|
1. Postquam determinavit philosophus de cognitione principiorum
demonstrationis, hic excludit errores ex praedeterminata veritate
exortos. Et circa hoc tria facit: primo, ponit errores; secundo,
rationes errantium; ibi: supponentes quidem igitur etc., tertio,
excludit rationum radices; ibi: nos autem dicimus et cetera.
2. Dicit ergo primo quod ex una veritate superius determinata duo
errores contrarii sunt exorti. Determinatum est enim supra quod
oportet principia demonstrationis scire, immo quod etiam ea magis scire
oportet. Sed primum solum sufficit ad propositum. Propter hoc autem
videtur quibusdam quod nullius rei sit scientia; quibusdam autem
videtur quod sit quidem scientia, sed quod omnium possit haberi
scientia per demonstrationem. Neutrum autem horum est verum, nec
necessario consequitur ex rationibus eorum.
3. Deinde, cum dicit: supponentes etc., ponit rationes quibus in
praedictos errores incidunt. Et primo ponit rationem dicentium quod
non est scientia. Quae talis est. Principia demonstrationis aut
procedunt in infinitum aut est status in eis. Si proceditur in
infinitum, non est in eis accipere prima: quia infinita non est
transire, ut ad primum veniatur: et ita non est primum cognoscere.
Et in hoc recte argumentantur. Nam posteriora non possunt cognosci,
ignoratis primis. Si autem stetur in principiis, oportet quod prima
nesciantur; si scire solum est per demonstrationem: non enim prima
habent aliqua priora, per quae demonstrentur. Si autem prima
ignorentur, oportet et posteriora iterum non scire simpliciter nec
proprie: sed solum sub hac conditione, si principia sunt. Non enim
potest per aliquid ignotum aliquid cognosci, nisi sub hac conditione,
si illud primum quod ignotum est, sit. Ergo sequitur utroque modo,
sive principia stent, sive in eis procedatur in infinitum, quod
nullius rei est scientia.
4. Secundo, cum dicit: quidam autem etc., ponit rationem
dicentium omnium esse scientiam per demonstrationem: quia praemissae
radici, scilicet quod non esset scire nisi per demonstrationem,
addebant aliam, scilicet quod posset circulariter demonstrari. Sic
enim sequebatur quod etiamsi in principiis demonstrationis esset
status, prima tamen principia erat scire per demonstrationem: quia
illa prima dicebant demonstrari ex posterioribus. Nam circulariter
demonstrare est demonstrare ex invicem, idest ut quod primo fuit
principium, postmodum fiat conclusio et e converso.
5. Deinde, cum dicit: nos autem dicimus etc., excludit falsas
radices praedictarum rationum. Et primo, hoc quod supponebant quod
non esset scire nisi per demonstrationem. Secundo, hoc quod dicebant
quod contingeret circulariter demonstrari; ibi: circulo quoque et
cetera. Dicit ergo primo quod non omnis scientia est demonstrativa,
idest per demonstrationem accepta; sed immediatorum principiorum est
scientia indemonstrabilis, idest non per demonstrationem accepta.
6. Sciendum est tamen quod hic Aristoteles large accipit scientiam
pro qualibet certitudinali cognitione, et non secundum quod scientia
dividitur contra intellectum, prout dicitur quod, scientia est
conclusionum et intellectus principiorum.
7. Quod autem hoc necessarium sit, scilicet quod certa cognitio
aliquorum habeatur sine demonstratione, sic probat. Necesse est scire
priora, ex quibus est demonstratio; sed haec aliquando contingit
reducere in aliqua immediata: alias oporteret dicere quod inter duo
extrema, scilicet subiectum et praedicatum essent infinita media in
actu; immo plus, quod non esset aliqua duo accipere, inter quae non
essent infinita media. Qualitercunque autem media assumantur, est
accipere aliquid alteri immediatum. Immediata autem, cum sint
priora, oportet esse indemonstrabilia. Et ita patet quod necesse est
aliquorum scientiam habere sine demonstratione.
8. Si ergo quaeratur quomodo immediatorum habeatur scientia,
respondet quod non solum eorum est scientia, immo eorum cognitio est
principium quoddam totius scientiae. Nam ex cognitione principiorum
derivatur cognitio conclusionum, quarum proprie est scientia. Ipsa
autem principia immediata non per aliquod medium extrinsecum
cognoscuntur, sed per cognitionem propriorum terminorum. Scito enim
quid est totum et quid est pars, cognoscitur quod omne totum est maius
sua parte: quia in talibus propositionibus, ut supra dictum est,
praedicatum est de ratione subiecti. Et ideo rationabiliter cognitio
horum principiorum est causa cognitionis conclusionum: quia semper,
quod est per se, est causa eius, quod est per aliud.
|
|