|
1. Postquam philosophus ostendit quomodo accipiendum sit medium quod
est causa in his quae fiunt in rectum, hic ostendit quomodo debeat
accipi in his quae fiunt secundum generationem circularem. Et primo,
ostendit propositum; secundo, manifestat per exempla; ibi: in
operibus autem videtur sic et cetera.
2. Circa primum considerandum est quod, quia motus caeli circularis
causa est generationis in istis inferioribus, ideo dicitur in II de
generatione, quod quaedam circulatio in generationibus invenitur, puta
quod ex aqua generatur terra, et ex terra iterum aqua. Dicit ergo
quod, quia videmus esse quamdam generationem in his quae circulo
generantur, in his etiam contingit observari hoc quod supra dictum
est, scilicet quod syllogizetur a posteriori, si hoc modo accipiantur
termini demonstrationis, quod medium et extremi termini se invicem
consequuntur: quia in his quae sic generantur, est quaedam conversio
circularis, dum scilicet a primo generato devenitur ad ultimum, et ab
ultimo reditur ad primum, non idem numero, sed idem specie, ut patet
in II de generatione. Et ita non sequitur quod idem numero sit prius
et posterius, effectus et causa. Et hoc ipsum competit processui
demonstrationum, eo quod, ut in praecedentibus dictum est, quandoque
conclusiones convertuntur, ut scilicet ex eis syllogizentur aliquae
praemissarum; hoc enim est circulo demonstrare. Quod quamvis non
competat si omnino sit unum et idem quod prius fuit conclusio, et
postea est principium respectu eiusdem numero, ne sit idem notius et
minus notum; si tamen non sit omnino idem, sicut accidit in his quae
circulo generantur, nullum inconveniens est.
3. Deinde cum dicit: in operibus autem videtur sic etc.,
manifestat quod dixerat per exempla, et dicit quod in ipsis operibus
naturae videtur sic evenire, quod sit quidam circularis processus.
Quia si terra sit compluta, necesse est quod per actionem solis vapor
ex ea resolvatur; quo resoluto et sursum elevato, necesse est quod
generetur nubes; et hac generata, necesse est quod generetur aqua
pluviae; qua generata, necesse est quod cadens super terram compluat
eam. Et hoc est quod accipiebamus quasi primum: non tamen est eadem
complutio terrae ad quam ultimo pervenitur, et a qua primo
incipiebatur. Et sic manifestum est quod factus est quidam circuitus,
inquantum uno eorum existente fit aliud, et illo existente fit aliquod
aliud; quo existente reditur ad primum, non idem numero, sed idem
specie. Iste tamen causarum circuitus inveniri non potest secundum
ordinem qui invenitur in causis per se: sic enim necesse est pervenire
ad unum primum in quolibet genere causarum, ut probatur in II
Metaphys. Quod autem aqua generetur ex igne, et ignis iterato ex
aqua, hoc non est per se, sed per accidens. Non enim ens per se
generatur ut ex ente in actu, sed ex ente in potentia, ut dicitur in
I Physicor. Procedendo ergo in causis per se non erit circulatio.
Nam complutionis terrae causam agentem accipiemus calorem aeris, qui
causatur ex sole, et non e converso; causam vero materialem aquam,
cuius materia non est vapor, sed materia communis elementorum.
4. Deinde cum dicit: sunt autem quaedam quae etc., ostendit
qualiter diversimode demonstretur per causam in his quae sunt semper,
et in his quae sunt ut frequenter. Et circa hoc tria facit: primo,
proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: si enim a
de b etc., tertio, epilogat quae dicta sunt; ibi: quomodo quidem
igitur et cetera. Dicit ergo primo quod quaedam sunt quae
universaliter fiunt, et quantum ad tempus, quia semper, et quantum ad
subiectum, quia in omnibus, aut se habent, sicut immobilia, quibus
non competit proprie fieri, aut fiunt, sicut mobilia quae semper eodem
modo se habent, ut patet in motibus caelestibus. Quaedam vero non
fiunt sicut semper, sed sicut frequenter. Et ponit de his exemplum.
Sicut quod omnis homo masculus efficiatur quandoque barbatus, non
accidit semper, sed sicut frequenter. Sicut igitur eorum quae sunt
semper, oportet accipere medium quod est semper; ita et talium, quae
sunt sicut frequenter, oportet accipere medium sicut frequenter.
5. Deinde cum dicit: si enim a de b praedicatur etc., probat quod
ad concludendum id quod est sicut frequenter, necesse sit accipere
medium quod sit sicut frequenter. Detur enim oppositum, quod
accipiatur medium quod sit universaliter et semper; puta si a, quae
est maior extremitas, praedicetur universaliter de b, quod est
medium, et b de c, quod est minor extremitas: ex necessitate sequitur
quod a praedicetur de c universaliter, et quantum ad tempus et quantum
ad subiectum, quod est semper et de omni praedicari. Unde idem nunc
dicimus universaliter praedicari, quod praedicari de omni et semper.
Sed suppositum erat quod a praedicaretur de c sicut frequenter.
Necesse est ergo quod medium, quod est b, accipiatur sicut frequenter
existens. Sic igitur patet quod possunt accipi quaedam immediata
principia eorum quae sunt frequenter, ita quod ipsa principia sint aut
fiant sicut frequenter. Huiusmodi tamen demonstrationes non faciunt
simpliciter scire verum esse quod concluditur, sed secundum quid,
scilicet quod sit verum ut in pluribus; et sic etiam principia quae
assumuntur, veritatem habent. Unde huiusmodi scientiae deficiunt a
scientiis, quae sunt de necessariis absolute, quantum ad certitudinem
demonstrationis.
6. Deinde cum dicit: quomodo quidem igitur etc., epilogat ea quae
dicta sunt; et dicit quod iam supra dictum est, quomodo quod quid
est, quod est aliqualiter idem ei quod propter quid, assignatur inter
terminos syllogisticos, dum ostensum est qualiter singula causarum
genera, et in singulis diversitatibus rerum, sint media
demonstrationum. Dictum est etiam qualiter eius quod quid est sit vel
non sit demonstratio vel definitio.
|
|