|
1. Postquam philosophus ostendit qualia oportet esse ea quae
constituunt definitionem significantem essentiam rei, hic ostendit
qualiter debeant investigari. Et circa hoc duo facit: primo,
proponit modum maxime convenientem ad investigandum ea quae sunt in
definitione ponenda, scilicet per divisionem generis; secundo, ponit
quemdam alium modum per similia et differentia; ibi: quaerere autem
oportet et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod
oportet uti divisione generis ad investigandum particulas definitionis;
secundo, ostendit quid oporteat in tali investigatione observari;
ibi: ad consequendum autem terminum et cetera. Circa primum duo
facit: primo, ostendit veritatem; secundo, excludit errorem; ibi:
nihil autem oportet dividentem et cetera. Circa primum tria facit:
primo, ostendit qualiter per divisionem generis investigentur
definitionis particulae; secundo, quomodo processus divisionis sit
utilis ad propositum; ibi: divisiones autem quae sunt etc.; tertio,
quomodo sunt cavenda ea, quae circa hunc processum defectum inducere
possunt; ibi: differt autem et cetera. Circa primum duo facit:
primo, ostendit quod oportet uti divisione generis ad definiendum;
secundo, quomodo oportet accipere differentias; ibi: post autem
accepto et cetera.
2. Dicit ergo primo quod cum aliquis vult negotiari, ad
definiendum, aliquod totum, idest universale, congruum est ut primo
dividat genus in primas partes illius generis, quae sunt indivisibiles
secundum speciem, puta quod dividat numerum in binarium et ternarium:
et hac divisione praemissa, per quam cognoscitur genus, tentet postea
accipere definitionem singularum specierum; sicut etiam fit in aliis,
puta in recta linea et in circulo et in recto angulo. Omnia enim haec
congrue definiuntur, praemissa divisione generis.
3. Deinde cum dicit: post haec autem accipientem etc., ostendit
qualiter sint accipiendae differentiae; et dicit quod postquam
acceperimus per divisionem generis in species quid sit genus, puta
utrum sit in genere qualitatis vel quantitatis, oportet ad
investigandum differentias considerare proprias passiones, quae, sicut
dictum est, sunt signa manifestantia formas proprias specierum. Et
hoc oportet primum facere per aliqua communia. Si enim nos congregemus
accidentia ex generibus communioribus (quae hic dicuntur
indivisibilia, quia non resolvuntur in aliqua priora genera), statim
ex definitionibus eorum erunt manifesta ea quae quaerimus. Oportet
enim omnium definitionum esse principium id quod simplex est, idest
genus commune: et huiusmodi simplicibus solum per se insunt
accidentia, quae communiter inveniuntur in multis; omnibus autem aliis
conveniunt secundum illa. Sicut album et nigrum per se quidem
conveniunt corpori terminato, et secundum hoc commune conveniunt et
homini et equo et quibuscunque aliis. Unde si oporteret accipere
definitionem alicuius, cui universaliter conveniret album, puta
definitionem nivis, oporteret recurrere ad genus communius, quod est
corpus terminatum, et ex eo investigare causam albedinis; et secundum
hoc ostenderetur nobis quare nix universaliter sit alba. Et illa causa
poterit pertinere ad quod quid est nivis; puta inspissatio humidi,
quae facit humidum terminari cum conservatione lucis.
4. Deinde cum dicit: divisiones autem quae sunt etc., ostendit
quomodo praedictus processus conferat ad definitiones; et dicit quod ad
hoc quod aliquis praedicto modo procedat ad definiendum, scilicet
dividendo genus in species, utile est quod homo accipiat divisionem
generis per differentias. Sed tamen quomodo per hoc manifestetur quod
quid est, dictum est in praecedentibus. Sunt quidem utiles praedictae
divisiones ad accipiendum quod quid est sic solum, sicut dictum est;
sed ad syllogizandum quod quid est nihil videntur facere, ut prius
dictum est. Sed videtur quod dividentes statim accipiant omnia non
syllogizata, sicut si a principio aliquis accepisset, antequam
divideret.
5. Deinde cum dicit: differt autem aliquid prius etc., ostendit
quid oporteat cavere, ne circa praedictum processum defectus accidat.
Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod oportet cavere
inordinationem: secundo, quod oportet cavere diminutionem; ibi:
amplius autem ad nil relinquendum et cetera. Dicit ergo primo quod
multum differt quid prius et quid posterius praedicetur inter ea quae
ponuntur in definitione. Potest enim uno modo sic dici, quod homo est
animal mansuetum bipes; alio modo potest aliter ordinari, ut dicatur
quod homo est bipes animal mansuetum. Et quod hoc differat ad
definiendum patet per hoc, quod oportet omne quod definitur constitui
ex duobus, scilicet ex genere et differentia. Sic igitur si mansuetum
accipitur ut differentia animalis, oportet quod animal mansuetum sit
aliquid unum quod accipiatur ut genus, ex quo et alia differentia quae
est bipes, constituatur homo. Et eadem ratio est de quocunque alio
quod fit unum ex pluribus per se, et non per accidens. Sicut igitur
differt quod accipiatur hoc vel illud pro genere vel differentia, aut
quod accipiatur aliquid ut est differentia constitutiva generis et
divisiva eiusdem; ita differt ad definiendum quod sic vel aliter partes
definitionis ordinentur. Si enim dicam quod homo est animal mansuetum
bipes, accipietur animal ut genus, mansuetum autem ut differentia
constitutiva eius, bipes autem ut differentia divisiva ipsius. E
converso autem erit si dicatur quod homo est animal bipes mansuetum.
Quia igitur differentia ordinis facit differentiam in quod quid est,
consequens est quod ille qui dividit, non solum supponat ea quae
accipiuntur ad definiendum, sed etiam petat ordinem eorumdem. Et sic
manifestum est quod definitio non syllogizat quod quid est.
6. Deinde cum dicit: amplius autem ad nil relinquendum etc., docet
cavere diminutionem, ostendens quomodo fieri possit ut nil
praetermittatur eorum quae requiruntur ad quod quid est; et dicit quod
hoc contingit fieri solum isto modo quo dicetur. Ad cuius evidentiam
considerandum est, quod omnes differentiae superiorum generum pertinent
ad quod quid est alicuius speciei. Nam inferius genus constituitur per
differentiam divisivam superioris generis. Ad vitandum ergo
diminutionem, oportet quod nulla huiusmodi differentiarum
praetermittatur. Praetermittitur autem si aliquis, accepto supremo
genere, accipiat consequenter aliquam differentiam divisivam non quidem
ipsius supremi generis, sed alicuius inferioris. Quod quidem hoc modo
cognosci potest: quia cum animal accipiatur aliquod supremum genus, si
postea aliquis accipiat divisionem alicuius de inferioribus generibus,
non totum quod continetur sub genere superiori cadet sub illa
divisione. Et ponit ad hoc exemplum: sicut non omne animal est vel
totalum, vel divisum pennis. Dicitur autem animal totalum, quod
habet totas alas integras et continuas, sicut vespertilio; divisum
autem pennis dicitur animal, cuius alae distinguuntur per diversas
pennas, sicut accipitris vel corvi. Animali autem non habenti alas
neutrum horum convenit; sed omne animal volatile continetur sub altera
harum differentiarum, quia secundum praedictas differentias dividitur
hoc genus quod est animal volatile. Sed prima et immediata differentia
animalis attenditur ex hoc quod omne animal cadit sub divisione. Et
ita est etiam de omnibus aliis generibus, sive accipiamus genera quae
sunt extrinseca ab animali, sicut lapis et planta, sive illa quae sub
animali continentur, sicut avis et piscis. Prima tamen differentia
avis attenditur secundum differentiam in quam incidit omnis avis: et
eadem ratio est de pisce. Concludit ergo quod si aliquis sic procedat
in dividendo, quod scilicet totum divisum contineatur sub partibus
divisionis, poterit homo cognoscere quod nil est relictum de his quae
sunt necessaria ad definiendum. Si autem aliter procedatur, necesse
est quod aliqua relinquantur, et quod homo non cognoscat se
integraliter definisse.
|
|