|
1. Quia superius philosophus dixerat quod demonstratio est ex primis
et immediatis, et haec ab ipso nondum manifestata erant, ideo intendit
ista notificare. Et dividitur in partes tres: in prima, ostendit
quid sit propositio immediata; in secunda vero ostendit quod oporteat
huiusmodi propositiones esse notiores conclusione; ibi: quoniam autem
oportet credere et scire etc.; in tertia, excludit quosdam errores,
qui ex praedictis occasionem habebant; ibi: quibusdam quidem igitur et
cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quid sit propositio
immediata; secundo, dividit ipsam; ibi: immediati autem principii et
cetera. Circa primum hoc modo procedit. Primo namque, resumit quod
supra dictum erat, scilicet quod principium demonstrationis sit
propositio immediata: nam et supra dixerat quod demonstratio est ex
primis et immediatis.
2. Secundo, ibi: immediata autem etc., definit immediatam
propositionem, et dicit quod immediata propositio est qua non est
altera prior. Cuius quidem notificationis ratio ex praedictis
apparet. Dictum est enim supra quod demonstratio est ex prioribus.
Quandocunque igitur aliqua propositio est mediata, idest habens medium
per quod demonstretur praedicatum de subiecto, oportet quod priores ea
sint propositiones ex quibus demonstratur: nam praedicatum conclusionis
per prius inest medio quam subiecto; cui etiam per prius inest medium
quam praedicatum. Relinquitur ergo quod illa propositio, qua non est
altera prior, sit immediata.
3. Tertio, ibi: propositio autem est etc., ostendit quid sit
propositio, quae ponitur in definitione immediatae propositionis. Et
circa hoc tria facit. Primo namque definit propositionem simpliciter,
dicens quod propositio est altera pars enunciationis, in qua
praedicatur unum de uno. Habet enim enunciatio duas partes, scilicet
affirmationem et negationem. Oportet autem quod omnis syllogizans
alteram earum proponat, non autem utramque: hoc enim est proprium
eius, qui a principio quaestionem movet. Unde per hoc separatur
propositio a problemate. Sicut etiam in uno syllogismo non concluditur
nisi unum, ita oportet quod propositio, quae est syllogismi
principium, sit una. Una autem est in qua est unum de uno. Unde per
hoc quod philosophus dicit unum de uno, separatur propositio ab
enunciatione, quae dicitur plures, in qua plura de uno vel unum de
pluribus praedicatur.
4. Secundo, ibi: dialectica etc., ponit differentiam inter
dialecticam propositionem et demonstrativam, dicens quod cum propositio
accipiat alteram partem enunciationis, dialectica indifferenter accipit
quancunque earum. Habet enim viam ad utranque partem contradictionis,
eo quod ex probabilibus procedit. Unde etiam et in proponendo accipit
utramlibet partem contradictionis et quaerendo proponit. Demonstrativa
autem propositio accipit alteram partem determinate, quia nunquam habet
demonstrator viam, nisi ad verum demonstrandum. Unde etiam semper
proponendo accipit veram partem contradictionis. Propter hoc etiam non
interrogat, sed sumit, qui demonstrat, quasi notum.
5. Tertio, ibi: enunciatio autem etc., definit enunciationem quae
ponitur in definitione propositionis, dicens quod enunciatio
complectitur utranque partem contradictionis, ut ex dictis patet.
Quid autem sit contradictio consequenter ostendit, dicens quod
contradictio est oppositio, cuius non est medium secundum se. Quamvis
enim in privatione et habitu, et in contrariis immediatis non sit
medium circa determinatum subiectum, tamen est medium simpliciter, nam
lapis neque caecus, neque videns est, et albedo neque par, neque
impar est. Et hoc etiam quod habent de immediatione circa determinatum
subiectum, habent in quantum aliquid participant contradictionis: nam
privatio est negatio in subiecto determinato. Et alterum etiam
contrariorum habet aliquid privationis. Sed contradictio simpliciter
in omnibus caret medio; et hoc non habet ab alio, sed ex seipsa; et
propter hoc dicit quod eius non est medium secundum se. Exponit etiam
consequenter quid sit pars contradictionis: est enim contradictio
oppositio affirmationis et negationis. Unde altera pars eius est
affirmatio, quae praedicat aliquid de aliquo; altera vero negatio,
quae removet aliquid ab aliquo.
6. Deinde cum dicit: immediati autem etc. dividit immediatum
principium. Et circa hoc duo facit: primo dividit; secundo
subdividit; ibi: positiones autem quaedam et cetera. Dicit ergo
primo quod immediatum principium syllogismi duplex est. Unum est quod
dicitur positio, quam non contingit demonstrare et ex hoc immediatum
dicitur; neque tamen aliquem docendum, idest qui doceri debet in
demonstrativa scientia, necesse est habere, idest mente concipere sive
ei assentire. Aliud vero est, quod dicitur dignitas vel maxima
propositio, quam necesse est habere in mente et ei assentire
quemlibet, qui doceri debet. Et manifestum est quod quaedam principia
talia sunt ut probatur in IV metaphysicae de hoc principio, quod
affirmatio et negatio non sunt simul vera, cuius contrarium nullus
mente credere potest etsi ore proferat. Et in talibus utimur nomine
praedicto, scilicet dignitatis vel maximae propositionis, propter
huiusmodi principiorum certitudinem ad manifestandum alia.
7. Ad huius autem divisionis intellectum sciendum est quod quaelibet
propositio, cuius praedicatum est in ratione subiecti, est immediata
et per se nota, quantum est in se. Sed quarundam propositionum
termini sunt tales, quod sunt in notitia omnium, sicut ens, et unum,
et alia quae sunt entis, in quantum ens: nam ens est prima conceptio
intellectus. Unde oportet quod tales propositiones non solum in se,
sed etiam quoad omnes, quasi per se notae habeantur. Sicut quod, non
contingit idem esse et non esse; et quod, totum sit maius sua parte:
et similia. Unde et huiusmodi principia omnes scientiae accipiunt a
metaphysica, cuius est considerare ens simpliciter et ea, quae sunt
entis. Quaedam vero propositiones sunt immediatae, quarum termini non
sunt apud omnes noti. Unde, licet praedicatum sit de ratione
subiecti, tamen quia definitio subiecti non est omnibus nota, non est
necessarium quod tales propositiones ab omnibus concedantur. Sicut
haec propositio: omnes recti anguli sunt aequales, quantum est in se,
est per se nota sive immediata, quia aequalitas cadit in definitione
anguli recti. Angulus enim rectus est, quem facit linea recta super
aliam rectam cadens, ita quod ex utraque parte anguli reddantur
aequales. Et ideo, cum quadam positione recipiuntur huiusmodi
principia. Est et alius modus, quo aliquae propositiones
suppositiones dicuntur. Sunt enim quaedam propositiones, quae non
possunt probari nisi per principia alterius scientiae; et ideo oportet
quod in illa scientia supponantur, licet probentur per principia
alterius scientiae. Sicut a puncto ad punctum rectam lineam ducere,
supponit geometra et probat naturalis; ostendens quod inter quaelibet
duo puncta sit linea media.
8. Deinde cum dicit: positionis autem quae est etc., subdividit
alterum membrum primae divisionis, scilicet positionem: dicens quod
quaedam positio est, quae accipit aliquam partem enunciationis,
scilicet affirmationem vel negationem; quod significat cum dicit: ut
dico aliquid esse aut non esse. Et haec positio suppositio dicitur,
quia tanquam veritatem habens supponitur. Alia autem positio est,
quae non significat esse vel non esse, sicut definitio, quae positio
dicitur. Ponitur enim ab arithmetico definitio unitatis, tanquam
quoddam principium, scilicet quod unitas est indivisibile secundum
quantitatem. Sed tamen definitio non dicitur suppositio: illud enim
proprie supponitur, quod verum vel falsum significat. Et ideo subdit
quod non idem est, quod quid est unitas, quod neque verum, neque
falsum significat, et esse unitatem, quod significat verum vel
falsum.
9. Sed potest quaeri: cum definitio non sit propositio significans
esse vel non esse, quomodo ponatur in subdivisione immediatae
propositionis. Sed dicendum quod in subdivisione non resumit
immediatam propositionem ad subdividendum, sed immediatum principium.
Principium autem syllogismi dici potest non solum propositio, sed
etiam definitio. Vel potest dici quod licet definitio in se non sit
propositio in actu, est tamen in virtute propositio quia cognita
definitione, apparet definitionem de subiecto vere praedicari.
|
|