|
1. Postquam ostendit philosophus quae sunt immediata principia, hic
de eorum cognitione determinat. Et circa hoc duo facit: primo,
ostendit quod immediata principia sunt magis nota conclusione;
secundo, ostendit quod etiam falsitas contrariorum debet esse
notissima; ibi: non solum autem et cetera. Circa primum tria facit.
2. Primo, proponit intentum dicens quod quia nos credimus alicui rei
conclusae et scimus eam per hoc quod habemus syllogismum
demonstrativum, et hoc quidem est in quantum scimus syllogismum
demonstrativum; necesse est non solum praecognoscere prima principia
conclusioni, sed etiam ea magis cognoscere, quam conclusionem. Addit
autem aut omnia, aut quaedam; quia quaedam principia probatione
indigent, ad hoc quod sint nota, et antequam probentur, non sunt
magis nota conclusione. Sicut quod, angulus exterior trianguli valeat
duos angulos intrinsecos sibi oppositos, antequam probetur, ita
ignotum est, sicut quod, triangulus habeat tres angulos aequales
duobus rectis. Quaedam vero principia sunt quae, statim proposita,
sunt magis nota conclusione. Vel aliter: quaedam conclusiones sunt
quae sunt notissimae, utpote per sensum acceptae, sicut quod, sol
eclipsetur. Unde principium per quod probatur non est simpliciter
magis notum, scilicet quod, luna interponatur inter solem et terram,
licet sit magis notum in via rationis procedentis ex causa in effectum.
Vel aliter: hoc ideo dicit, quia etiam supra dixerat quod quaedam
principia tempore prius cognoscuntur quam conclusio, quaedam vero simul
tempore nota fiunt cum conclusione.
3. Secundo; ibi: semper enim propter quod etc., probat propositum
dupliciter. Primo ratione ostensiva; sic: propter quod unumquodque
et illud est magis; sicut si amamus aliquem, propter alterum; ut si
magistrum propter discipulum, discipulum magis amamus. Sed
conclusiones scimus et eis credimus propter principia. Ergo magis
scimus principia et magis eis credimus, quam conclusioni.
4. Attendendum est autem circa hanc rationem quod causa semper est
potior effectu suo. Quando ergo causa et effectus conveniunt in
nomine, tunc illud nomen magis praedicatur de causa quam de effectu;
sicut ignis est magis calidus quam ea, quae per ignem calefiunt.
Quandoque vero causa et effectus non conveniunt in nomine et tunc licet
nomen effectus non conveniat causae, tamen convenit ei aliquid
dignius; sicut etsi in sole non sit calor, est tamen in eo virtus
quaedam, quae est principium caloris.
5. Deinde, cum dicit: non potest autem credere etc., probat idem
ratione ducente ad impossibile, quae talis est. Principia
praecognoscuntur conclusioni, ut supra habitum est; et sic quando
principia cognoscuntur nondum conclusio est cognita. Si igitur
principia non essent magis nota quam conclusio, sequeretur quod homo
vel plus, vel aequaliter cognosceret ea, quae non novit quam ea quae
novit. Hoc autem est impossibile. Ergo impossibile est quod
principia non sint magis nota quam conclusio. Littera sic exponitur:
neque sciens, neque alius melius dispositus in cognoscendo quam
sciens, si contingeret aliquem esse talem (quod dicit propter
intelligentem principia, de quo adhuc non est manifestum), non potest
magis credere quae non contingunt, scilicet sciri ab eo, his, quae
iam scit. Accidet autem hoc, nisi aliquis de numero credentium
conclusionem per demonstrationem, praecognoverit, idest magis
cognoverit principia. In Graeco planius habetur sic: non est autem
possibile credere magis his, quae novit, quae non existit nec sciens,
neque melius dispositus quam si contigerit sciens.
6. Tertio, ibi: magis enim necesse est etc., exponit quod
dixerat, dicens quod hoc, quod dictum est, quod magis necesse est
credere principiis aut omnibus aut quibusdam quam conclusioni,
intelligendum est de illo, qui debet accipere scientiam per
demonstrationem. Si enim aliunde conclusio esset nota, sicut per
sensum, nihil prohiberet principia non esse magis nota conclusione in
via illa.
7. Deinde, cum dicit: non solum oportet etc., ostendit quod non
solum oportet magis cognoscere principia quam conclusionem
demonstrandam, sed etiam nihil debet esse certius quam quod opposita
principiis sint falsa. Et hoc ideo, quia oportet scientem non esse
incredibilem principiis, sed firmissime eis assentire. Quicunque
autem dubitat de falsitate unius oppositorum, non potest firmiter
inhaerere opposito: quia semper formidat de veritate alterius
oppositi.
|
|