|
1. Postquam philosophus in primo libro determinavit de syllogismo
demonstrativo, in hoc libro intendit determinare de principiis eius.
Est autem duplex principium demonstrativi syllogismi, scilicet medium
eius et primae propositiones indemonstrabiles. Dividitur ergo liber
iste in duas partes: in prima, determinat de cognitione medii in
demonstrationibus; in secunda, de cognitione primarum propositionum;
ibi: de principiis autem qualiter fiunt cognita et cetera. Quia enim
in primo libro habitum est quod omnis doctrina et omnis disciplina fit
ex praeexistenti cognitione; in demonstrationibus autem cognitio
conclusionis acquiritur per aliquod medium et per primas propositiones
indemonstrabiles; residuum erat investigare qualiter ista innotescant.
Prima autem pars dividitur in duas partes: in prima, investigat quid
sit medium in demonstrationibus; in secunda parte inquirit quomodo
illud medium nobis innotescat; ibi: quomodo autem quod quid est
ostenditur et cetera. Quia vero medium in demonstrationibus assumitur
ad aliquid innotescendum de quo poterat esse dubitatio vel quaestio,
ideo circa primum duo facit: primo enim, ponit numerum quaestionum;
secundo, ex ipsis quaestionibus investigat propositum, ostendens
qualiter quaestiones pertineant ad medium demonstrationum; ibi:
quaerimus autem cum quaeramus et cetera. Circa primum tria facit:
primo, enumerat quaestiones; secundo, manifestat compositas
quaestiones; ibi: cum quidem enim utrum hoc etc.; tertio,
simplices; ibi: quaedam autem alio modo et cetera.
2. Dicit ergo primo quod aequalis est numerus quaestionum et eorum
quae sciuntur. Cuius ratio est, quia scientia est cognitio per
demonstrationem acquisita. Eorum autem oportet per demonstrationem
cognitionem acquirere, quae ante fuerint ignota: et de his quaestiones
facimus, quae ignoramus. Unde sequitur quod ea quae quaeruntur sint
aequalia numero his quae sciuntur. Quatuor autem sunt quae
quaeruntur, scilicet quia, propter quid, si est et quid est: ad quae
quatuor reduci potest quidquid est quaeribile vel scibile. Dividit
autem in I topicorum quaestiones sive problemata aliter in quatuor,
quae omnia comprehenduntur sub una harum quaestionum, quae dicitur
quaestio quia. Non enim ibi intendit nisi de quaestionibus ad quas
dialectice disputatur.
3. Deinde cum dicit: cum quidem enim utrum hoc etc., manifestat
propositas quaestiones, et primo compositas. Ad cuius evidentiam
considerandum est quod, cum scientia non sit nisi veri, verum autem
significetur solum per enunciationem, oportet solam enunciationem esse
scibilem, et per consequens quaeribilem. Sicut autem in II
perihermeneias dicitur, enunciatio dupliciter formatur. Uno quidem
modo, ex nomine et verbo absque aliquo apposito, ut cum dicitur homo
est; alio modo, quando aliquid tertium adiacet, ut cum dicitur homo
est albus. Potest igitur quaestio formata referri, vel ad primum
modum enunciationis, et sic erit quasi quaestio simplex; vel ad
secundum modum, et sic erit quaestio quasi composita, vel in numerum
ponens, quia videlicet quaeritur de compositione duorum. Circa hunc
ergo modum enunciationis duplex quaestio formari potest. Una quidem,
an hoc sit verum quod dicitur. Et hanc quaestionem primo exponit,
dicens quod cum de aliqua re quaerimus utrum illa res sit hoc aut
illud, et sic quodammodo ponimus in numerum (accipiendo scilicet duo,
quorum unum est praedicatum et aliud subiectum; puta cum quaerimus
utrum sol sit deficiens per eclipsim vel non, et utrum homo sit animal
vel non), tunc dicimur quaerere quia: non ita quod hoc quod dico quia
sit nota vel signum interrogationis, sed quia ad hoc quaerimus ut
sciamus quia ita est. Cuius signum est, quia cum invenerimus per
demonstrationem, quiescimus a quaerendo; et si in principio hoc
scivissemus, non quaereremus utrum ita sit. Inquisitio autem non
cessat, nisi habito eo quod quaerebatur. Et ideo cum quaestio qua
quaerimus utrum hoc sit hoc, cesset habito quod ita est, manifestum
est quid huiusmodi quaestio quaerit.
4. Deinde cum dicit: cum autem scimus etc., manifestat
consequentem quaestionem, quae etiam in numerum ponit; et dicit quod
cum scimus quia ita est, quaerimus propter quid ita sit. Puta, cum
scimus quia sol est deficiens per eclipsim, et quod terra est mota in
terraemotu, quaerimus propter quid sol deficiat, aut propter quid
terra moveatur. Hoc igitur sic quaerimus, ponentes scilicet in
numerum.
5. Deinde cum dicit: quaedam autem alio modo etc., manifestat
alias duas quaestiones, quae non ponunt in numerum, sed sunt
simplices. Et dicit quod quaedam quaerimus alio modo a praedictis
quaestionibus, scilicet non ponentes in numerum; utpote si quaeramus
an sit Centaurus vel non: hic enim simpliciter quaeritur de Centauro
an sit, non autem quaeritur an Centaurus sit hoc, puta album vel
non. Et sicut scientes quia hoc est illud, quaerebamus propter quid,
ita etiam scientes de aliquo quia est simpliciter, quaerimus quid sit
illud, puta quid est Deus, aut quid est homo. Haec igitur et tot
sunt illa quae quaerimus: quae cum invenerimus, dicimur scire.
6. Deinde cum dicit: quaerimus autem cum quaeramus etc., ostendit
qualiter praedictae quaestiones se habeant ad medium. Et circa hoc
tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat quod
dixerat; ibi: dico autem quia etc.; tertio, probat propositum;
ibi: contingit itaque in omnibus quaestionibus et cetera. Circa
primum sciendum est quod praedictarum quatuor quaestionum, quarum duae
ponunt in numerum et duae non ponunt, primam utrarumque in unam
coordinat, scilicet quaestionem quia et quaestionem an est. Et dicit
quod cum quaerimus quia hoc est hoc, aut cum quaerimus de aliquo
simpliciter si est, nihil aliud quaerimus quam utrum aliquod medium
ipsius quod quaerimus sit invenire vel non. Quod non dicitur secundum
ipsam formam quaestionis. Non enim cum quaero an sol eclipsetur, vel
an homo sit, ex ipsa forma quaestionis quaero an sit aliquod medium,
quo possit demonstrari vel solem eclipsari, vel hominem esse: sed si
sol eclipsatur, vel homo est, consequens est quod sit aliquod medium
invenire ad demonstrandum ista quae quaeruntur. Non enim fit quaestio
de immediatis, quae etsi vera sunt, non tamen habent medium; quia
huiusmodi, cum sint manifesta, sub quaestione non cadunt. Sic ergo
qui quaerit an hoc sit hoc, vel an hoc sit simpliciter, ex consequenti
quaerit an sit huiusmodi medium. Quaeritur enim in quaestione si est,
vel quia est, an sit id quod est medium; quia id quod est medium est
ratio eius, de quo quaeritur an hoc sit hoc, vel an simpliciter, ut
infra dicetur. Non tamen quaeritur sub ratione medii. Contingit
autem, invento quod quaeritur per has duas quaestiones, cognoscere aut
quia est aut si est: quorum alterum est cognoscere esse simpliciter,
alterum esse in parte, sicut cum cognoscimus quod homo est albus; quia
esse album non significat totaliter esse hominis, sed significat ipsum
esse aliquid; et ideo cum homo fit albus, non dicitur generari
simpliciter, sed generari secundum quid. Sed cum dicitur, homo est,
significatur ipsum esse simpliciter; et cum homo fit ens, dicitur
generari simpliciter. Cum ergo cognito quia est, quaerimus propter
quid est, aut cognito si est, quaerimus quid est, tunc quaerimus quid
sit medium. Et hoc similiter est accipiendum non secundum formam
quaestionis, sed secundum concomitantiam. Non enim qui quaerit causam
propter quam sol eclipsatur, quaerit ipsam ut medium demonstrans, sed
quaerit id quod est medium: quia consequens est ut, hoc habito,
possit demonstrare. Et eadem ratio est de quaestione quid est.
7. Deinde cum dicit: dico autem quia aut si est etc., manifestat
quod dixerat, quod quia est et si est differunt sicut in parte et
simpliciter. Cum enim quaerimus utrum deficit luna aut utrum augetur,
est quaestio in parte: in huiusmodi enim quaestione quaerimus si luna
est aliquid; puta si deficiens, vel aucta, aut non. Sed cum
quaerimus an luna sit, sive an nox sit, est quaestio de esse
simpliciter.
8. Deinde cum dicit: contingit itaque in omnibus etc., probat
propositum, scilicet quod praedictae quaestiones pertineant ad medium.
Et primo, probat per rationem; secundo, probat per signum; ibi:
quod autem sit medii et cetera. Concludit ergo primo ex praemissa
manifestatione quod in omnibus praedictis quaestionibus, vel quaeritur
an sit medium, scilicet in quaestione quia et in quaestione si est;
vel quaeritur quid est medium, scilicet in quaestione propter quid et
in quaestione quid est. Et probat quod quaestio propter quid quaerat
quid sit medium. Manifestum est enim quod causa est medium in
demonstratione, quae facit scire; quia scire est causam rei
cognoscere. Causa autem est quod quaeritur in omnibus praedictis
quaestionibus. Quod primo manifestat in quaestione quia. Cum enim
quaeritur utrum luna deficiat, quaeritur secundum modum supra
expositum, utrum aliquid sit causa defectus lunae vel non. Et
consequenter hoc manifestat in quaestione propter quid. Cum enim
scimus quia est aliquid causa defectus lunae, quaeritur quid sit
causa; et hoc est quaerere propter quid. Et eadem ratio est in aliis
duabus quaestionibus, ut per sequentia manifestat. Dicit enim quod,
sive accipiamus aliquam rem esse non hoc aut hoc (puta cum dico homo
est albus, aut grammaticus), sed accipiamus ipsam substantiam esse
simpliciter; sive etiam non accipiamus rem aliquam esse simpliciter,
sed rem aliquam esse aliquid, ponendo in numerum, (sive illud aliquid
sit de numero eorum quae praedicantur per se, sive de numero eorum quae
praedicantur per accidens), sive hoc modo sive illo accipiamus rem
esse, causa eius est medium ad demonstrandum ipsam. Exponit autem
consequenter quod dixit, simpliciter substantiam esse, cum quaerimus
de luna, aut de terra, aut de triangulo, aut de quolibet subiecto an
sit, et ad hoc demonstrandum accipitur aliquod medium. Dico autem rem
esse aliquid, cum quaerimus eclipsim de luna, aut aequalitatem, aut
inaequalitatem de triangulo, aut de terra utrum sit in medio mundi vel
non. Et ostendit quod non differt quantum ad propositum utrolibet modo
accipiatur rem esse; quia in omnibus praedictis idem est quid est et
propter quid. Et hoc manifestat primo in defectu lunae. Si enim
quaeratur quid est defectus lunae: respondetur quod est privatio
luminis a luna propter terram, quae obiicitur inter ipsam et solem.
Et hoc idem respondemus si quaeratur propter quid luna deficit.
Dicimus enim quod luna deficit propter defectum luminis ex oppositione
terrae. Et idem manifestat in alio exemplo. Si enim quaeratur quid
est consonantia: respondetur quod est ratio, idest proportio numerorum
secundum acutum et grave. Et rursum si quaeratur propter quid acutum
consonat gravi: respondetur propter id quod habent numeralem
proportionem acutum et grave. Sic ergo quaestio quid est et quaestio
propter quid redeunt in idem subiecto, quamvis differant ratione.
Unde quia cum quaeritur propter quid, quaeritur quid sit medium, ut
ostensum est, relinquitur quod cum quaeritur quid est, similiter
quaeratur medium. Et idem ostendit in quaestione quia. Ut enim
dictum est, consonantia est ratio in numeris acuti et gravis: cum ergo
quaeritur utrum acutum et grave consonent, quaeritur utrum sit aliqua
ratio numeralis acuti et gravis; et hoc est medium ad demonstrandum
quod acutum et grave consonant. Relinquitur ergo quod in quaestione
quia quaeritur an sit medium. Cum autem acceperimus quia est aliqua
ratio numeralis acuti et gravis, quaeremus quae sit illa ratio. Et
hoc est quaerere quid vel propter quid.
9. Videtur hic Aristoteles dicere quod definitio passionis sit
medium in demonstratione. Sed considerandum est quod definitio
passionis perfici non potest sine definitione subiecti. Manifestum est
enim quod principia, quae continet definitio subiecti, sunt principia
passionis. Non ergo demonstratio resolvet in primam causam, nisi
accipiatur ut medium demonstrationis definitio subiecti. Sic igitur
oportet concludere passionem de subiecto per definitionem passionis, et
ulterius definitionem passionis concludere de subiecto per definitionem
subiecti. Unde et in principio dictum est quod oportet praecognoscere
quid est, non solum de passione, sed etiam de subiecto; quod non
oporteret nisi definitio passionis concluderetur de subiecto per
definitionem subiecti. Et hoc patet per exemplum. Si velimus de
triangulo demonstrare quod habet tres angulos aequales duobus rectis,
accipiamus primo pro medio quod est figura habens angulum extrinsecum
aequalem duobus intrinsecis sibi oppositis, quod est quasi definitio
passionis. Quod iterum demonstrare oportet per definitionem subiecti,
ut dicamus: omnis figura tribus rectis lineis contenta habet angulum
exteriorem aequalem duobus interioribus sibi oppositis; sed triangulus
est huiusmodi; ergo et cetera. Et idem patet si velimus demonstrare
quod vox acuta et gravis consonent: accipiemus definitionem passionis,
ut hic dicitur, scilicet quod habent proportionem numeralem; sed
rursus ad hoc demonstrandum oportet accipere definitionem gravis et
acuti. Nam gravis vox est quae in multo tempore nata est movere
sensum, acuta autem quae in modico tempore; modici autem ad multum est
proportio numeralis; ergo vocis acutae et gravis est proportio
numeralis. Nec refert si aliter definiatur acutum et grave. Oportet
enim in eorum definitione ponere aliquid ad quantitatem pertinens; et
sic necesse erit concludere in eis proportionem numeralem.
10. Deinde cum dicit: quod autem medii sit quaestio etc.,
ostendit propositum per signum sensibile. Et dicit quod ea in quibus
medium est sensibile, manifeste ostendunt quod omnis quaestio sit
quaestio medii: quia scilicet quando medium per sensum innotescit,
nullus relinquitur quaestioni locus. Tunc enim quaerimus in rebus
sensibilibus secundum aliquam praedictarum quaestionum, quando medium
non sentimus: sicut quaerimus an sit defectus lunae vel non, quia non
sentimus medium quod est causa faciens deficere lunam. Sed si essemus
in loco qui est super lunam, videremus quomodo luna subintrando umbram
terrae deficeret; et ideo circa hoc nihil quaereremus, nec si est nec
propter quid est; sed simul utrumque nobis fieret manifestum.
11. Et quia posset aliquis obviando dicere quod sensus est
singularium, ea vero quae quaeruntur sunt universalia, sicut et ea
quae sciuntur; et ita per sensum non videtur quod possit nobis
innotescere id de quo est quaestio: ideo quasi obviationi respondens
subiungit quod ex hoc ipso quod sentiremus particulare, scilicet quod,
hoc corpus lunae tunc subintrat hanc umbram terrae, statim accideret
nobis quod sciremus universale. Sensus enim noster esset de hoc quod
nunc lumen solis obstruitur per oppositionem terrae; et per hoc
manifestum esset nobis quod luna nunc deficit. Et quia nos
coniiceremus quod semper hoc modo accideret lunae defectus, statim in
nostra scientia sensus rei singularis fieret universale. Et ex hoc
exemplo concludit quod idem est scire quod quid est et propter quid.
Nam ex hoc quod videmus terram interpositam inter solem et lunam,
sciremus et quid est defectus lunae et propter quid luna deficit:
quorum unum, scilicet scire quid est, refertur ad scientiam qua scimus
de aliquo quod simpliciter sit, non autem quod aliquid insit alicui;
sed propter quid refertur ad cognitionem eorum quae insunt, sicut cum
dicimus quod tres anguli sunt aequales duobus rectis, aut maiores aut
minores. Ultimo autem epilogando concludit principale propositum,
scilicet manifestum esse ex praedictis, in omnibus quae quaeruntur esse
medii quaestionem.
|
|