|
1. Postquam philosophus ostendit qualiter quod quid est et propter
quid se habeant ad demonstrationem, hic ostendit quomodo possint
investigari: et primo, quomodo investigetur quod quid est; secundo,
quomodo investigetur propter quid; ibi: ad habendum autem et cetera.
Circa primum duo facit: primo, dicit de quo est intentio; secundo,
exequitur propositum; ibi: eorum autem igitur quae insunt semper et
cetera. Dicit ergo primo quod postquam dictum est qualiter quod quid
est cognoscatur, et qualiter quod quid est vel propter quid accipiatur
ut medium in demonstratione, nunc dicendum est quomodo oporteat
investigare ea quae praedicantur in eo quod quid est.
2. Deinde cum dicit: eorum igitur quae insunt etc., ostendit
propositum: et primo, manifestat qualia oporteat esse illa, quae
accipiuntur ad constituendum quod quid est; secundo, quomodo sint
inquirenda; ibi: congruum autem est cum totum aliquod et cetera.
Circa primum tria facit: primo, praemittit quamdam divisionem;
secundo, proponit qualia oporteat esse quae accipiuntur ad
constituendum quod quid est; ibi: huiusmodi accipienda sunt etc.;
tertio, probat; ibi: quoniam autem ostensum est et cetera.
3. Circa primum considerandum est quod ea quae praedicantur in eo
quod quid est, oportet quod semper et universaliter praedicentur, ut
supra habitum est: et ideo accipiens ea quae praedicantur de unoquoque
ut semper, dicit quod inter ea quaedam inveniuntur quae extenduntur in
plus quam id cui insunt; non tamen ita quod inveniantur extra genus
illud. Et exponit quid sit esse in plus, et dicit quod in plus esse
dicuntur quaecunque universaliter insunt alicui, non tamen ei soli,
sed etiam alii. Datur autem per hoc intelligi aliud membrum
oppositum, quia scilicet est aliquid quod extenditur in plus, et est
extra genus. Et de hoc primo ponit exemplum, dicens quod est aliquid
quod inest omni ternario, sed et non ternario inest; sicut patet de
ipso ente communi, quod quidem universaliter inest non tantum
Trinitati, sed etiam aliis; et non solum in genere numeri, sed etiam
in his quae sunt extra genus numeri. Impar vero inest omni ternario,
et est in plus, quia etiam inest ipsi quinario; non tamen invenitur
extra genus ternarii, quod est numerus, quia etiam quinarius in genere
numeri invenitur; nihil autem quod sit extra genus numeri potest dici
impar.
4. Deinde cum dicit: huiusmodi autem accipienda sunt etc.,
ostendit qualia debeant esse quae accipiuntur ad constituendum quod quid
est. Et primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat per
exemplum; ibi: ut Trinitati omni et cetera. Dicit ergo primo quod
ad manifestandum quod quid est accipienda sunt talia, quae quidem sunt
semper et in plus, non tamen extra genus, usque ad talem terminum, ut
primo quidem unumquodque quod accipitur sit in plus, omnia autem non
sint in plus, sed convertantur cum re, cuius quaeritur quod quid est.
Huius enim rationem necesse est significare quod quid est rei.
5. Deinde cum dicit: ut Trinitati omni inest numerus etc.,
manifestat quod dixerat per exemplum. Accipiamus enim ista quatuor,
scilicet numerus, impar, primus utroque modo. Dupliciter enim
dicitur aliquis numerus primus. Uno modo, quia non mensuratur aliquo
alio numero, sicut per oppositum patet quod quaternarius non est
numerus primus, quia mensuratur dualitate; ternarius autem est numerus
primus, quia non mensuratur aliquo numero, sed sola unitate. Alio
modo dicitur aliquis numerus primus, quia non componitur ex pluribus
numeris; sicut patet per oppositum de septenario, qui primo modo est
primus, non enim mensuratur nisi unitate; non autem est primus secundo
modo, componitur enim ex ternario et quaternario: sed ternarius non
componitur ex pluribus numeris, sed ex sola dualitate et unitate. Sic
ergo patet quod quodlibet praedictorum quatuor convenit universaliter
Trinitati, quodlibet autem eorum convenit etiam aliis in genere
numeri. Nam hoc quod dicitur numerus et impar convenit omnibus numeris
imparibus: ultimum autem, scilicet quod sit primus utroque modo,
convenit etiam dualitati, quae nec mensuratur alio numero, nec
componitur ex numeris, sed ex solis unitatibus: unde omnia ista simul
iuncta significant quod quid est ternarius.
6. Sed videtur quod non requiratur ad definitionem quod quaelibet
particula sit in plus quam definitum. Dicit enim philosophus in VII
Metaphys. quod quando pervenitur ad ultimas differentias, erunt
aequales differentiae speciebus; non ergo oportet quod differentia sit
in plus quam species. Quod etiam ratione videtur. Dicit enim
philosophus in VIII Metaphys., quod ratio quae est ex
differentiis, videtur esse speciei et actus, idest formae, quia,
sicut ibidem dicitur, differentia respondet formae; cuiuslibet autem
speciei est propria forma, quae nulli alii convenit. Videtur igitur
quod differentia ultima non excedat speciem. Dicit etiam philosophus
in VII Metaphys. quod nihil est aliud in definitione quam genus et
differentiae, et quod possibile est definitionem ex duobus constitui,
quorum unum sit genus, aliud differentia. Differentia autem non
invenitur extra proprium genus, alioquin non esset divisiva generis per
se, sed per accidens. Videtur ergo quod differentia non excedat
speciem.
7. Sed dicendum est quod si accipi posset differentia, quae
notificaret ipsam formam substantialem speciei, nullo modo differentia
ultima esset in plus quam species, ut rationes probant. Sed quia
formae essentiales non sunt nobis per se notae, oportet quod
manifestentur per aliqua accidentia, quae sunt signa illius formae, ut
patet in VIII Metaphys. Non autem oportet accipere accidentia
propria illius speciei, quia talia oportet per definitionem speciei
demonstrari; sed oportet notificari formam speciei per aliqua
accidentia communiora; et secundum hoc differentiae assumptae dicuntur
quidem substantiales, in quantum inducuntur ad declarandum formam
essentialem, sunt autem communiores specie, in quantum assumuntur ex
aliquibus signis, quae consequuntur superiora genera.
8. Deinde cum dicit: quoniam autem ostensum est etc., ostendit
quod supra dixerat: et primo, quod oporteat praedicta universaliter et
ex necessitate praedicari de ternario; secundo, quod ex praedictis
constituatur ipsa essentia ternarii; ibi: quod autem substantia ex his
et cetera. Dicit ergo primo quod quia superius ostensum est quod ea
quae praedicantur in eo quod quid est ex necessitate insunt; quaecunque
autem ex necessitate insunt, universaliter praedicantur; necesse est
quod sive de ternario sive de quocunque alio accipiantur praedicto modo
ea quae praedicantur in eo quod quid, quod ex necessitate et
universaliter praedicentur.
9. Deinde cum dicit: quod autem substantia etc., ostendit quod ex
his quae praedicto modo accipiuntur, constituatur essentia ternarii,
vel cuiuscunque alterius; quia necesse est, si hoc quod supra positum
est non esset ipsa substantia ternarii, cum praedicetur in eo quod quid
est, quod esset quoddam genus, vel nominatum vel innominatum. Non
enim cuilibet rationi est nomen impositum: et inde est quod multa sunt
innominata tam in generibus quam in speciebus. Ideo autem oportet quod
praedicta ratio sit genus ternarii, si non significet essentiam eius,
quia omne quod praedicatur in quid, aut est genus aut definitio
significans essentiam. Non est autem possibile quod sit genus, quia
sequeretur quod esset in plus quam ternarius: hoc enim supponimus esse
genus, cuius potentia sub se plures species continet. Habitum est
autem quod praedicta ratio non convenit nisi atomis, idest individuis,
sub ternario contentis. Relinquitur ergo quod praedicta ratio sit
definitio significans essentiam ternarii. Haec enim supponitur esse
essentia uniuscuiusque, quae invenitur in individuis illius speciei
finaliter, secundum praedictum modum praedicationis. Et sicut dictum
est de ternario, ita etiam est intelligendum de quibuscunque aliis,
quibus demonstretur aliquid esse idem per modum praedictum.
|
|