile
sit aliter se habere, reputat se opinari; sed tunc reputat se scire:
quando autem opinatur quod sic est, et quod nihil prohibeat aliter se
habere, tunc reputat se opinari: ac si opinio sit talis, idest
contingentis, scientia autem necessarii.
8. Deinde cum dicit: qualiter igitur est idem opinari etc., movet
dubitationem contra praemissa. Et primo, movet dubitationes;
secundo, solvit; ibi: aut si quidem sic et cetera. Circa primum
movet duas dubitationes: quarum una est de opinabili et scibili. Si
enim opinio est contingentis, scientia vero necessarii; non est autem
idem necessarium et contingens; ergo remanet dubium qualiter possit
homo aliquid idem opinari et scire. Secunda dubitatio est de scientia
et opinione, quare scilicet opinio non sit scientia: si tamen aliquis
ponat quod de omni cognito possit esse opinio. De quolibet enim
cognito potest homo opinari quod possit aliter se habere, nisi forte de
primis principiis per se notis, quorum contraria non cadunt in
existimatione: de quibus tamen non est scientia. Sed circa omnia
mediata, quorum est demonstratio et scientia, potest aliquis
existimare quod possibile sit aliter se habere, et ita potest ea
opinari. Non enim opinio est solum de his quae sunt contingentia in
sui natura; quia secundum hoc, non omne quod quis novit, contingeret
opinari. Sed opinio est de his quae accipiuntur ut contingentia aliter
se habere, sive sint talia sive non. Hoc ergo supposito, videtur
quod sit idem scientia et opinio; quia tam sciens quam opinans
consequuntur scientiam et opinionem per aliqua media, quousque
perveniant ad aliqua immediata, sicut ex dictis patet. Unde si
aliquis sit procedens per media ad immediata, habet scientiam. Quod
autem opinio per media veniat ad immediata, manifestat per hoc, quia
sicut contingit opinari quia ita est, ita contingit opinari propter
quid sit ita. Hoc autem quod dico propter quid, significat medium.
Unde patet quod opinio potest procedere per media ad immediata, sive
opinio sit eorum quae in natura sua sunt contingentia, sive sit eorum
quae accipiuntur ut contingentia.
9. Deinde cum dicit: aut si quidem sic arbitratur etc., solvit
praedictas dubitationes. Et primo secundam, quae est de identitate
scientiae et opinionis; secundo, primam, quae est de identitate sciti
et opinati; ibi: eiusdem autem et cetera. Dicit ergo primo quod si
aliquis per media procedat ad immediata, ita quod illa media non
arbitretur ut contingentia aliter se habere, sed arbitretur ea sic se
habere sicut definitiones, quae sunt media per quae demonstrationes
procedunt, non erit opinio, sed scientia. Si autem aliquis procedat
usque ad immediata per aliqua media vera, quae tamen vel non insint
illis, de quibus dicuntur, per se, sicut definitiones quae
praedicantur substantialiter et significant speciem rei, vel non
accipiat ea ut quae sic insunt; tunc habebit opinionem, et non sciet
vere quia et propter quid simul, si tamen procedat usque ad immediata;
tunc enim per immediata opinabitur, et non sciet. Si vero non
procedat per immediata, sed per mediata, tunc non opinabitur propter
quid, sed opinabitur solum quia. Nam etiam scientia, quae non est
propter quid et immediata, non est scientia propter quid, sed quia.
10. Deinde cum dicit: eiusdem autem opinio et scientia etc.,
solvit primam dubitationem, quae est de identitate sciti et opinati.
Ubi primo considerandum est quod non est inconveniens id quod est
scitum ab uno, esse opinatum ab alio; quia quod unus accipit ut
impossibile aliter se habere quasi scitum, alter accipit ut contingens
aliter se habere quasi opinatum. Sed quod idem homo de eodem simul
habeat opinionem et scientiam, non omnino est verum, sed aliquo modo.
Sicut enim falsa opinio et vera opinio possunt esse quodammodo de
eodem, sed non simpliciter, sic etiam est de opinione et scientia.
Si quis enim diceret quod opinio vera et falsa essent penitus de
eodem, sicut aliqui dicunt, puta illi qui dicebant quod omne quod
alicui videtur est verum, ut dicitur in IV Metaphys.; ille qui sic
diceret, vellet consequi aliqua inconvenientia, et multa quidem alia,
quae posita sunt in IV Metaphys., quae consequuntur ex hoc, quod
aliquis dicit idem esse verum et falsum; et specialiter hoc
inconveniens consequeretur ei, quod nulla opinio esset falsa, et quod
ille qui opinatur falsa, non opinaretur. Non ergo potest dici quod
vera opinio et falsa sint eiusdem simpliciter. Sed quia idem dicitur
multipliciter, contingit quodammodo opinionem veram et falsam esse
eiusdem, et quodammodo non. Si enim accipiatur idem subiectum
secundum rem, de quo sunt opiniones, sic de eodem potest esse opinio
vera et falsa. Si autem accipiatur idem esse ipsum enunciabile
opinatum, sic hoc est impossibile. Puta diametrum esse
commensurabilem lateri quadrati opinatur aliquis falsa opinione, et
inconveniens est dicere quod hoc enunciabile aliquis opinetur vera
opinione. Sed secundum quod accipimus ipsum subiectum enunciabile
diametrum, sic eiusdem potest esse opinio vera et falsa. Nam circa
diametrum, unus vere opinatur quod sit incommensurabilis, alius falso
quod sit commensurabilis. Et sic manifestum est quod id de quo est
opinio et scientia, etsi sit idem subiecto, non tamen est idem
secundum rationem. Est enim idem subiecto diametrum commensurari, et
diametrum non commensurari, quia subiectum utriusque enunciabilis est
idem: tamen manifestum est quod ratione diameter differt secundum quod
accipitur ut commensurabilis, et secundum quod accipitur ut
incommensurabilis. Et sic opinio vera et falsa possunt esse eiusdem
subiecto, non autem eiusdem secundum rationem. Similiter etiam est et
de scientia et de opinione. Nam scientia quidem est de hoc quod
aliquis sciat animal, ita tamen quod non contingat illud non esse
animal; sed opinio est de hoc quod aliquis scit animal, ita tamen quod
contingat illud non esse animal. Puta si scientia sit quod homo vere
sit id quod est animal, et sic impossibile sit aliter se habere;
opinio vero sit de hoc quod homo non vere sit id quod est animal, et
per hoc contingat aliter se habere. Manifestum est enim quod idem est
subiectum et scitum et opinatum, quod est homo; sed non est ut idem
ratione. Sic igitur ex dictis manifestum est quod non contingit simul
omnino idem scire et opinari; quia simul homo haberet existimationem
quod posset aliter se habere, et quod non posset aliter se habere.
Sed in alio homine hoc contingit quod de eodem unus habet scientiam,
et alius opinionem, sicut dictum est. In eodem vero homine non
contingit ratione iam dicta.
11. Deinde cum dicit: reliqua autem quomodo etc., comparat
scientiam ad alios habitus qui se habent ad verum. Et primo, ad illos
habitus qui sunt de principiis et de conclusionibus; secundo, ad
habitum qui specialiter respicit medium; ibi: solertia autem et
cetera. Dicit ergo primo quod reliqua ab opinione ad cognitionem
pertinentia, quomodo distinguantur in rationem, et intellectum, et
scientiam, et artem, et prudentiam, et sapientiam, quantum ad
aliquid pertinent ad considerationem philosophiae primae, vel etiam
philosophiae naturalis; quantum autem ad aliquid, ad considerationem
philosophiae moralis, quae dicitur Ethica. Ad cuius evidentiam
sciendum est quod Aristoteles in VI Ethic. ponit quinque quae se
habent semper ad verum, scilicet artem, scientiam, sapientiam,
prudentiam et intellectum; subiungens duo quae se habent ad verum et
falsum, scilicet suspicionem et opinionem. Prima autem quinque se
habent solum ad verum, quia important rectitudinem rationis. Sed tria
eorum, scilicet sapientia, scientia et intellectus, important
rectitudinem cognitionis circa necessaria: scientia quidem circa
conclusiones, intellectus autem circa principia, sapientia autem circa
causas altissimas, quae sunt causae divinae. Alia vero duo, scilicet
ars et prudentia, important rectitudinem rationis circa contingentia.
Prudentia quidem circa agibilia, idest circa actus qui sunt in
operante, puta amare, odire, eligere et huiusmodi, quae pertinent ad
actus morales, quorum est directiva prudentia. Ars autem importat
rectitudinem rationis circa factibilia, idest circa ea quae aguntur in
exteriorem materiam, sicut est secare et alia huiusmodi opera, in
quibus dirigit ars. Hic autem addit rationem, quae pertinet ad
deductionem principiorum in conclusiones. Determinare quidem de
sapientia quid sit et quomodo se habeat, et de scientia et intellectu
et arte, pertinet aliqualiter ad philosophiam primam; prudentia vero
pertinet ad considerationem moralem; intellectus et ratio, secundum
quod significant potentias quasdam, pertinent ad considerationem
naturalem, ut patet in libro de anima.
12. Deinde cum dicit: solertia autem est subtilitas etc., facit
mentionem de quodam habitu, qui specialiter respicit medium. Et dicit
quod solertia est quaedam subtilis et facilis coniecturatio medii,
propter quod aliquid evenit, et hoc quando non habet magnum tempus ad
perspiciendum vel deliberandum: sicut si aliquis videns quod semper
luna, quando convertitur opposita ad solem, splendorem habet per
totum, statim intellexit propter quid hoc sit, scilicet quia
illustratur a sole. Et similiter in actibus humanis, si aliquis
videat aliquem pauperem altercantem cum aliquo divite, cognoscit quod
ille dives accommodavit ei aliquid, et altercantur de redditione; vel
si aliquis videns aliquos, qui prius fuerant inimici, esse factos
amicos, cognovit propter quid hoc sit, quia scilicet sunt inimici
eiusdem. Et quod cognoscere medium sit cognoscere propter quid,
manifestat dupliciter: primo quidem per rationem, quia talis solers
videns omnes causas medias, cognovit et ultimas, in quas fit ultimo
resolutio, per quas cognoscitur propter quid; secundo, manifestat per
exemplum ordinatum in syllogismo. Ut ponamus lunam esse c, idest
minorem extremitatem; sed esse splendidum per oppositionem ad solem sit
a, idest maior extremitas; sed illuminari a sole sit b, idest
medium. C enim est b, idest luna habet lumen a sole; et a inest ipsi
b, quia quod habet lumen a sole splendet conversum ad solem; et sic
probatur quod a insit ipsi c per b. Unde patet quod solertia est
quaedam perspicacitas velociter apprehendendi medium: quod contingit ex
naturali aptitudine, et etiam ex exercitio. Posuit autem diversa
exempla solertiae, ut ostendat quod in omnibus praedictis habitibus,
scilicet prudentia et sapientia etc., possit esse solertia.
|
|