|
1. Postquam philosophus docuit investigare quod quid est secundum
modum maxime congruum, qui est per divisionem generis, hic docet
investigare quod quid est alio modo. Et circa hoc tria facit: primo,
docet praedictum modum investigandi; secundo, manifestat per
exemplum; ibi: ut puta dico etc.; tertio, probat hunc modum esse
convenientem; ibi: semper autem est omnis definitio et cetera.
2. Dicit ergo primo quod si aliquis inquirit definitionem alicuius
rei, oportet quod attendat ad ea quae sunt similia illi, et etiam ad
ea quae sunt differentia ab illa re. Quod quidem qualiter fieri
debeat, ostendit subdens quod primo oportet circa similia considerare
quid idem in omnibus inveniatur; puta quid idem inveniatur in omnibus
hominibus, qui omnes conveniunt in hoc quod est esse rationale.
Postea considerandum est iterum in aliis, quae conveniunt cum primis
in eodem genere, et sunt sibi invicem idem specie, sunt autem altera
specie ab illis, quae primo accipiebantur, sicut equi ab hominibus:
oportet etiam accipere quid sit idem in his, scilicet equis, puta
hinnibile. Cum ergo accipiatur quid sit idem in omnibus his, scilicet
hominibus, quia rationale; et quid sit idem similiter in omnibus
aliis, scilicet equis, quia hinnibile; iterum considerandum est si
aliquid est idem in istis duobus acceptis, scilicet in rationali et
hinnibili. Et ita est considerandum quousque perveniatur ad aliquam
unam rationem communem. Haec enim erit definitio rei. Si vero talis
consideratio non inducat in unam rationem communem, sed inducat in duas
rationes diversas, aut etiam in plures; manifestum erit quod illud
cuius definitio quaeritur, non erit unum secundum essentiam, sed
plura: et ita non poterit habere unam definitionem.
3. Deinde cum dicit: ut puta, si quid est magnanimitas etc.,
manifestat quod dixerat per exemplum; et dicit quod si quaeramus quid
est magnanimitas, debemus attendere ad quosdam magnanimos, ut sciamus
quid unum habent in seipsis, in quantum magnanimi sunt. Sicut
Alcibiades dictus est magnanimus, et etiam Achilles, et etiam
Aiax; qui omnes habent unum quid commune, quod est non sustinere
iniurias. Cuius signum est, quod Alcibiades non sustinens iniurias
dimicavit, Achilles vero in insaniam versus est propter iram, Aiax
autem interfecit seipsum. Iterum debemus considerare in aliis qui
dicuntur magnanimi, sicut in Lysandro aut Socrate. Habent enim hoc
commune, quod non mutabantur propter prosperitatem fortunae et per
infortunia, sed indifferenter se habebant in utrisque. Accipiamus
ergo haec duo, scilicet impassibilitatem a fortuitis casibus et non
tolerare iniurias, et consideremus si est aliquid commune eis. In hoc
enim consistit ratio magnanimitatis. Sicut si dicamus quod utrumque
contingit propter hoc, quod aliquis existimat se dignum magnis. Ex
hoc enim contingit quod homo non patitur iniurias; et ex hoc etiam
contingit quod contemnit mutationem exteriorum bonorum, tanquam
minimorum. Si autem nihil commune inveniretur illis duobus acceptis,
non esset una species magnanimitatis, sed duae. Unde non posset dari
una communis definitio.
4. Deinde cum dicit: semper autem est omnis etc., ostendit
praemissum modum inveniendi quod quid est esse convenientem. Et circa
hoc duo facit: primo, ostendit hunc modum esse convenientem;
secundo, ostendit quid oportet in hoc modo vitare; ibi: si autem
neque disputare et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit
praedictum modum esse convenientem quantum ad terminum, prout scilicet
pervenitur ad aliquid commune; secundo, quantum ad processum, prout
scilicet proceditur in praedicto modo a particularibus; ibi:
faciliusque est singulare et cetera.
5. Dicit ergo primo quod convenienter dictum est quod oportet
inquirentem quod quid est pervenire ad aliquod commune, quia omnis
definitio datur de aliquo secundum quod consideratur in universali, non
autem secundum quod consideratur in hoc singulari vel in illo. Non
enim medicus definit quid sit sanum in hoc oculo huius hominis; sed vel
in universali simpliciter quantum ad omnes, vel distinguit sanum
secundum diversas species, puta cum dicit hoc esse sanum cholericis,
illud autem phlegmaticis.
6. Deinde cum dicit: facilius autem est singulare etc., ostendit
praedictum modum esse convenientem quantum ad processum, quo scilicet
proceditur a minus communibus ad magis commune. Et hoc dupliciter:
primo, ratione facilitatis: procedit enim disciplina a facilioribus.
Facilius autem est definire singulare, idest aliquod minus commune,
quam universale, quod est magis commune; in quantum scilicet in
universalibus, quia sunt minus determinata, magis latent
aequivocationes quam in illis quae sunt indifferentia, idest quae non
dividuntur per differentias specificas. Et ideo oportet a singularibus
definiendo ascendere ad universalia.
7. Secundo, ibi: sicut autem in demonstrationibus etc., ostendit
idem ex ratione evidentiae. Sicut enim in demonstrationibus oportet
syllogizari praesupponendo aliquid, quod est evidens et manifestum,
sic etiam et in terminis, idest in definitionibus. Non enim potest
aliquis devenire in cognitionem alicuius ignoti nisi per aliquod notum
sive aliquis intendat cognoscere quia est, quod fit per
demonstrationem, sive quid est, quod fit per definitionem. Hoc autem
contingit, ut scilicet praeexistat aliquid evidens, si sit, idest
contingat, separatim, idest distinctim, definiri per ea quae
singulariter dicuntur, idest quae proprie conveniunt et distincte huic
vel illi; sicut si aliquis velit notificare quid est simile, non
considerabit ad omne id quod potest simile dici, sed de quibusdam
similibus; puta quomodo dicatur simile in coloribus, et quomodo
dicatur simile in figuris. Dicitur enim simile in coloribus ex unitate
coloris; dicitur autem simile in figuris ex eo quod anguli sunt
aequales, et latera proportionalia. Similiter etiam in aliis, si
velit definire acutum non respiciet ad omne quod dici potest acutum,
sed respiciet ad acutum secundum quod dicitur in voce. Et per hunc
modum patet quod aliquis definire intendens refugit statim ne contingat
aliqua aequivocatio. Et per hoc patet esse convenientem modum
definiendi, quo ex inferioribus proceditur ad commune; in quantum
scilicet in specialibus specialia definire facilius est, et magis in
talibus potest esse nota univocatio.
8. Deinde cum dicit: si autem non oportet etc., excludit quemdam
modum procedendi in definitionibus. Et dicit quod sicut non oportet
disputare per metaphoras, ita etiam non oportet definire per
metaphoras; utpote si dicamus quod homo est arbor inversa: nec oportet
in definitionibus assumere quaecunque metaphorice dicuntur. Cum enim
definitiones sint praecipua et efficacissima media in disputationibus,
si definitiones darentur per metaphoras, sequeretur quod oporteret ex
metaphoris disputare. Hoc autem fieri non debet, quia metaphora
accipitur secundum aliquid simile, non autem oportet ut id quod est
simile secundum unum, sit simile quantum ad omnia.
|
|