|
1. Postquam philosophus ostendit quomodo quatuor genera causarum in
demonstrationibus pro mediis assumuntur, hic ostendit quomodo in
diversis demonstratur aliquid per causam. Est autem circa hoc duplex
differentia consideranda: prima quidem secundum quod causa simul est
cum effectu vel non simul; secunda prout causa producit effectum semper
aut sicut frequenter; et de hac agit ibi: sunt autem quidem quaedam
quae fiunt universaliter et cetera. Circa primum duo facit: primo,
ostendit quomodo aliquid demonstretur per causam quae est simul cum eo
cuius est causa; secundo, quomodo demonstratur aliquid per causam quae
non est simul cum eo cuius est causa; ibi: in his autem quae non simul
et cetera.
2. Circa primum considerandum est quod, quia in motu necesse est
considerare prius et posterius, in causis motus est accipere causam et
causatum se habere secundum prius et posterius. Sicut patet quod causa
agens naturalis movendo perducit ad suum effectum: et sicut per totum
motum perducitur mobile ad terminum motus, ita per primam partem motus
perducitur ad secundam, et sic deinceps. Unde sicut motus est causa
quietis consequentis, ita prima pars motus est causa subsequentis, et
sic deinceps. Et hoc indifferenter sive hoc consideretur in uno
mobili, quod movetur continue a principio usque ad finem; sive in
diversis mobilibus, quorum primum movet secundum, et secundum
tertium. Et licet simul dum primum movens movet, primum motum
moveatur, tamen primum motum remanet movens postquam desiit moveri,
quo movente simul movetur secundum mobile. Et ita successive moventur
mobilia, quorum unum est causa motus alterius, sicut de his quae
proiiciuntur manifestat philosophus in VIII Physic. Per hunc ergo
modum contingit quod causa non est simul cum eo cuius est causa, in
quantum scilicet prima pars motus est causa secundae, vel primum motum
movet secundum. Quamvis autem motus in suis partibus successionem
habeat, tamen simul est cum causa movente. Simul enim dum movens
movet, mobile movetur, eo quod motus nihil est aliud quam actus
mobilis a movente, secundum quem movens dicitur movere et mobile
moveri. Et multo magis in his quae sunt extra motum, oportet causam
simul esse cum suo causato; sive accipiatur aliquid ut terminus motus
(sicut illuminatio aeris simul est cum solis exortu), sive aliquid
accipiatur in his quae sunt penitus immobilia, et in causis
essentialibus, quae sunt causae ipsius esse.
3. Circa primum ergo duo facit: primo, proponit quod intendit;
secundo, manifestat propositum per exempla; ibi: ut propter quid
factus est defectus et cetera. Dicit ergo primo quod quandocunque
causa est simul cum suo effectu, oportet eamdem causam accipere quantum
ad hoc quod est fieri vel factum esse vel futurum esse, quae accipitur
quantum ad hoc quod est esse: quia si causa est simul cum suo causato,
sicut necesse est quod quando est causa est effectus, ita necesse est
quod quando fit causa fiat effectus, et quando est facta quod sit
factus effectus, et quando est futura quod sit futurus effectus. Nec
est instantia quod dum fit aedificator, addiscendo artem
aedificativam, nondum fit aedificium, cuius ipse est causa per artem
aedificativam; quia aedificator non nominat causam aedificii in actu,
sed causam in potentia vel in habitu. Sed aedificans nominat causam in
actu, quam oportet simul esse cum eo cuius est causa, ut dicitur in
II Physic. Est autem identitas quantum ad hoc, quod in omnibus
medium est causa. Sed hoc accipiendum est secundum debitam
proportionem; ut scilicet ipsum esse causae proportionetur ipsi esse
effectus, et fieri causae fieri causati, et factum esse causae facto
esse causati, et futurum esse causae futuro esse causati.
4. Deinde cum dicit: ut propter quid factus est defectus etc.,
manifestat quod dixerat per duo exempla, quorum primum est de eclipsi
lunae. Dicimus enim quod heri factus est defectus lunae propter hoc
quod heri facta est interpositio terrae inter solem et lunam; et quod
nunc fit defectus lunae propter hoc quod nunc fit talis interpositio
terrae; et quod cras fiet defectus lunae propter id quod terra ponetur
in medio; et quod nunc est defectus lunae propter id quod nunc est
interpositio terrae. Secundum autem exemplum est de crystallo: puta
si dicamus quid est crystallus; et accipiatur hoc pro eius
definitione, quod sit aqua condensata vehementer. Sit ergo aqua c,
idest minor extremitas; et densatum esse sit a, idest maior
extremitas; et accipiatur pro medio b, idest quod penitus caret
calore. Exhalante enim calido inspissatur humidum: unde quando
intense exhalat calidum, consequens est quod intense inspissetur
humidum. Reducendo ergo ad formam syllogisticam, dicemus quod b est
in c, quia scilicet crystallus habet perfectam exhalationem calidi; in
b autem est a, quia illud quod perfecte caret calido, est densatum.
Sicut igitur huius quod est crystallum esse aquam plene densatam,
causa est quod habeat defectum caloris; ita etiam causa quod fiat
crystallus, causa est quod fiat b. Et eadem ratio est in factum
esse, et in futurum esse. Et sic concludit quod si sic accipiantur
causa et causatum quod sint simul, oportet quod similiter sint simul in
fieri, et in esse, et in factum esse, et in futurum esse.
5. Deinde cum dicit: in his autem quae non simul etc., ostendit
quomodo causa quae non est simul cum causato, accipiatur medium
demonstrationis. Et primo, in his quae fiunt in directum; secundo,
in his quae fiunt circulariter; ibi: quoniam autem videmus et cetera.
Circa primum tria facit: primo, proponit quaestionem; secundo,
interponit quoddam quod necessarium est praecognoscere ad solutionem
quaestionis: ibi: est igitur a posterius facto etc.; tertio, solvit
quaestionem; ibi: speculandum est igitur quid est continens et
cetera. Circa primum duo facit: primo, proponit quaestionem;
secundo, manifestat eam; ibi: sicut videtur nobis et cetera. Movet
ergo primo quaestionem utrum in causis quae non simul fiunt cum suis
causatis, sit dicere quod causatum secundum tempus continuum
consequatur ad causam vel non.
6. Deinde cum dicit: sicut videtur nobis alias etc., manifestat
quaestionem. Videmus enim quod aliae sunt causae aliorum non simul cum
eis existentes; sicut eius quod est factum esse est alia causa
praecedens, quod est fieri; et ipsius fore, idest quod aliquid sit
futurum, causa est aliquod futurum fieri; et iterum ipsius fieri causa
est aliquid quod prius factum est. Est igitur quaestio: utrum istae
causae se consequentes sint in tempore continuo vel non? Hoc enim
necessarium est scire demonstratori, quia si non sit continuatio in
huiusmodi causis, non erit accipere immediatum principium, quia semper
inter duo nunc discontinuata est accipere aliquod medium. Et ideo si
illud nunc in quo est effectus, non sit continuum ad illud nunc in quo
est causa, erit in medio aliquid accipere quod sit causa media, et sic
in infinitum.
7. Deinde cum dicit: est igitur a posterius facto syllogismus
etc., manifestat quoddam quod est necessarium ad solutionem praemissae
quaestionis. Et primo, proponit quod intendit; secundo, probat
propositum; ibi: neque enim determinati et cetera. Circa primum
considerandum est quod, sicut linea est quoddam continuum, punctus
autem est quoddam indivisibile quod terminat et dividit lineam; ita
etiam ipsum fieri vel moveri est quoddam continuum, ipsum autem quod
est motum esse vel factum esse, est quoddam indivisibile, quod potest
accipi vel ut terminans totum motum, vel ut dividens motum tanquam
finis primae partis motus et principium secundae, sicut patet de puncto
quod dividit lineam. Sic igitur ipsum factum esse est causa praecedens
ipsum fieri cuius est principium; et est effectus consequens illud
fieri cuius est terminus. Si ergo debeamus demonstrare, oportet fieri
syllogismum demonstrativum a posteriori factum esse ad fieri
praecedens; ut si dicamus: hoc factum est; ergo illud prius fiebat.
Sed quia et ipsum factum esse est principium ipsius fieri, sive quae
facta sunt eorum quae fiunt, consequens est ut similiter se habeat in
his quae fiunt; ut scilicet a posteriori fieri syllogizetur ad prius
factum; puta si dicamus: sol movetur ad punctum medii coeli; ergo
prius motus est ad punctum orientis. Sed a priori non poterit fieri
syllogismus ad posterius; ut puta si dicamus quod, quia hoc prius
factum est, ideo sequitur quod illud quod est posterius fiat vel factum
sit. Et quae ratio est de fieri et de factum esse, eadem ratio est de
fore et futurum fieri.
8. Deinde cum dicit: neque enim determinati etc., probat quod
dixerat. Et circa hoc duo facit: primo, probat propositum ratione
accepta ex parte temporis absolute considerati; secundo, ex parte
temporis quod contingit esse medium inter causam priorem et effectum
posteriorem; ibi: amplius enim neque indeterminatum et cetera. Dicit
ergo primo quod ideo a priori non potest syllogizari ad posterius, quia
posito priori non oportet quod sequatur posterius, neque secundum
aliquod determinatum tempus, neque simpliciter non determinate. Et
hoc primo manifestat quantum ad determinatum tempus, puta si dicamus:
bibit infirmus potionem; ergo tali die sanabitur. Si enim a priori
facto syllogizari possit posterius secundum determinatum tempus,
poterit concludi quod quia verum est dicere hoc factum esse, puta
infirmum bibisse potionem, quod etiam verum sit dicere hoc factum esse
quod posterius est, puta eum esse sanatum. Sed hoc non sequitur,
quia potest dari aliquod tempus in quo verum est eum potionem bibisse,
et tamen nondum verum est eum sanatum esse, sicut in intermedio tempore
inter sumptionem medicinae et sanitatem adeptam. Et hoc est quod
dicit, quod ideo praedicta conclusio non sequitur, quia in medio
tempore falsum erit dicere quod hoc sit factum, scilicet hunc esse
sanatum, quamvis alterum iam sit factum, scilicet eum medicinam
bibisse. Et eadem ratio est etiam respectu futuri: non enim possumus
concludere: iste nunc medicinam bibit; ergo erit sanatus, pro aliquo
tempore determinato; quia hoc non erit verum in quolibet tempore
futuro, scilicet in tempore medio.
9. Secundo, ibi: neque quoniam hoc factum est etc., probat idem
quantum ad tempus indeterminatum, puta si dicamus: iste medicinam
bibit; ergo sanabitur. Non enim sequitur quod quia hoc factum est,
scilicet quod iste medicinam bibit, hoc erit, scilicet sanabitur.
Iam enim supra dictum est quod causa quae ex necessitate infert
effectum, est simul cum effectu. Et accipitur quasi medium
homogeneum, idest unius generis; sicut ad probandum aliqua esse facta
in praeterito, accipitur pro medio et causa aliquid quod est factum in
praeterito; et similiter futurorum, id quod est futurum; et eorum
quae sunt in fieri, id quod est in fieri; et eorum quae existunt, id
quod existit. Sed quando sic syllogizatur: hoc factum est; ergo hoc
erit; non accipitur medium unius generis, sed unum est prius et aliud
posterius. Unde posito priori non sequitur ex necessitate posterius in
illis in quibus effectus causarum impediri possunt.
10. Deinde cum dicit: amplius enim neque etc., ponit aliam
rationem, quae sumitur ex parte temporis medii; et dicit quod, sicut
ex parte temporis absolute considerati manifestum est quod non potest
syllogizari a priori ad posterius, nec secundum tempus determinatum,
neque secundum tempus indeterminatum; ita etiam nec ex parte medii
temporis contingit accipi aliquod determinatum aut indeterminatum, in
quo scilicet possit concludi posterius a priori. Iam enim dictum est
quod in toto tempore intermedio falsum est dicere id quod est posterius
esse, quamvis id quod est prius iam praecesserit.
|
|