|
1. Postquam philosophus ostendit veritatem circa divisionem generis,
quae assumitur ad definiendum, hic excludit duos errores. Secundum,
ibi: omne autem incidere et cetera. Circa primum tria facit. Primo
proponit exclusionem erroris: et dicit quod non est necessarium quod
ille qui dividendo definit, sciat omnia quae sunt in mundo.
2. Secundo, ibi: et tamen impossibile quidam dicunt etc., narrat
opinionem errantium. Dicebant enim quidam, quod non potest cognosci
differentia alicuius ad omnia alia entia, nisi omnia alia entia
cognoscantur, ut patet in aliquibus duobus, quorum differentiam
cognoscere non possumus nisi utrumque cognoscamus. Addebant autem quod
non est possibile quod aliquid sciatur quid est, nisi cognoscatur
differentia eius ad omnia alia. Id enim a quo aliquid non differt est
idem ei: illud autem a quo differt est alterum ab ipso. Non autem
possumus scire quid sit unumquodque, nisi sciamus quid sit idem ei, et
quid alterum ab eo. Et secundum hoc concludebant quod non potest
aliquid cognosci nisi omnia cognoscantur.
3. Tertio, ibi: primum quidem igitur etc., improbat quod dictum
est dupliciter. Et primo quidem interimit hoc quod dictum est, quod
illud a quo aliquid differt, est alterum. Loquimur enim nunc de eodem
et de altero secundum essentiam, quam significat definitio.
Manifestum est autem quod etiam in eadem specie sunt multae
differentiae accidentales, quae non diversificant substantiam speciei,
quam significat definitio, nec per se insunt. Unde consequens est
quod non omnis differentia facit talem alteritatem, quam necessarium
sit cognoscere ad definiendum.
4. Secundo, ibi: postea cum accipiat opposita etc., improbat quae
dicta sunt alio modo. Cum enim ille qui vult definire dividendo,
accipiat oppositas differentias hoc modo, quod omne quod continetur sub
diviso, cadat sub hoc membro divisionis vel sub illo, et accipiat sub
altero membrorum illud cuius definitio quaeritur, si hoc quod intendit
definire, cognoscat sub illo membro divisionis contineri; non differt
ad propositum utrum sciat vel nesciat de quibuscunque aliis rebus
praedicentur oppositae differentiae. Puta si dividam animal per
rationale et irrationale, et accipiam propositum sic hominem contineri
sub rationali, non requiritur quod sciam de quibus irrationale
praedicetur, nec qualiter illa ad invicem differant. Manifestum est
enim quod si aliquis sic procedat, scilicet dividendo genus per primas
differentias eius, et accipiendo propositum sub altero membro,
dividens quousque perveniatur in illa quae ulterius dividi non possunt
essentialibus differentiis; sic procedens habebit definitionem
substantiae, quam quaerebat. Decipiebantur ergo praedicti homines ex
eo quod non distinguebant inter cognoscere aliquid in communi et in
speciali. Oportet enim quod quicunque scit quid est aliquid,
cognoscat omnia alia in communi, non autem in speciali. Puta qui scit
quid est homo, oportet quod sciat hominem per hoc quod est animal,
distingui ab omnibus quae non sunt animalia; et per hoc quod est
rationale, distingui ab omnibus quae non sunt rationalia. Non enim
oportet quod illa cognoscat, nisi secundum hoc commune quod est non
animal, vel irrationale.
5. Deinde cum dicit: omne autem incidere etc., excludit secundum
errorem. Posset enim aliquis credere quod quicunque utitur divisione
ad definiendum, indigeat petere quod totum divisum contineatur sub
membris divisionis; sed ipse dicit quod hoc non est necessarium, si
opposita, per quae fit divisio, sint immediata; quia secundum hoc
necessarium est quod totum divisum sub altero oppositorum contineatur,
dum tamen accipiantur primae differentiae alicuius generis.
Differentiae enim quae sunt immediatae si comparentur ad genus
inferius, non sunt immediatae si comparentur ad genus superius. Sicut
par et impar sunt immediata si comparentur ad numerum, cuius sunt
propriae differentiae; non autem si comparentur ad quantitatem.
6. Deinde cum dicit: ad construendum autem terminum etc., postquam
exclusit ea quae non requiruntur ad divisiones definiti, hic ostendit
quae secundum rei veritatem requirantur. Et primo, proponit quod
intendit; secundo, manifestat propositum; ibi: est autem horum
unum. Dicit ergo primo quod ad hoc quod aliquis constituat terminum,
idest definitionem, per viam divisionis, tria oportet considerare:
quorum primum est, ut ea quae accipiuntur, praedicentur in eo quod
quid est; secundum est, ut ordinetur quid sit primum et quid
secundum; tertium est, quod accipiantur omnia quae pertinent ad quod
quid est, et nihil eorum praetermittatur.
7. Deinde cum dicit: est autem horum unum etc., manifestat
propositum. Et primo, ostendit quomodo tria praedicta possunt
observari; secundo, ostendit quod praedicta tria observata
sufficiant; ibi: manifestum est autem et cetera. Circa primum tria
facit. Primo ostendit quomodo observetur primum: et dicit quod unum
horum (scilicet quod accipiantur ea quae praedicantur in eo quod quid
est) observatur, primo quidem per hoc quod homo potest inducere
syllogismos quod id quod assumitur insit, sicut cum disputatur ad
problema de accidente; secundo, ut ostendatur quod praedicatur in eo
quod quid, per ea quibus disputatur ad problema de genere.
8. Secundo, ibi: ordinare autem sicut oportet etc., manifestat
quomodo observetur secundum, scilicet debita ordinatio partium; et
dicit quod tunc ordinantur partes definitionis sicut oportet, si
aliquis primo accipiat id quod est primum; et hoc erit si aliquis primo
accipiat id quod consequitur ad alia posterius accepta, et non e
converso. Hoc enim est communius et prius. Necesse est autem aliquid
huiusmodi accipi in definitione tanquam genus, puta cum dicitur quod
homo est animal gressibile bipes. Si enim est gressibile bipes, est
animal, sed non e converso. Cum ergo iam acceperimus animal tanquam
primum, idem modus observandus est in ordinatione inferiorum.
Accipietur enim quasi secundum in definitione illud quod secundum
rationem praemissam erit primum inter omnia sequentia; et similiter
accipietur tertium id quod est primum respectu habitorum, idest
consequentium. Semper enim, remoto superiori, illud quod est
habitum, idest immediate consequens, erit primum omnium aliorum. Et
ita est etiam in omnibus aliis, puta in quarto et in quinto, si tot
oporteat partes definitionis esse.
9. Tertio, ibi: quod autem haec omnia sint etc., manifestat,
qualiter possit tertium observari. Et dicit quod manifestum erit omnia
quae pertinent ad quod quid est accipi in definitione secundum modum
supra dictum, ex hoc scilicet quod dividendo aliquod genus accipimus
primas eius differentias, sub quibus divisum universaliter continetur;
sicut quod omne animal est hoc vel illud, puta rationale vel
irrationale, et accipimus quod illud quod intendimus definire, est
hoc, puta rationale. Et iterum accipiemus hoc totum, scilicet animal
rationale, et dividemus ipsum per differentias proprias; sed quando
iam devenerimus ad ultimam differentiam, iam non erit dividere per
alias differentias specificas: sed statim ultima differentia addita,
hoc, cuius definitio quaeritur, in nullo differet specie a simul
toto, idest a ratione congregata ab omnibus partibus acceptis; sicut
homo non differet specie ab aliquo eorum de quibus praedicatur animal
rationale mortale.
10. Deinde cum dicit: manifestum enim est etc., ostendit quod
tria praedicta observata sufficiant ad definiendum, quia definitio
neque superfluum neque diminutum habebit. Quod autem non apponatur
aliquid plus quam debeat, manifestum est per primum trium
praedictorum; quia scilicet accepta sunt solum ea quae praedicantur in
eo quod quid et talia necesse erat accipere. Similiter etiam
manifestum est quod nihil deficit. Aut enim deficeret genus, aut
differentia. Sed quod genus non deficiat, patet ex secundo trium
praedictorum. Acceptum est enim primum id sine quo non sunt alia, et
quod potest esse sine aliis, et hoc est genus. Et cum genere postea
acceptae sunt differentiae. Sed quod differentiae omnes sint
acceptae, patet per tertium praedictorum trium; quia non amplius
potest accipi posterior differentia post illam cuius diximus non esse
aliam differentiam; quia iam sequeretur quod ultimum acceptum adhuc
differret differentia essentiali, cum tamen dictum sit, quod non
differat. Similiter etiam ex praemissis patet quod non intermittatur
aliqua differentia in medio, per hoc scilicet quod semper accipiuntur
primae differentiae. Unde relinquitur quod sufficiat tria praedicta ad
definiendum observari.
|
|